Articulus 21
QUOMODO PSALMUS ISTE QUINTUS SPECIALITER ET CONGRUENTER EXPONI POSSIT DE CHRISTO.
PORRO, quum titulus libri istius sit talis, Incipit liber Hymnorum Prophetæ de Christo, debemus in hoc sacratissimo libro omnia pro posse ad Christum referre. Potest ergo non solum hic psalmus, sed etiam titulus ejus convenienter de Christo exponi, ut sit tituli sensus: In finem pro ea quæ consequitur hereditatem, id est, psalmus iste dirigens nos in finem, id est felicitatem æternam, est pro ea quæ consequitur hereditatem, id est, tractat de Christi humana natura, quæ unita est hypostatica unione Verbo Dei, sicque tam specialiter, tamque eminenter consecuta est hereditatem, id est omnium divinorum charismatum plenitudinem atque felicissimam Dei fruitionem, ut per eam totum genus humanum perducatur ad vitam beatam: quia de plenitudine ejus accepimus omnes gratiam pro gratia, sicut Joannes ait.
Joann. 1, 16. Christus ergo ratione humanæ naturæ orans, ait ad Patrem seu totam Trinitatem, vel ad se ipsum, secundum quod Deus est:1 Verba mea auribus percipe, Domine.
Quæ sunt verba, quæ Christus a Deo exaudiri precatur, nisi orationes illæ quas pro membris suis, id est pro nobis, effudit? De quibus in Evangelio Joannis legitur: Non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi de mundo. Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo. Et denuo: Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum, sicut et nos. Alibi quoque ad Petrum: Ego, inquit, rogavi pro te, Petre, ut non deficiat fides tua. Rogavi, inquit, pro te, id est pro tota Ecclesia. Unde rursus ad Patrem dicit: Non pro his, scilicet Apostolis, rogo tantum, sed pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut omnes sint consummati in unum. Insuper addit: Intellige clamorem meum. Quis est iste clamor Filii Dei, quem cupit a Patre intelligi? nisi oratio quam pendens in cruce emisit, dum dixit, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt; et iterum, quando clamans voce magna, dixit, Pater, in manus tuas com-
Joann. xvii, 9.
Ibid. 15.
Ibid. 11.
Luc. xxii, 32.
Joann. xvii, 20, 21, 23.
Luc. xxiii, 34.
Ibid. 46. mendo spiritum meum; et rursus, Sitio, id est, hominum salutem desidero.
Intende voci orationis meæ, Rex meus: omnium quidem rex, sed specialiter rex meus, quoniam ita rexisti me Filium tuum incarnatum, quod nunquam peccavi, nunquam a via recta erravi, nunquam imperfecte me habui; et Deus meus: omnium quidem Deus, sed singulariter Deus meus, quoniam ego solus, in quantum sum homo, magis te diligo, magisque colo ac veneror, quam omnes simul intellectuales creaturæ.
Quoniam ad te orabo, Domine. Hoc competit Christo, quoniam diabolo dicenti, Hæc omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me, ipse respondit:2 Vade retro, Satana; Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Mane exaudies vocem meam, id est cito. Quomodo enim Filio suo carissimo, in quo sibi complacuit, aliquid denegaret Pater cœlestis? Mane adstabo tibi, et videbo, quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. Mane, id est primo omnium et ante omnem aliam occupationem; adstabo tibi: quemadmodum scriptum est, Primum quærite regnum Dei et justitiam ejus. Istud Christo specialissime competit, quoniam ipse a Deo constitutus est justorum impiorumque judex. Et ideo adstat Deo tanquam ex ejus commissione judicans, et ejus justitiæ summe concordans, voluntatique ejus semper plene consentiens: et ita videt, id est, clare cognoscit, quoniam Deus qui est judex per auctoritatem, non vult iniquitatem. Neque habitabit juxta te malignus, etc. Quumque sit ita, ideo, o Deus Pater, judicabo sicut te sentire cognosco, separando bonos a malis ; et bonos in palatio gloriæ tuæ recolligam, malos autem in ignem æternum projiciam.
Ego autem in multitudine misericordiæ tuæ: id est, ego Filius tuus magna et multa misericordia tua præventus sum, in quantum homo: quoniam sola divina dignatione et misericordia unita est humanitas mea Verbo tuo, omni gratia adimpleta, sine præviis meritis ab omni culpa præservata, et in omni bono completa. Merito ergo dico me esse in multitudine misericordiæ tuæ.
Introibo in domum tuam, scilicet in die ascensionis, quando reversus sum in domum cœlestem. Vel, In domum tuam, id est in templum tibi in Jerusalem consecratum : in quo Christus prædicavit atque miracula fecit, et de quo vendentes et ementes ejecit, dicens, Domus mea domus orationis vocabitur. In hoc enim templum Dominum Christum fuisse introiturum, Aggæus propheta ita prædixit : Veniet Desideratus cunctis gentibus, et implebo domum istam gloria, dicit Dominus. In hoc quoque templo Christus adoravit in timore Domini : quia replevit eum spiritus timoris Domini, juxta Isaiæ oraculum. De Christo etiam ad dexteram Patris jam residente ait Apostolus, quia interpellat pro nobis.
Matth. iv, 9, 10.
Deut. vi, 13.
Matth. vi, 17; xvii, 5.
Domine, deduc me in justitia tua. Hanc orationem facit Christus pro corpore suo mystico, quod est Ecclesia. Ipse enim non oravit duci in via Dei, quia confirmatus erat in bono, neque mereri potuit sibi, neque proficere, quoniam comprehensor fuit perfectus. Oravit tamen interdum pro se, scilicet pro corporis sui glorificatione, vel aliquo simili.
Cetera hujus psalmi patent ex dictis in præcedenti explanatione.
Quomodo autem hic psalmus moraliter possit exponi, jam satis ostensum est, nec est difficultas in hoc. Docemur vero ex psalmo isto, quatenus cum magna attentione oremus. Qualiter enim Deo dicere possumus, Verba mea auribus percipe, Domine, si nos ipsi non percipiamus auribus cordis quid loquamur ? Et quomodo dicimus ei, Intellige clamorem meum, si non mentaliter, sed vocaliter solum clamamus? Denique, quid apparentiæ habet, ut Deus voci orationis nostræ intendat, si nos ipsi inattenti ac vagi corde fuerimus ? Et ideo scriptum est : Ante orationem præpara animam tuam, et noli esse quasi homo tentans Deum. Docet enim nos hic psalmus diligenter pensare, quam enorme at-
Ibid. vi, 33.
Act. x, 42.
Matth. xxv, 32, 33, 46.
Ps. xx, 4.
Matth. xxi, 12, 13.
Agg. u, 8.
Is. xi, 3.
Rom. viii, 34.
Sensus moralis.
Eccli. xviii, 23. que damnabile sit Deo non obedire, nec juste conversari, eo quod Deus impios odio habeat, et æternaliter separet eos a se, tradens eos æternis suppliciis.345 Posttremo, docemur in Deo sperare, sperando lætari, lætando diligere, diligendo quiescere.
Rex et Deus noster, deduc nos in justitia tua propter inimicos nostros, et dirige in conspectu tuo viam nostram : ut in nobis scuto bonæ voluntatis tuæ coronatis, in æternum exsultes et habites.
Footnotes
Chapter 23 of 244