Articulus 18
EXPOSITIO QUARTI PSALMI : QUUM INVOCAREM, ETC.
PORRO psalmus iste talem habet titulum : In finem, psalmus cantici David : id est, tractatus iste, qui ad bene operandum hortatur, est psalmus cantici, id est spiritualem jucunditatem includens, et de æternis bonis gaudere nos faciens ; David, id est factus ab ipso ; in finem, id est dirigens nos ad Christum, qui est omnium rerum Alpha et Omega, principium et finis.1 Est enim duplex finis, videlicet consumens, sicut de candela jam igne consumpta dici-mus, Finita est candela ; et est finis con-summans seu perficiens, ut de domo jam completa asserimus, Finita est domus. Et hoc secundo modo Christus est omnium rerum finis, quoniam ipse est consummata perfectio atque felicitas nostra. Continet igitur psalmus iste spiritualem doctrinam seu informationem moralem, spei inflam-mationem et internam lætitiam.
LOQUENS itaque Propheta in persona Ecclesiæ seu cujuslibet justi : (1) Quum invocarem, inquit, exaudivit me Deus justitiæ meæ : id est, quum intus Deum rogarem, quum ex interno affectu ad ipsum clamarem, dum tota mentis occupatione in Deum versante ac fixa orarem ; exaudivit me Deus justitiæ meæ, id est, a quo omne est bonum quod habeo, omnis justitia quam exerceo. Et in hoc Propheta instruit nos, ut Deum intime invocemus in omni nostra angustia. Per id vero quod addit, Exaudivit me Deus justitiæ meæ, inflammat atque confortat spem nostram, ut fiducialiter invocemus, quasi diceret : Quemadmodum Deus me invocantem exaudivit, sic vos quoque exaudiet, si pure, perseveranter et sine omni hæsitatione deprecati fueritis, non in vestris justitiis, sed in Dei miserationibus confidentes. In tribulatione dilatasti mihi : id est, in ipsa spiritus mei afflictione, seu corporis infirmitate, interius consolatus es me, dando patientiam veram, per quam cuncta adversa lætanter sustineo, et æquanimiter fero, ita ut cor meum ex mentali et sancta lætitia dilatetur in semetipso. Per tristitiam namque cor constringitur et coarctatur, sed per lætitiam dilatatur seu amplificatur. Unde Apostolus, ex discipulorum suorum memoria exhilaratus: Cor, inquit, nostrum dilatatum est.2 Verum, quoniam homo semper debet esse timoratus atque sollicitus quamdiu in præsenti versatur exsilio, nec sic propter adeptam a Deo gratiam et consolationem securus sit, quin semper sit de periculis futuris anxius, quemadmodum scriptum est, Beatus homo qui semper est pavidus;3 ideo subditur: (2) Miserere mei, compatiendo mihi ne futura pericula incidam, ne susceptam gratiam perdam, ne tibi ingratus inveniar; et exaudi orationem meam. Per hoc inflammatur, et quasi recalescit affectus, desiderando ut Deus misereatur ipsius.
Præterea, quoniam caritas fraterna exigit, ut homo gratiam sibi divinitus impertitam, proximis suis communicare desideret, orando, docendo, aut exemplariter conversando: sicut in prima sua Canonica gloriosissimus apostolici ordinis princeps hortatur, Unusquisque, inquiens, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei:4 idcirco Ecclesia seu quilibet justus, postquam coram Domino cor suum orando effudit, ad aliorum se informationem convertit, et ait: (3) Filii hominum. In Hebræo habetur, Filii Adam. Adam enim apud Hebræos non solum est nomen proprium, sed etiam appellativum, designans idem quod homo. Itaque, Filii hominum, filii Adam, filii primorum parentum, qui portatis imaginem terreni, non cœlestis, id est, qui imitamini prævaricationem Adæ, non obedientiam Christi, usquequo gravi corde?5 id est, quamdiu habebitis cor deorsum? quousque in rebus transitoriis affectum demergitis, non quærentes quæ sursum sunt? Ut quid diligitis vanitatem, id est temporalia ista vanissima? quæ dum plus amantur quam Deus, vanissima sunt, quia mentem a summo bono avertunt, et vilissimis consolationibus implicant; et quæritis mendacium, decipiendo mutuo vosmetipsos? Vel, Ut quid quæritis mendacium, id est sensibilia bona, atque carnalia oblectamenta? quæ satietatem et felicitatem quamdam promittunt amanti; sed fallunt, quoniam desiderium non quiescit in ipsis: imo amori et delectationi carnali multæ admiscentur miseriæ, angustiæ, tristitiæ atque malitiæ.
Consequenter ponit Scriptura considerationem, quæ peccatores merito debet a terrenis avertere, et ad Dei obsequium inflammare. (4) Et scitote, id est, sapienter pensate, quoniam mirificavit Dominus sanctum suum, id est, mirabiliter adornavit et exaltavit sanctum suum, id est quemlibet sibi perfecte et pure ministrantem, vel per gratiam excellentem in præsenti, vel per gloriam jam in cœlo, vel per divina miracula, per quæ Deus ostendit hominibus quam accepta sit sibi vita sanctorum. Vel sic: Scitote quoniam Dominus, id est Deus Pater, mirificavit Sanctum suum, id est Jesum Christum, qui in evangelio Marci dicitur Sanctus Dei:6 quem mirificavit ante nativitatem, prædicendo per Prophetas eum nasciturum; in nativitate, educendo eum ex clauso Virginis alvo; post nativitatem, quoniam angeli ejus nativitatem pastoribus nuntiabant;7 atque in deserto, dum erat cum bestiis, et angeli sibi ministrabant;8 in morte quoque, per solis supernaturalem eclipsim;9 atque post mortem, per resuscitationem, ascensionem, ac Spiritus Sancti missionem.10 Dominus exaudiet me, quum clamavero ad eum. Hoc est verbum bonæ spei, quæ ex amore ad Deum nascitur. Nam qui diligit Deum, firmiter sperat, nihil eorum quæ ad veram salutem spectant, sibi a Deo fore negandum. In hoc quoque verbo, præstatur nobis spes adipiscendi gratiam Domini, per quam efficiamur sancti, et mirificemur ab ipso.
(5) Irascimini, et nolite peccare. Quædam est ira procedens ex zelo justitiæ, et rationem sequens ac sponte assumpta, quatenus homo per eam opus virtuosum fortius exsequatur. Hæc autem ira est bona, nisi fortasse excessive fervescat seu accendatur, vel graviorem pœnam exposcat, quam culpa meretur. De hac igitur ira exhortando dicitur: Irascimini, scilicet contra vitia, contra diabolum, contra negligentias vestras; et nolite peccare, id est permittere ut iræ commotio ita crescat, ut ratio perturbetur, vel immoderata ultio appetatur. Denique alia est ira per vitium, quæ rationem præcedit, et ei frequenter resistit, cujus tamen primi motus sunt veniales: et de ista ira intelligi potest quod dicitur, Irascimini; sed tunc dicitur hoc, non exhortando ut irascamur, sed remedium atque consilium exhibendo, quid nobis agendum sit quando motus iræ insurgit. Unde subjungitur, Et nolite peccare, id est, reprimite iram, ne per verba aut gestus aliis innotescat, aut certe in opus procedat: et hoc verba sequentia planius pandunt. Quæ dicitis in cordibus vestris, id est, in animo cogitatis, in cubilibus vestris compungimini, id est, in secreto mentis vestræ pœnitentiam agite de peccato cogitationum vestrarum, ne suggestioni illicitæ consentiatis. Corda enim sunt quasi cogitationum cubilia.
Quia vero non sufficit a vitiis abstinere, ideo subditur: (6) Sacrificate sacrificium justitiæ. Sacrificium appellatur, quod Deo offertur. Externum autem sacrificium, signum est sacrificii interioris, quo spiritus se ipsum Deo offert per sanctam devotionem, veram caritatem, ac intimam humilitatem, se ipsum et omnia sua Deo adscribens, ejusque venerationi impendens quidquid est, potest, et agit. Itaque, Sacrificate sacrificium justitiæ, id est, omnia opera vestra interiora et exteriora ad Dei honorem exercete; et ut Deo grata sint, satagite laudabiliter conversari, justeque vivere. Sed quia ex tali conversatione posset aliquis se ipsum extollere, et quasi de propriis meritis gloriari atque confidere, ideo addit: et sperate in Domino: non in vestris justitiis, sed in misericordia ejus, a quo est omnis sufficientia vestra. Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiæ Dei non sunt subjecti.
Multi dicunt:11 Quis ostendit nobis bona?12 Hæc est quæstio malignorum, qui vel providentiam Dei negant, vel esse aliam vitam post istam non putant. De quibus Malachias dicit: Prævaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus, et dixistis: Vanus est qui servit Domino; et quod emolumentum, quia custodivimus præcepta ejus, et ambulavimus tristes coram Domino?13 Hi itaque dicunt: Quis ostendit nobis bona? id est, quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat, et an sit vita in qua unicuique justa retributio fiat? Potest quoque verbum istud aliter introduci. Multi namque, videlicet Academici, asserebant non posse hominem aliquid certo scire: unde de omnibus dubitabant, et solum opinative loquebantur. De his ergo ait Propheta: Multi dicunt, Quis ostendit nobis bona? id est, quis facit veritatem certo cognoscere? Ad hanc vero quæstionem respondet Propheta:
(7) Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine:14 id est, animæ nostræ impressa est quædam participatio luminis vultus tui, hoc est divini intellectus; et in claritate hujus lucis ostenduntur nobis bona, id est, intellectualiter videmus animæ immortalitatem, divinam providentiam, justam omnium præmiationem, et certitudinaliter rerum veritates agnoscimus. Hoc autem lumen signatum super nos, quamvis dici posset naturale lumen intellectus humani, per quod philosophi multa de prædictis veraciter cognoverunt; melius tamen intelligitur supernaturale lumen, videlicet fides et splendor gratiæ Dei, reformans in nobis imaginem beatissimæ Trinitatis, seu donum sapientiæ atque scientiæ. Dedisti lætitiam in corde meo: id est, o Domine, ex hoc quod scio esse signatum super me lumen vultus tui, spiritualiter gaudeo, et vehementer exsulto: quod utique gaudium, ne ingratus existam, tibi adscribo.
(8) A fructu frumenti, vini et olei sui, id est ex abundantia temporalium rerum, multiplicati sunt, id est, ab illo summo
Luc. x, 42. uno, quod solum necessarium est, multipliciter aversi sunt, miserabiliter vagantes atque distracti. Qui? nisi de quibus jam dixit, Multi dicunt, Quis ostendit nobis bona? id est, homines sæculares, mundi divitiis et carnis deliciis obtenebrati: qui cor suum in Deo nequaquam simplex esse sinunt, sed in caducis bonis ipsum dispergunt. De quibus Osee ait: Divisum est cor eorum; nunc interibunt. Et apostolus Judæ 19. das in sua Canonica: Hi sunt qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes. Verumtamen est quoddam frumentum et quoddam vinum, a quorum fructu bonum est multiplicari, hoc est fecunditate ac numero augeri. De quibus Zacharias: Quid bonum Domini, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines? Quod melius exponi non potest, nisi de Sacramento corporis ac sanguinis Christi. Similiter de quodam oleo postea dicitur:15 Impinguasti in oleo caput meum. Sed ista non sunt frumentum, vinum, et oleum eorum de quibus nunc ait Scriptura, sed electorum: et ideo addidit, Sui.
Hi ergo jam dicti, sic multiplicati, sunt instabiles, vagi, distracti; sed ego (dicit Ecclesia vel quilibet justus), (9) In pace in id ipsum dormiam et requiescam. Pax est tranquillitas bonæ ordinationis, seu quies a perturbatione: sicut dum caro obedit spiritui, sensualitas rationi, et ratio Deo. Id ipsum vero, est Deus sublimis et benedictus, apud quem non est transmutatio nec Jacob. 1, 17. vicissitudinis obumbratio, quia semper et invariabiliter æque perfectus, æque beatus, et æque gloriosus exsistit. Itaque, In pace, id est in vera mentis tranquillitate ac stabili ordinatione, in id ipsum, id est in Deum æternum qui semper idem ipse est, dormiam, id est, ab exteriori occupatione, a sensibilium attrectatione cessabo, et requiescam, id est, in divinæ dulcedinis degustatione, in divinæ bonitatis contemplatione, in divini amoris ardore suaviter repausabo, nunc quidem inchoative per gratiam, in futuro autem consummative per gloriam: et hæc ob id, o Domine Deus, dicere audeo, (10) Quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me. Quamvis siquidem de nullo desperandum sit in vita præsenti, sed omnibus dederit Deus spem posse adipisci ea, quæ nec oculus I Cor. 11, 9. vidit, nec auris audivit; tamen homines justos constituit Deus singulariter in spe, quia ex receptione præsentium munerum certa fit eis exspectatio futurorum. Ipsa etiam divina consolatio in præsenti experta, quid aliud est, nisi pignus et arrha felicitatis futuræ, gaudiique cœlestis prælibatio quædam? Justus igitur beneficia Dei sibi collata considerans, atque ex divinæ pietatis contemplatione, specialem et magnam ad Deum fiduciam mente concipiens, secure ac amorose dicat Altissimo: Quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.
Footnotes
Chapter 20 of 244