Articulus 19
QUOMODO PSALMUS ISTE QUARTUS MULTIPLICITER POSSIT EXPONI; ET SPECIALITER DE EXPOSITIONE EJUS IN PERSONA CHRISTI.
QUONIAM quidem psalmus iste jam ad litteram expositus est de ipsa Ecclesia et quolibet homine justo, certum est ipsum litteraliter posse exponi de David, qui auctor est psalmi istius, eo quod ipse in numero contineatur Sanctorum: et ipse veraciter a Deo sæpe exauditus est quum invocaret, et in tribulationibus suis Dominus contulit ei patientiam magnam, ita ut dilataretur cor ejus, quia agnovit in spiritu, quod postea evidenter Apostolus docuit, quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam.1 Hoc quoque quod sequitur, Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum, de David litteraliter verum est. Nam de manu Saulis, ac multis periculis, et variis persecutionibus, mirabiliter valde a Deo præservatus salvatusque fuit;23 et ipse leonem ac ursum occidit, quemadmodum in libris Regum scribitur; et spiritu prophetiæ impletus est, viditque angelum Domini percutientem populum Israel.45
Porro secundum hanc expositionem litteralem de David vel Synagoga, exponeretur hic psalmus de quolibet homine justo vel Ecclesia secundum tropologiam; sed quia nunc psalmus iste de Ecclesia ac quolibet justo expositus est, alia expositione non eget. Sed diligenter pensandum est omni devoto hunc psalmum legenti, ut intente advertat propria verba, sicque conversari conetur, ut in propria persona hunc psalmum vere possit proferre. Quod utique fiet, si semper assuescat orare, si in omni causa et necessitate fiducialiter recurrat ad Deum, sicut ad unicum Salvatorem, fidelissimum adjutorem, spemque singularem: tunc enim non solum credet, sed experimentaliter sentiet, se frequenter exaudiri a Domino; sicque cum magna gratiarum actione concinet: Quum invocarem, exaudivit me Deus justitiæ meæ. Insuper, tanta gratia implebit eum Dominus, ut non solum dura et aspera quæ sibi contingunt, lætanter sustineat; sed paratus erit pro Dei amore et peccatorum suorum emundatione semper graviora perferre. Et hoc est vere in tribulationibus dilatari, habere animum ad duriora paratum, exemplo sancti David, qui quum fugeret a facie Absalon, dixit: Si inveni gratiam in oculis Domini, reducet me; si autem dixerit, Non places, præsto sum, faciat quod bonum6 est coram se, id est, de regno expellat me, vel si ei placet, occidat me.
Potest etiam psalmus hic specialiter satis de Christo exponi, eritque expositio talis allegorica, si de David litteraliter exponatur. Verumtamen de nullo tam proprie potest exponi sicut de Christo, solam litteram assequendo. Christus igitur ratione naturæ assumptæ, vel Propheta in persona Christi loquens, ait: Quum invocarem, exaudivit me Deus justitiæ meæ, id est Deus unus ac trinus, vel ipsummet Verbum ac Filius Dei, qui meam humanitatem assumpsit. Jam enim superius dictum est, quod Christus semper exaudiebatur a Deo pro sua reverentia.7 In tribulatione dilatasti mihi. Hoc Christo potissime competit, quoniam in omni persecutione et passione, quam ab hora nativitatis usque ad mortem crucis sustinuit, nunquam inordinate tristatus est; sed omnia pro mundi salute libentissime atque affectuosissime pertulit, paratus semper ad duriora, si Patri placuisset. Iterum illud convenit Christo, quia in omni sua adversitate et pœna habuit gaudium beatificæ fruitionis, et ita Deus spiritualiter dilatavit et lætificavit mentem ipsius. Oravit quoque Christus sibi a Deo misereri, non propter propriæ culpæ remissionem, sed vel propter Ecclesiæ culpam, vel propter corporis sui a morte resuscitationem et glorificationem.
Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum. Quomodo hoc competat Christo, in præcedenti expositione tactum est; et nunc adjiciendum, quod Deus benedictus et sanctus Filium suum mirificavit per totum mundum, dando Apostolis aliisque sanctissimis Christi ministris gratiam miraculorum, spiritum prophetiæ, genera linguarum, excellentiam vitæ, idololatriæ exstirpationem;8 et hactenus non cessat mirificare Filium suum dilectum, et glorificare fidem ipsius per magna prodigia, appendens sigillum testimonii sui Evangelio Christi.
Irascimini, et nolite peccare. Hoc est verbum Christi ad Judæos incredulos, tanquam dicat: Si oritur in vobis aliquis motus iracundiæ contra me, dum auditis me dicere quod Christus sim, judex mundi et Filius Dei, eo quod videatis me carnis infirmitati ac mortalitati subjectum;9 nolite peccare, id est, nolite consentire, nolite blasphemare, nolite esse increduli, quia videtis me talia facere, qualia alius nullus facere valet. Opera enim quæ dedit mihi Pater, testimonium perhibent de me.10
Sacrificate sacrificium justitiæ. Hoc est verbum Domini Salvatoris ad orthodoxam Ecclesiam, imo ad omnes qui post Evangelii promulgationem salvari desiderant, quasi dicat: Cessate a sacrificiis veteris legis, quæ non possunt auferre peccatum, nec accedentem perficere, quia non continent gratiam, sed figurant.11 Unde Isaias: Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum; qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem.12 Ab his ergo sacrificiis tempore novæ legis cessate, et sacrificate sacrificium justitiæ, id est Sacramentum altaris, quod est finis et consummatio, ac veritas omnium sacrificiorum legalium. Hoc, inquam, sacrificate, id est, Deo offerte, vel celebrando, vel celebranti adstando. fructu frumenti, vini et olei sui, multiplicati sunt. Quamvis istud superius de malis expositum sit, potest tamen de bonis exponi, sicut et S. Thomas in cantu de festo Corporis Christi intelligit, ubi ex verbis istis talem antiphonam sumpsit: fructu frumenti, vini et olei multiplicati fideles, in pace Christi requiescunt. Est igitur sensus: Fideles multiplicati sunt, fide et merito, a fructu frumenti, vini, id est ab effectu et gratia corporis et sanguinis Christi, et olei sui, id est a fructu spiritualis consolationis, quam in Eucharistiæ communione percipiunt.
In pace in id ipsum dormiam et requiescam. Hoc Christus de sua morte ac sepultura affirmat. Dormivit enim in cruce, et requievit in monumento, nec in aliquo horum interior mentis suæ tranquillitas concussa est, turbata, vel diminuta, sed in omni sua pœnali angustia constans, solidus, atque in Deo immobilis mansit. Denique aliter exponi potest. Anima enim Christi semper videbat faciem Dei Patris, quia viatrix non erat: sicque a primo suæ creationis momento, in summa ac tranquillissima pace fuit; et in Deo ab omni distractione atque aversione dormivit, et in ipso ab omni inquietudine immobiliter requievit. Quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me. Verba sunt Christi, ut homo est, ad Deum. Christus autem quia purus viator non exstitit, ideo nec fidem habebat, nec spem, prout spes est virtus theologica, habens Deum pro immediato objecto, sicut quum dicimus, quod spes est exspectatio futuræ beatitudinis. Nunquam enim beatitudo, futura vel absens fuit animæ Christi. Sed prout spes est quæcumque exspectatio boni futuri, sic Christus habuit spem. Exspectabat enim resuscitari a morte, et glorificari in corpore. Ob hanc exspectationem ait ad Patrem: In pace dormiam, etc., quoniam tu, Domine, singulariter in spe, videlicet resurrectionis et glorificationis, constituisti me. Quamvis enim omnes fideles habeant spem resurgendi et glorificandi in die novissimo, Christus tamen ut homo, constitutus fuit in spe resurgendi ac glorificandi singulari modo, quoniam die tertia speravit in corpore impassibili et glorioso resurgere.131415
Cetera autem quæ nunc exposita non sunt, ex dictis in præcedenti expositione plana sunt.
PRECATIO.
Da, quæsumus, omnipotens Deus, lætitiam Spiritus tui in corde nostro: ut sacrificantes sacrificium justitiæ, ac jugiter in te sperantes, instante termino vitæ, in pace Christi dormiamus, et in ejus regno perenniter requiescamus.
Footnotes
-
Rom. viii, 18. ↩
-
Rom. xvii, 34, 35. ↩
-
I Reg. xviii, xxiii, etc. ↩
-
II Reg. xxiv, 17; ↩
-
I Par. xxi, 16. ↩
-
II Reg. xv, 25, 26. ↩
-
Hebr. v, 7. ↩
-
Marc. xvi, 17, 18. ↩
-
Matth. xxvi, 64. ↩
-
Joann. v, 36. ↩
-
Hebr. x, 1-4, 11. ↩
-
Is. lxvi, 3. ↩
-
Lue. ix, 22; xviii, 33. ↩
-
Marc. ix, 8, 30; ↩
-
Matth. xvi, 21; xx, 19; ↩
Chapter 21 of 244