Skip to the text

Articulus 20

EXPLANATIO PSALMI QUINTI : VERBA MEA AURIBUS PERCIPE, ETC.

Est autem titulus psalmi hujus : In finem pro ea quæ hereditatem consequitur.

In Genesi legitur quemadmodum Abraham duas habebat uxores :1 quarum una, videlicet Sara, cum Isaac filio suo mansit in domo, et hereditatem obtinuit ; altera, videlicet Agar, cum filio Ismaele expulsa est. Posset ergo hic psalmus ad litteram explanari secundum istam historiam, quod psalmus iste conscriptus sit pro Sara et filio ejus ; sed multo convenientius exponitur de re significata, videlicet de Ecclesia, quæ significatur per Saram ;2 Synagoga, quæ significatur per Agar, dimissa ac reprobata. Est igitur sensus : Psalmus iste dirigens nos in finem, id est in Christum, vel in hereditatem cœlestem seu vitam æternam, est pro ea, scilicet Ecclesia, quæ consequitur hereditatem, id est Deum vel Dei fruitionem. Deus namque appellatur nostra hereditas, quoniam ipse alit et continet nos ; nos quoque dicimur hereditas Dei, quia colit et regit nos, et sanguine suo redemit nos.

LOQUENS Propheta in persona Ecclesiæ, pro se suisque membris orantis, primo proponit orationem, et ait : (1) Verba mea auribus percipe, Domine ; intellige clamorem meum. (2) Intende voci orationis meæ. Eumdem cordis affectum ter explicavit, quatenus desiderium cordis tanto interius arderet calidius, quanto verbis exprimeretur frequentius. Quanto namque verba cordis affectum significantia sæpius iterantur, tanto affectio cordis amplius inflammatur, et ita oratio citius effectum sortitur. Unde modus Scripturæ est in his quæ affectum respiciunt, idem sæpe repetere, ut accendatur affectus. Posset tamen inter hæc assignari distinctio, ut dicatur : Verba mea, id est orationem vocalem, auribus percipe, Domine ; et intellige clamorem meum, id est cordis affectum. Per clamorem enim intelligit sacra Scriptura spiritualem clamorem. Aures Domini sunt sapientia ejus et bonitas. Per sapientiam quippe cuncta cognoscit ac percipit. Per bonitatem vero dona naturæ et munera gratiæ præstat, dans omnibus affluenter, et non improperans.34 Dicit quoque ad Deum, Intellige clamorem meum : non quod Deus possit aliquid non intelligere :5 omnia enim aperta et nuda sunt oculis ejus ; sed, Intellige, inquit, id est, per approbationem agnosce, per affectum adverte, per sapientiam tuam succurre. Rex meus, ratione gubernationis, et Deus meus, ratione creationis. Sed quum Deus sit omnium rex et Deus, cur dicit, Rex meus et Deus meus, nisi propter specialem providentiam, qua providet suis electis, et dirigit eos in vitam æternam, a malis præservans, a periculis eruens ? Sic dicit : Deus meus, quia te specialiter colo, tibi soli adhæreo, me totum tibi committo. Hoc dicere nequeunt, quorum deus venter est, aurum, vel aliquid tale.6

(3) Quoniam ad te orabo, Domine, mane exaudies vocem meam : id est, quia orabo, o Domine, ad te, dirigendo affectum ad te, vel ad te adipiscendum atque fruendum, ut possideam te in patria in æternum ; vel, Ad te, id est, ordinans precem meam ad honorem et gloriam nominis tui. Quoniam ergo ita orabo ad te, ideo mane exaudies vocem meam, id est cito et festinanter ; vel, Mane, id est, quum lucem miserationum tuarum effuderis super me ; vel, Mane, id est initio operationum bonarum. Et antequam finiatur oratio mea, exaudies me : nam sicut per Isaiam testatus es, Adhuc, inquiens, illis loquentibus, ego dicam, Adsum. Et dicit, Mane exaudies, non præsumendo, sed sperando, et misericordiam provocando.7 (4) Mane, id est, quum Christus, qui est sol justitiæ et splendor lucis æternæ, illuminaverit animam meam sedentem in tenebris, atque ejecerit a me ignorantiæ cæcitatem et vitiorum caliginem;89 adstabo tibi, offerendo tibi cor meum, ad ministrandum ac obediendum affectuose paratum; et videbo, id est, splendide contemplabor, et certo cognoscam, quoniam non Deus volens iniquitatem tu es: imo omnis iniquitas et omnis impuritas culpæ displicet tibi; nec vis eam effective, sed permissive.

(5) Neque habitabit juxta te malignus: id est, non erit tibi conjunctus, nec moram faciet prope te malignus, id est, qui aliis cupit nocere: non quod spatio locorum distabit a te, qui ubique es et omnia penetras; sed quia propter dissimilitudinem peccati recedit a te, sancto justoque Deo; nec unitur tibi per gratiam in præsenti, neque per gloriam in futuro: quemadmodum scriptum est, Tollatur impius ne videat gloriam Dei. Neque permanebunt injusti ante oculos tuos, id est ante præsentiam majestatis tuæ, ante conspectum miserationis tuæ.10 Vel sic: Non permanebunt injusti ante oculos tuos, id est, non agnoscentur a te per approbationis notitiam. Unde inferius dicitur:11 Deleantur de libro viventium. Et alibi:12 Nescio vos. Oculus autem Dei, est intellectus ipsius.13

(6) Odisti omnes qui operantur iniquitatem. Odium, prout est passio animæ, non competit Deo, nisi transumptive, quemadmodum ira. Sed prout est detestatio voluntatis malum volentis, sic potest competere Deo: et ita Deus odit male agentes, quia detestatur et abjicit eos a se. Odit autem eos non ratione naturæ, sed culpæ. Unde Sapiens dicit:14 Diligis omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti. Nihilo minus in eodem libro habetur:15 Odio sunt Deo impius et impietas ejus. Perdes omnes qui loquuntur mendacium, id est, æternaliter condemnabis mentientes, nisi pœniteant. Propter quod in libro Sapientiæ scriptum est: Os quod mentitur, occidit animam.16 Quæ de mendacio pernicioso intelligenda sunt, quod fit intentione fallendi atque nocendi, et ex malignitate procedit, estque Deo contrarium et mortale peccatum, quum Deus sit ipsa veritas. Est autem mendacium officiosum, quod pro alicujus salute aut commodo dicitur. Et est mendacium jocosum, quod ex levitate procedit, et causa solatii dicitur. Ista vero duo mendacii genera non sunt peccata mortalia, sed venialia. (7) Virum sanguinum, id est homicidam, re vel affectu: nam qui odit fratrem suum, homicida est, secundum Joannem. Itaque, Virum sanguinum, et dolosum, id est bilinguem, simulatorem, falsum doctorem, atque hypocritam, abominabitur Dominus, despiciens eum, et expellens a consortio electorum.17

Deinde Ecclesia seu quilibet justus ad Deum convertens sermonem, ait: Ego autem in multitudine misericordiæ tuæ, supple, a prædictis peccatis et pœnis eripiar, in tua gratia perseverabo, et beato fine concludar. Et hoc est verbum bonæ spei, vel potest intelligi per modum orationis. (8) Introibo in domum tuam, id est in Jerusalem cœlestem seu triumphantem Ecclesiam post præsentis vitæ exsilium, ut ædificentur ex me muri Jerusalem; interim vero introibo quotidie per affectum, cupiens dissolvi et esse cum Christo.18 Adorabo ad templum sanctum tuum: id est, in omni oratione et adoratione dirigam intentionem meam, et figam desiderium meum ad civitatem cœlestem, ut ad eam pervenire promerear. Adorabo autem, non intimorate vagaque mente, sed adorabo in timore tuo: quia cum magna reverentia et ingenti cordis custodia decet te, Dominum majestatis altissimum, adorare.

Denique, quatenus ad prædictam beatitudinem tandem perducar, oro nunc, o Domine, (9) Deduc me in justitia tua: id est, da gratiam ambulandi in via recta perveniendi ad te, ut scilicet tuis præceptis obediam, et in omni sancta operatione tuæ legi obtemperem. Deduc me ne errem, ne passiones et vitia intellectum obnubilent et corruam in conspectu adversariorum meorum : sed esto tu dux meus, ostendendo mihi per illuminationem Spiritus Sancti, quomodo caute ambulem, de virtute in virtutem proficiam, atque feliciter cursum meum consummem. Propter inimicos meos dirige in conspectu meo viam tuam : id est, quia vides, o Domine Deus, me in medio laqueorum jam positum, et inimicis meis, qui sunt caro, mundus atque aeriæ potestates, undique circumvalatum; idcirco dirige, id est pone, et clare memoriterque propone, in conspectu meo, id est in consideratione intellectus mei, viam tuam, id est legem mandatorum tuorum, ne unquam obliviscar eorum quæ mihi mandasti, et quæ tibi accepta sunt.

(10) Quoniam non est in ore eorum, scilicet inimicorum meorum, veritas, sed dolus. Cor eorum vanum est, id est a summo bono, ab incommutabili Deo, ab æterna veritate aversum, et ad caduca inaniaque conversum. (11) Sepulcrum patens est guttur eorum, id est simile aperto sepulcro, in quo homo facile labitur, et ex quo cito inficitur. Sic guttur impiorum se habet, quia mortua atque pestifera verba ex ipso procedunt; et sermo ipsorum cadere facit, ac inficit innocentes ac simplices, nisi Deus provideat. Linguis suis dolose agebant, proponendo mala sub specie boni, ut magis decipiant.

Judica illos Deus. Hoc dicit Propheta seu quilibet justus, non optando vindictam, sed prænuntiando veritatem, vel conformando se divinæ justitiæ. Itaque, Judica illos Deus, id est, justo tuo judicio eos condemna. (12) Decidant a cogitationibus suis : id est, non obtineant quod adipisci nituntur, sed apprehende astutos in astutia ipsorum : simulatores enim et callidi provocant iram Dei, quemadmodum in Job habetur.19 Secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos : id est, secundum gravitatem scelerum suorum projice eos a te in justa tormenta, quatenus quantum glorificaverunt se in malis, tantum recipiant in tormentis.2021 Quoniam irritaverunt te, Domine, id est, ad iracundiam et indignationem provocaverunt : non quod invariabilis ac tranquillissimus Deus veraciter irritetur, amaricetur, aut provocetur, sicut Jeremias ait :22 Numquid me ad iracundiam provocant? dicit Dominus; nonne se ipsos in confusione vultus sui ? Dicitur ergo Deus ad iracundiam provocari et irritari propter similitudinem operis, quia tanquam irritatus se habet, dum impios terribiliter torquet. Et in hoc verbo, Irritaverunt, notatur quam enorme sit Deum offendere, quamque horrendum sit in manus Dei viventis incidere.23

(15) Et lætentur omnes qui sperant in te, id est, in interiori et sancta hilaritate exsultent, qui totam spem suam fixerunt in tua clementia. In æternum exsultabunt : quia nunc temporaliter consolantur a te, et tandem regnabunt in æternum apud te; et habitabis in eis per caritatem et gratiam. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos, ait Apostolus.24 Unde Salvator dicit : Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum;25 et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.

(14) Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum. Caritas Dei otiosa esse non valet, sed semper, ut potest, procedit in actum tam interiorem quam exterio-rem. Actus autem caritatis sunt, dilecto bonum velle, de ejus perfectione lætari, ejus beatitudini congratulari. Propterea, qui vere diligit Deum, de immensa ejus perfectione summe lætatur, et ejus felicitati cordialiter conjucundatur : et talis gloriatio est divinissima, ac Deo gratissima, summeque meritoria. Ideo autem diligentes te, Domine, gloriabuntur in te, quoniam tu benedices, id est, gratiam tribues, et copiosa munera dabis justo : imo faciem tuam ei ostendes, in cujus contemplatione totius lætitiæ plenitudo consistit: stris. Quomodo autem coronavit nos, pandit, quum addit: Ut scuto bonæ voluntatis tuæ, id est tegumento benignissimæ pietatis tuæ. Quasi dicat: Sic coronasti nos, id est, undique gratia tua ornasti ac sublimasti nos, ac si essemus scuto quodam operti atque protecti: imo scuto bonæ voluntatis tuæ, id est ipsamet bona seu pia voluntate tua, quæ est nobis ut scutum, coronasti nos, præveniendo per gratiam, conservando per misericordiam, et beatitudinem promittendo per consummationem.

Ps. xv, 11. sicut postea dicitur, Adimplebis me lætitia cum vultu tuo. Unde in Evangelio: Qui diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum.

Joann. xiv, 21. (15) Domine, ut scuto bonæ voluntatis tuæ coronasti nos: id est, o Domine, coronasti nos, id est, genus regium et sacerdotale

1 Petr. n, 9. fecisti nos, dando nobis potestatem filios26

Joann. 1, 12. Dei fieri, et de adversariis triumphandi, ornando nos variis donis Spiritus Sancti,27

Ps. viii, 8. atque omnia subjiciendo sub pedibus no-

Footnotes

  1. Gen. xxi, 1-14. ↩

  2. Galat. iv, 22-31. ↩

  3. Jacob. 1, 5. ↩

  4. Jacob. i, 5. ↩

  5. Hebr. IV, 13. ↩

  6. Philipp. III, 19. ↩

  7. Is. lxv, 24. ↩

  8. Hebr. 1, 3. ↩

  9. Sap. vii, 26; ↩

  10. Is. xxvi, 10, juxta LXX. ↩

  11. Ps. lxviii, 29. ↩

  12. Matth. xxv, 12; ↩

  13. Luc. xiii, 25, 27. ↩

  14. Sap. xi, 25. ↩

  15. Sap. xiv, 9. ↩

  16. Sap. i, 11. ↩

  17. 1 Joann. iii, 15. ↩

  18. Philipp. i, 23. ↩

  19. Job xxxvi, 13. ↩

  20. Apoc. xvm, 7. ↩

  21. Apoc. xviii, 7. ↩

  22. Jer. vii, 19. ↩

  23. Hebr. x, 31. ↩

  24. I Cor. iii, 17. ↩

  25. Joann. xiv, 23. ↩

  26. 1 Petr. ii, 9. ↩

  27. Joann. i, 12. ↩

Chapter 22 of 244