Articulus 16
EXPOSITIO EJUSDEM PSALMI TERTII ALLEGORICA.
DOCTORES catholici, Augustinus, Cassiodorus et alii, exponunt hunc psalmum ad litteram de Christo; qui vero eum litteraliter de David exponunt, ipsum allegorice de Christo intelligunt. Sed quidquid dicatur, de Christo convenienter exponitur. Titulus tamen mystice exponendus est. David enim (sicut ostensum est) ratione interpretationis, figura est Christi. Absalon vero, qui interpretatur pax patris, typus est Judæ traditoris, de quo postea dicitur, Etenim homo pacis meæ in quo speravi;1 qui etiam in Evangelio filius Christi seu Sponsi inter ceteros discipulos nuncupatur, ubi Christus ait :2 Non possunt filii sponsi, quamdiu cum illis est sponsus, jejunare. Sensus ergo tituli est : Psalmus David, quum fugeret a facie Absalon filii sui, id est, psalmus loquens de Christo, quum fugeret a mente Judæ quondam discipuli sui. Tunc enim Christus recessit a corde Judæ, quando post buccellam introivit in eum Satanas.3
Sic igitur Christus ad Deum Patrem, vel etiam ad totam supersanctissimam Trinitatem loquendo, vel certe Christus ut homo, loquens ad se ipsum ut est Deus : Domine, inquit, id est, o Deus Pater; vel, o Deus trine ac simplex, qui es omnium Dominus; vel, o Verbum ac Fili Dei, qui meam humilitatem ad tuam personalitatem assumpsisti; quid, id est quo meo demerito, multiplicati sunt, qui tribulant me, id est, qui quærunt occidere me, et obloquuntur, convitianturque mihi? quasi dicat, Nullo : non enim Christus fecit peccatum pro quo pati meruit. Multi insurgunt adversum me, illi scilicet qui tribulant me, scilicet Pharisæi et Scribæ, cum principibus sacerdotum ac populo. Multi dicunt animæ meæ : Non est salus ipsi in Deo ejus. Tales erant prædicti infideles Judæi, qui Christum reputabant blasphemum, voratorem, dæmoniacum, et insanum, sicut in Evangelio sæpe habetur.456
Tu autem, Domine, susceptor meus es : id est, tu, Verbum atque Unigenite Dei secundum divinam naturam, susceptor meus es quantum ad naturam humanam. Christus enim ut Deus, suscepit atque assumpsit in unitate personæ naturam humanam. Gloria mea, id est objectum beatitudinis meæ : quia gloria humanitatis Christi consistit in unione ac speculatione propriæ deitatis. Unde subjungitur : et exaltans caput meum, id est, elevans intellectum meum creatum, sive humanum, ad claram ac beatificam divinæ essentiæ visionem, quam Christus ut homo, vidit a primo instanti suæ conceptionis in Virgine matre, ut dictum est. — Vel sic : Tu autem, Domine, susceptor meus es : id est, tu, Deus Pater, vel tota Trinitas, susceptor meus es, id est exauditor et conservator meus, a cujus amore et beneplacito separari nec volo nec valeo; gloria mea, id est causa et ratio omnis lætitiæ meæ; et exaltans caput meum, id est, honorans atque glorificans me in signis et virtutibus, quibus hominibus innotescere potest me esse verum Christum ac Filium tuum, imo et verum Deum. Sicque per caput intelligi potest Christi divinitas : caput enim Christi Deus, secundum Apostolum.7 Et hanc Deus Pater, seu Deus Trinitas exaltavit, quando per Spiritum hominibus revelavit Christum esse Deum ac hominem, non in una natura, sed in una persona. Unde Christus ait : Clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui antequam mundus fieret : non quod Christus claritatem, quam ante mundi constitutionem habuit, unquam amisit; sed oravit ut vera sui cognitio hominibus innotesceret. Unde iterum ait : Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te : ubi, nisi in cordibus hominum ?
Voce mea ad Dominum clamavi. Sicut Evangelistæ testantur, Christus erat pernoctans in oratione Dei, et passione instante, ter Patrem oravit : nec frustra, quoniam subditur, et exaudivit me de monte sancto suo, id est de excelso habitaculo suo, vel de sublimi justitia sua. Infra enim habetur : Justitia tua sicut montes Dei. De hac ergo justitia exaudivit Deus Christum, quoniam divina dictante justitia, decuit Christum in omni oratione a Deo exaudiri, sicut et ipse Deo in omnibus obedientissimus fuit. Nam orationem illam quam ante passionem effudit, dicens, Transeat a me calix iste, Deus implevit. Non enim absolute oravit a passione liberari, sed hoc finaliter desideravit atque oravit ut Patris impleretur voluntas, dicens : Non mea voluntas fiat, sed tua. Quare ad Hebræos de Christo Apostolus : Exauditus est, inquit, pro sua reverentia. Christus quoque dicit ad Patrem : Pater, gratias ago tibi, quoniam exaudisti me; ego autem sciebam quoniam semper me audis.
Consequenter Christus loquitur de sua passione, sepultura, ac resurrectione, dicens : Ego dormivi, somno mortis in cruce ; et soporatus sum, tribus diebus ac noctibus jacens in tumulo. Mors quippe Sanctorum, somnus vocatur, quia ad vitam immortalem a Deo suscitabuntur. Et sepelitio Christi, bene soporatio appellatur, quia tam cito (utpote tertia die) suscita-
Matth. m, 16, 17.
Joann. xvii, 5.
Ibid. 1.
5
Luc. vi, 12.
Matth. xxvi, 39-44.
Ps. xxxv, 7.
Matth. xxvi, 39.
Luc. xxii, 42.
Hebr. v, 7.
Joann. xi, 41, 42. batur. Unde subjungitur, et exsurrexi, de clauso sepulcro, sicut egressus sum de clauso Virginis utero; quia Dominus suscepit me, id est, de numero mortuorum reduxit me.
Non timebo millia populi circumdantis me. Hæc possunt esse verba Christi post resurrectionem, quoniam surgens a mortuis, jam non moritur, quia immortalis surrexit.8 Et ideo de cetero non timebo millia populi, id est quamcumque multitudinem mihi resistere cupientem, vel me circumdantem: non quod post resurrectionem valuerint adversarii Christi ipsum circumdare, quoniam inter impios post mortem conversatus non est, neque injustis apparuit, sed testibus præordinatis a Deo;9 sed ideo dicit, Non timebo millia populi circumdantis me, id est, qui tempore passionis circumdedit me (illos enim post passionem non timuit), quia impassibile resurrexit. — Possunt et hæc verba de Christo intelligi ante passionem. Quamvis enim naturalem timorem sponte admisit, quando passione instante cœpit contristari ac mœstus esse, pavere atque tædere, et quando factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram;101112 tamen ab oratione surgens, turbis impiorum intrepidus obviavit, et dixit:13 Quem quæritis? Sic itaque ait, Non timebo millia populi circumdantis me; et ut non formidem, oro, o Domine, exsurge, subveniendo; salvum me fac, Deus meus, a morte, non deserendo me in sepulcro, nec derelinquendo animam meam in inferno, sed ad cœlos recipiendo me.14
Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa. Sæpe in Prophetis ponitur tempus præteritum seu præsens pro futuro, propter certitudinem prophetiæ. Ita hic ponitur præteritum pro futuro: quod tamen modo impletum videmus. Quoniam tu percussisti, id est quia percuties, omnes adversantes mihi sine causa, id est persecutores ac crucifixores meos, incredulosque Judæos, qui æterna pœna percussi sunt, et posteri eorum usque in præsens capti sunt, expulsi, et multis miseriis involuti, illis exceptis qui pœnituerunt. Dentes peccatorum contrivisti, id est, blasphemias, irrisiones et oblocutiones eorum qui mihi in vita et in morte atque post mortem illudebant et detrahebant, conteres, ostendendo falsitatem eorum, et digna eos pœna torquendo. Domini est salus, id est, a Deo est ista mea salvatio de manibus iniquorum; et super populum tuum, id est super eos qui in me credunt, et mea vestigia insequuntur, benedictio tua, id est collatio gratiarum tuarum, o Domine Pater. Hæc enim sunt verba Christi ad Deum.
Footnotes
Chapter 18 of 244