Articulus 17
TROPOLOGICA EJUSDEM PSALMI TERTII EXPLANATIO.
INSUPER exponendus est psalmus iste de quolibet justo seu tota militante Ecclesia, quatenus ex his quæ de prioribus justis ac Sancto Sanctorum Domino nostro Jesu Christo scripta sunt, accipiamus moralem doctrinam, et instruamur quid nobis agendum sit, dum talia nobis eveniunt, qualia antiquis Sanctis, Deique Filio contigerunt. David enim non solum Christi, sed et cujuslibet justi atque Ecclesiæ tenet figuram, quia Ecclesia per virtutem sponsi sui Christi Jesu, quilibet quoque fidelis, est David, id est manu fortis et desiderabilis adspectu. Absalon vero typus est mundi, et horum qui justos persequuntur ac tentant. Unde secundum tropologiam, sensus tituli hujus psalmi est: Psalmus David, quum fugeret a facie Absalon filii sui, id est, canticum Ecclesiæ omniumque justorum, quum se per bonam conversationem abstrahunt a consortio mundi ac impiorum, qui sunt filii Ecclesiæ potentia, non actu; nomine, non re.
Dicat ergo Ecclesia, dicat et quælibet rationalis creatura, variis tentationibus, mul-tis tribulationibus atque miseriis pulsata, pressa ac fatigata: Domine, id est, o Deus æterne, omnipotens, adorande; vel, Domine, id est, o Jesu Christe; quid multiplicati sunt qui tribulant me? scilicet mundus, caro et diabolus, quia tres sunt inimici justorum. Multi insurgunt adversum me, utpote homines sæculares, concupiscentiæ carnales, et aeriæ potestates: hi enim infestant et tribulant justos. Multi dicunt, id est, verbo vel opere asserunt, animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo ejus. Mundani ac impii vitam justorum putant insaniam, et finem illorum sine honore:1 et ideo habent eos in derisum et in similitudinem improperii.2
Deinde sequitur verbum dulcissimum, atque consolatio optima: quod verbum unicuique in tribulatione ac tentatione constituto, cum magna et amorosa fiducia ad Deum dicendum est. Tu autem, Domine, susceptor meus es, ad quem in adversis confugio; gloria mea, ad quam in omni mœrore propero et respiro; et exaltans caput meum, id est, ab omni dejectione eripiens animam meam.3 Unde scriptum: Quum ignoremus quid facere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. Voce mea ad Dominum clamavi. Hoc versu docetur omnis fidelis, quid tempore tribulationis sibi agendum sit. Debet enim voce sua clamare, id est vehementi et alto cordis affectu clamare, ad Dominum: et tunc Dominus exaudiet eum, ita ut se relevatum sentiens, dicat, et exaudivit me de monte sancto suo. Sed perseveranter orare oportet, imo sine intermissione.
Ego, scilicet Ecclesia seu quilibet justus, dormivi, id est, tribulationibus opprimebar, ut tæderet animam meam vitæ meæ, et præ tædio dormitarem;45 et soporatus sum, per tempus perseverando in tali angustia; et exsurrexi, id est, consolationem recepi, atque prævalui, non viribus aut meritis meis, sed quia Dominus suscepit me, id est, misericordia ejus amplexata est me et precem meam admisit. Vel sic: Ego dormivi, id est, in peccatis prostratus fui et jacui; et soporatus sum, id est, in peccatorum delectatione permansi, et propter pigritiam a bonis operibus cessavi. Peccatori autem clamat Apostolus:6 Surge, qui dormis. Et Salomon:7 Usquequo, piger, dormies? Dormit enim qui nec contemplatur cœlestia, nec verba Dei audit, nec alicujus spiritualis sensus operationem exercet. Et exsurrexi, quia Dominus suscepit me, id est, a vitiis desii, et juste vivere cœpi, quia Dominus misertus est mei, indulgentiam gratiamque præstando. Unde subdit: Non timebo millia populi circumdantis me, id est, nullam adversariorum catervam verebor. Cor enim in Deo firmatum nihil timet præter Deum: quia si timet hominem, hoc est propter Deum. Justus enim, quasi leo confidens, absque terrore erit. Et, Qui timet hominem, cito corruet.8 Sed quia fortitudinem non habet aliquis a se ipso, ideo additur:9 Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus. Oportet enim ut Deus in nobis bona inchoet, continuet, et consummet: ideoque incessabiliter ad ipsum clamare debemus. Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa. Christus in Evangelio discipulis dixit: Confidite, ego vici mundum.10 Ipse quoque superavit principem hujus mundi. Sic ergo Ecclesia et unusquisque devotus ad Christum dicere potest: Quoniam tu percussisti, id est, superasti ac reprobasti, omnes adversantes mihi sine causa, id est mundum seu homines sæculares ac dæmones, qui mihi adversantur conando me a te summo bono avertere, et vitiis implicare. Dentes peccatorum contrivisti, id est, sermones seu ora eorum qui vitam bonorum diffamant, et famam ipsorum honestam dilacerant, contrivisti, saltem per prohibitionem.11 — Potest autem exponi hic versus, accipiendo præteritum pro futuro, modo locutionis propheticæ. Quoniam tu percussisti, id est, tu, Domine Jesu Christe, omnium judex, percutiens in die judicii, omnes adversantes mihi sine causa, id est eos qui modo me injuste vexant ac tribulant : et tunc dentes peccatorum, id est verba detractorum ac invidorum, contrivisti, id est, conteres, retundes, damnabis.
Hunc igitur psalmum decantet, qui tentationibus tribulationibusque pulsatur : et si eum attente cantaverit, magnum utique relevamen experietur, sentietque quam vere atque salubriter Jacobus in Canonica sua consulat : Tristatur aliquis vestrum ? Oret æquo animo, et psallat.12
PRECATIO.
Voce nostra ad te, Domine Deus noster, oratione clamantes, exaudi nos de monte sancto tuo : exsurge in adjutorium nostrum, Ut tua opitulatione salutem et æternam benedictionem consequamur.
Footnotes
Chapter 19 of 244