Articulus 15
EXPLANATIO LITTERALIS PSALMI TERTII: DOMINE, QUID MULTIPLICATI SUNT, ETC.
Hujus psalmi talis est titulus: Psalmus David, quum fugeret a facie Absalon filii sui. Quidam autem hunc psalmum ad litteram exponunt de David, et ita titulus difficultatem non habet. Constat enim scienti Scripturas, quemadmodum narratur Absalon cupidum regni, voluisse patrem suum sanctum David occidere, ut eo occiso ipse regnaret;1 et congregato exercitu, volebat obsidere Jerusalem. Quo audito, David cum suis fugit; et tandem ejus exercitus vicit atque fugavit exercitum Absalon. Joab quoque princeps militiæ interfecit Absalon de quercu pendentem. In hac ergo persecutione, fecit David hunc psalmum, qui ad litteram de ipso intelligi potest, quamvis verius et efficacius exponatur de Christo.
LOQUENS ergo David de se ipso ad Deum: (1) Domine, inquit, quid multiplicati sunt qui tribulant me, id est ob quam causam? quasi dicat: Non est rationabilis causa, sed conjuratio valida. Quamvis enim David peccavit, adulterium et homicidium committendo, quia Bethsabee cognovit, et virum ejus Uriam interfici ordinavit, tamen vehementer pœnituit:2 et tamen in pœnam tanti peccati, permisit Dominus sibi hanc fieri persecutionem; sed persequentes movebantur injuste, putantes eum omnino reprobatum a Deo. Multi, scilicet omnes Absaloni faventes, insurgunt adversum me, volentes me de regno expellere atque occidere. (2) Multi dicunt animæ meæ, id est, multi loquuntur de anima mea: Non est salus ipsi in Deo ejus, id est, omnino maledicta et reprobata est propter scelerum ejus enormitatem, scilicet homicidii et adulterii. Unde Achitophel et alii multi persuaserunt populo, quod Deus abjecisset David, et ergo sine peccato persequerentur eum, et Absaloni adhærerent.
(3) Tu autem, Domine, susceptor meus es. Hæc sunt verba David consolantis se ipsum, et amorose atque gratanter ad Deum loquentis, quasi dicat: Illi ita desperant de me; tu autem, Domine, susceptor es animæ meæ, id est miserator meus, recipiens pœnitentiam meam, et precem meam exaudiens; gloria mea, id est objectum et causa gloriæ meæ, quia in te solo glorior, II Cor. x, 17. et gratiam hujus sanctæ gloriationis tu mihi infundis. Et ideo sequitur : et exaltans caput meum, id est erigens mentem meam ad te, dansque fiduciam elevandi oculos meos ad te. Idcirco, (4) Voce mea ad Dominum clamavi, petens liberari ab eo a malo pœnæ et culpæ, et ejus voluntati me totum committens. Nec frustra, nam sequitur : et exaudivit me de monte sancto suo, id est de sublimi throno solii sui, vel de excelsa ac summa clementia sua.
(5) Ego dormivi, et soporatus sum. Ad litteram, somnus valet ad mitigationem tristitiæ, sicut et balnea. David ergo dormiendo relevamen suæ tristitiæ sumpsit, tam ex causa naturali, scilicet somni, quam ex infusione consolationis divinæ. Propterea ait : et exsurrexi, quia Dominus suscepit me, id est, per gratiam et misericordiam suam adjunxit me sibi, et roboravit cor meum in se. Unde subjungit : (6) Non timebo millia populi circumdantis me, id est, nullam multitudinem contra me insurgentem verebor; et ut in hac fortitudine animi stabilis perseverem, exsurge, Domine, non de loco surgendo, sed succurrendo et modo exsurgentis te habendo; salvum me fac, Deus meus.
(7) Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa. Hic redditur causa, non ejus quod dictum est, sed ejus quod sequitur : non enim ideo oravit David salvari a Deo, quoniam Deus percussit omnes adversantes sibi, nam illa percussio orationem ejus secuta est. Sed quia Dominus percussit adversarios David, vel terrendo, vel lædendo, vel interficiendo eos qui Absaloni favebant; ideo dentes peccatorum contrivit, id est, ora obloquentium ipsi David clausit, et verba eorum maligna repressit. Ideo subdit : dentes peccatorum contrivisti.
Verum quoniam omnis ista victoria a Deo collata est David, ideo addit : (8) Domini est salus, id est, liberatio ab adversariis a Deo confertur, et ipsi recte adscribitur. Consequenter David mutat personam, per figuram quæ dicitur metaplasmus; et loquens ad Dominum, ait : et super populum tuum, id est super eos qui mihi adhæserunt, benedictio tua, id est collatio munerum tuorum, protectio atque redemptio : quia exercitus David, quamvis modicus esset in comparatione exercitus Absalonis, tamen Deo auxiliante prævaluit.
Footnotes
Chapter 17 of 244