Articulus 22
EXPLANATIO SEXTI PSALMI : DOMINE, NE IN FURORE, ETC.
PRÆSCRIBITUR autem psalmo huic titulus iste : In finem, psalmus David, pro octava. Cujus sensus est : Psalmus iste a sancto David compositus est, et dirigit nos in finem seu Christum, qui est terminus peregrinationis nostræ ; pro octava, id est, scriptus ac editus est timore extremi judicii, quod fiet in die novissimo, quæ vocatur octava, quoniam sequitur tempus sæculi hujus, quod septem diebus evolvitur. Denique verba sunt signa eorum quæ versantur in mente. Unde secundum diversas animæ affectiones, et diversa formantur verba orationis ac laudis. Interdum enim afficitur anima vehementi timore, interdum ardenti amore, interdum delecatione insolita, interdum vero ingenti tristitia : et secundum hoc variantur sermones forinsecus. Clarum est quoque, ex vehementiori affectu verba affectuosiora procedere.
IGITUR anima fidelis ac timorata deliquisse se pensans, atque futuri judicii districtionem considerans, quasi vehementer perterrita, et Judicem suum interim mitigare affectans, talem precem effundit : (1) Domine, inquit, ne in furore tuo arguas me : id est, o Domine, ne ita in præsenti vita relinquas me impœnitentem, inemendatum, incastigatum, ut in die judicii arguas me in furore tuo, id est secundum districtissimum zelum justitiæ tuæ, quando jam pœnitentiæ locus non erit, nec misericordia miseris fiet, sed summa justitia omnibus impendetur. Et ideo tunc quasi furiosus, quantum ad reprobos, apparebis per examinis districtionem sive asperitatem, et supplicii acerbitatem : et iste effectus tuæ justitiæ, furor vocatur. Sed modo da gratiam deplangendi peccata, vitandi pericula, faciendi opera virtuosa, ne tunc in furore tuo arguas me. Non enim bis vindicabis in id ipsum.1 Neque in ira tua corripias me : id est, nec ita modo permittas me indultum pœnitentiæ tempus negligere, ut in hora particularis judicii mei, quando scilicet anima mea egredietur a corpore, et tuo tribunali præsentanda est, corripias me in ira tua, id est in severitate æquitatis divinæ, condemnando animam meam in infernum, donec in die novissimo corpori reunita, simul cum illo sortiatur duplicem pœnam. Duplex constat esse judicium, scilicet universale, quod fiet in fine sæculi, quando omnes homines simul judicabuntur. Aliud est judicium particulare, quo singuli judicantur, quum moriuntur. Universale autem judicium terribilius est particulari judicio, quia in illo anima et corpus simul damnabuntur, et judex tunc terribilior apparebit; multaque alia erunt quæ illud judicium horribilissimum facient, ut ardens mundus, hians infernus, dæmones accusantes, angeli adstantes, coram omnibus angelis, hominibus, atque dæmonibus accusari, reprobari, confundi, damnari: quoniam singulorum peccata singulis innotescent, ut omnes cognoscant judicem esse justissimum. Unde furor, qui sonat aliquid majus quam ira, ad universale judicium pertinet; ira vero, ad particulare judicium.
Potest etiam aliter explanari quod dicitur, ut sit sensus: Domine, ne in furore tuo arguas me, id est, ne in æternum condemnes me; neque in ira tua corripias me, id est, neque in purgatorio torqueas me: sed nunc quotidie purga me paternaliter corrigendo, dulciter inflammando me tuo sancto amore, quoniam caritas operit multitudinem peccatorum; et secundum mansuetudinem tuam fac mecum. Ideo enim sanctus Job orat: Dimitte me, Domine, ut plangam paululum dolorem meum, antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine. Jeremias insuper futuri judicii furorem se ferre non posse perpendens, sic orat: Corripe me, Domine, verumtamen in judicio et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me.
Peccator ergo vere pœnitens, et de se Deo respondere ac satisfacere non posse adspiciens, oret, et dicat quod sequitur: (2) Miserere mei, Domine, compatiendo miseriæ meæ, id est per modum compatientis te habendo, videlicet succurrendo mihi in omni angustia et indigentia; quoniam infirmus sum, quia ex me ipso nil possum, sed tota sufficientia mea ex te est, ex gratia tua dependet, ex misericordia tua emanat. Infirmus sum, non possum tibi respondere unum pro mille; non possum, imo nec opto resistere vultui tuo: et ideo sana me, Domine, id est, a peccatis quæ sunt vulnera animæ meæ, purga et eripe me, non solum culpam, sed etiam pœnam relaxando; quoniam conturbata sunt ossa mea, id est, virtutes animæ meæ concussæ et motæ sunt. Adversitates namque, passiones et vitia, actum virtutum frequenter impediunt atque commaculant, atque per hoc ipsi habitus virtuosi debilitantur. Et ideo propter admixtionem imperfectionum nostrarum cum actu virtutum, omnes nostræ justitiæ sunt tanquam pannus menstruatæ. Unde ad removendum impedimenta virtutum, indigemus donis Spiritus Sancti, quæ a virtutibus distinguuntur, et in adjutorium earum præstantur.
(3) Et anima mea turbata est valde, scilicet recordatione præteritorum malorum, consideratione futurarum pœnarum, contemplatione divinæ justitiæ, et propter difficultatem perveniendi ad veram perfectionem, quam vehementer desiderat. Sed tu, Domine, usquequo? id est, quamdiu in tanta tribulatione relinquis me? quousque non subvenis exaudiendo, et desideratam gratiæ plenitudinem infundendo?
(4) Convertere, Domine, id est, converte me ad te; vel, Convertere, ut qui gratiam subtrahendo propter peccata mea recessisti a me, per gratiæ infusionem revertaris ad me; convertere ab ultione ad indulgentiam, a rigore justitiæ ad suavitatem clementiæ; et eripe animam meam, ab omni periculo, a sterilitate et tædio proficiendi in bonis, et a turbatione præmissa. Salvum me fac, nunc per gratiam, et in futuro per gloriam: et hoc non propter meam justitiam, sed propter misericordiam tuam. Scio enim, o Domine, te per sanctum Ezechielem dixisse: Non propter vos ego faciam, dicit Dominus, notum sit vobis, sed propter nomen sanctum meum.
(5) Quoniam non est in morte qui memor sit tui: id est, nullus in peccato mortali exsistens, memor est tui memoria meritoria: et ideo peto gratiam mihi infundi, ut opera mea meritoria fiant. Vel, Non est in morte, id est post mortem, qui memor sit tui memoria salutari: et hoc verum est de his qui sine caritate et gratia mortui
Is. LXIV, 6.
Ezech. XXXVI, 22, 32.
1 Petr. IV, 8.
Job X, 20, 21.
Jer. X, 24.
II Cor. III, 5.
Job IX, 3. sunt. Nam qui in purgatorio sunt, Dei sunt memores : alias non sperarent liberari a pœnis. In inferno autem quis confitebitur tibi? quasi dicat, Nullus : quoniam nec confessio laudis divinæ, neque confessio propriæ culpæ in inferno invenitur. His consonat autem quod Salomon ait : Quodcumque potest facere manus tua, instanter operare : quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.2
Hucusque beatissimus David in persona veraciter pœnitentis loquens, ostendit quomodo a peccatore pœnitentiam agente orandus sit Judex cœlestis. Nunc insuper proprio exemplo docet quid pœnitens agere debeat, ut non solum verbo, sed etiam opere Deum conciliet. Ait enim :
(6) Laboravi in gemitu meo : id est, sic interius de peccatis meis contritus sum, quod exteriores pœnitentiæ actus et satisfactionis labores non omisi, sed flendo, abstinendo, sacris vigiliis insistendo, me ipsum afflixi. Peccatum namque, quoniam delectationem habet annexam, per laborem cui adjuncta est quædam afflictio, indulgetur. Hoc quoque quod dicitur, Laboravi in gemitu meo, de interiori labore accipi potest, imo interior labor exteriorem excedit, sicut et dolor interior exteriorem. Sic igitur, Laboravi in gemitu meo, id est, in interiori cordis tristitia laboravi, interius meditando, me ipsum spernendo, Deum mentaliter exorando. Nam, ut ait Agathon anachoreta, Non est labor tam grandis, ut Deum intente orare. Laboriosum est enim cor diu servare in summo, propter fragilitatem et instabilitatem mentis humanæ.
Lavabo per singulas noctes lectum meum. Qui hoc ad litteram posset implere, vere pœnitens probaretur ; nec videtur impossibile hoc ipsum litteraliter adimplere, si sane intelligatur, ut sit sensus : Lavabo per singulas noctes, id est aliquo tempore singularum noctium, lectum meum, id est aliquam partem lecti, sic quod præ abundantia lacrimarum non tantum facies mea, sed etiam pars lecti vultui proxima humectetur. Debet enim se homo in lecto quasi in tumulo ponere, et peccatorum suorum ac mortis atque divini judicii recordari ; sicque adspirare ad Deum, et vultum et lectum sanctis lacrimis lavare : et ideo additur, lacrimis meis stratum meum rigabo : et hoc est explanatio ejus quod dictum est. Possumus tamen per noctes, intelligere peccata; et per lectum, conscientiam seu delectationem malam; et per stratum, consuetudinem pravam. Ut sit sensus : Lavabo, seu mundabo, per singulas noctes, id est per singula vitia, gemendo pro singulis memoriæ occurrentibus et magis ponderandis, lectum meum, id est conscientiam meam, ea abjiciendo de quibus remorsum conscientiæ habeo; vel, Lectum meum, id est delectationem malam, in qua tanquam in lecto prostratus jacui et quievi. Hanc lavabo, pro ea me ipsum castigando, atque ab ea me de cetero subtrahendo. Stratum meum, id est consuetudinem pessimam, lacrimis meis rigabo, id est, copiose deplangam, nec cessabo donec ipsam funditus exstirpavero, habitumque virtutis ei oppositum adeptus exstitero : quod utique magno et longo eget labore.
(7) Turbatus est a furore oculus meus : id est, consideratio mentis meæ turbata est, concussa seu perterrita, a furore, id est a districione judicii Dei, seu propter gravem vindictam divinæ justitiæ. Vel sic : Turbatus est a furore oculus meus, id est, intellectus meus inquietatus est et intranquilus effectus a furore, id est ex vehementi ira seu indignatione, quam concepi contra me ipsum, propter enormitatem peccatorum meorum. Passiones quippe quamvis sint bonæ et sponte assumptæ, solent tamen rationem aliqualiter perturbare, secundum Thomam in prima secundæ. Hujus vero turbationis causa subjungitur :3 Inveteravi, id est, animo vetus factus sum, et prope interitum factus, in vitiis jacens sordidus, et a spirituali juventute, quæ est reformatio mentis per gratiam, elongatus :4 et hoc, inter omnes inimicos meos, id est inter omnes qui me a summo bono conantur avertere, qui sunt mundus, diabolus, vitia, et concupiscentiæ carnis. Inter hos inveteravi, ipsorum suggestionibus consentiendo, atque ipsorum operibus me conformando. Non acquievi divino Apostolo exhortanti: Exspoliate veterem hominem cum actibus suis, et induite novum, qui secundum Deum creatus est, qui renovatur de die in diem in agnitione ejus qui creavit eum.5
Nunc autem obedire cupio ei qui ait, Abjiciamus opera tenebrarum: et ergo, (8) Discedite a me, id est, nolite me ad peccandum inducere;6 discedite consilio, similitudine, vita, affectu, omnes qui operamini iniquitatem: qui mecum pœnitere non vultis. Nolo enim vestro consentire consilio, nolo vobis similis esse, nolo imitari vestram vitam neque affectum. Et hoc ideo, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei, id est interiorem affectum, ex quo vox et fletus oriuntur, et propter quem exaudiri dicuntur. Non enim clamor, sed amor, non fletus oculi, sed cordis contritio, penetrant cœlos, et in aures Dei introeunt.
Denique hanc suam exauditionem bis repetit, ad ostendendum quam gratus sit Deo, quamque jucundus in Domino pro beneficiis ejus. Ait enim: (9) Exaudivit Dominus deprecationem meam, indulgentiam donans; Dominus orationem meam suscepit, gratiam præstans. Nunquam enim peccatum mortale dimittitur, nisi simul gratia gratum faciens infundatur.
Sed quoniam piæ amorosæque mentis est, ut eamdem gratiam aliis optet ac oret, quam sibi divinitus datam cognoscit, idcirco pro aliis orans veraciter pœnitens, (10) Erubescant, inquit, id est, de malis culpæ verecundentur, et conturbentur vehementer ea conturbatione, qua ego turbatus sum, scilicet commotione ad bonum, omnes inimici mei, id est, qui me odiunt, quia me a Deo avertere cupiunt; sed ego diligo eos propter bonum naturæ, quo beatitudinis sunt capaces: nisi enim diligerem eos et essent amici mei, nequaquam orarem pro eis. Convertantur a vanis atque caducis ad verum et incommutabile bonum, et erubescant. Repetitio verbi, est affectionis indicium. Erubescant igitur valde velociter, quia periculum est in mora. Unde scriptum est: Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem, et dicas, Miseratio Dei magna est:7 subito8 enim veniet ira ejus, et in die qua non speras, disperdet te.
Postremo certum est, psalmum hunc ad litteram posse exponi de David, quoniam ipse non solum peccator ac pœnitens fuit, sed magna quoque peccata commisit, et omnium pœnitentium spes atque exemplar effectus est, efficacissime pœnitendo, plenissimam indulgentiam consequendo, et excellentissimam gratiam acquirendo.9 Creditur etiam frequenter ad litteram implevisse quod dictum est: Laboravi in gemitu meo; lavabo per singulas noctes lectum meum. Si igitur sic intelligetur de David, tunc allegorice exponeretur de quolibet efficaciter pœnitente, sicut et modo expositus est. Sed quoniam expositiones istæ non differunt, nisi quod una docet quid sit factum, alia quid sit faciendum, idcirco unica ista expositio sufficit.
Est autem hic psalmus primus inter pœnitentiales psalmos: qui omnes cum summa diligentia perscrutandi et intelligendi atque legendi sunt, quia in eis tanquam in libro ac speculo docetur peccator se ipsum respicere, peccatorum suorum enormitatem pensare, divinum judicium formidare, devotissimas quoque et affectuosissimas, imo et efficacissimas orationes ad Dominum fundere, quæ cito exaudiri merentur, si tamen cum gustu cordis ac præcordiali contritione fundantur. Considera ergo, o peccator ac pœnitens, sanctum David; labora cum eo in gemitu cordis tui; non des requiem tibi, donec reconcilies tibi Judicem tuum; lava per singulas noctes lectum tuum, quemadmodum Jeremias desiderat,
Deducant, inquiens, oculi mei lacrimas per diem et noctem, et non taceant.10 Unde et sanctus Job ait : Antequam comedam, suspiro ; et quasi inundantis aquæ sic rugitus meus. Non tantum emundat et ornat candidissimum pannum ex incuria maculatum lotio aquæ, quantum purgat et ornat rationalem animam pœnitentialis profusio lacrimarum.
PRECATIO.
Piissimam clementiam tuam, omnipotens Deus, suppliciter imploramus : ut qui assiduis excessibus te offendimus, non in furore tuo arguas, neque in ira tua corripias ; sed converte et ab æterna damnatione eripe animas nostras, et salvos nos fac propter misericordiam tuam.
Footnotes
Chapter 24 of 244