Skip to the text

Articulus 23

EXPLANATIO LITTERALIS SEPTIMI PSALMI : DOMINE DEUS MEUS, IN TE SPERAVI.

PRÆPONITUR demum psalmo huic hic titulus : In finem, psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Jemini. Titulus iste variis modis exponitur, secundum quod psalmus iste diversimode explanatur. Secundum litteralem ergo intelligentiam psalmi istius, sensus tituli facilis est. Legitur enim in libro Regum, quemadmodum David persecutionem Absalon fugiens, remisit amicum suum Chusi ad Absalon, quatenus ejus consilia exploraret, et regi David continuo nuntiaret :1 quod et factum est. Itaque, verborum occasione quæ Chusi intimaverat David, edidit sanctus David hunc psalmum. Qui licet convenientius exponatur de re significata, quam de significante figura, potest tamen exponi de ipsa re gesta ac significante. Unde sic primo exponendus est, sed breviter valde atque cursorie, eo quod talis expositio sit minus fructuosa seu dulcis, et devotioribus fratribus parum suavis ac placens.

DAVID igitur ab insidiis, quas sibi Absalon ex consilio Achitophel præparavit, cupiens liberari, sic orat :2 (1) Domine Deus meus, in te speravi : et ita quodammodo merui exaudiri, quoniam scio quod non deseris sperantes in te :3 propter quod fiducialiter ad te confugio et exoro ; salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me ; (2) Nequando, id est ne unquam seu aliquo tempore, inimicus meus rapiat animam meam, id est, exstinguat vitam meam, ut leo, qui animalia mansueta occidit : ne, inquam, sic rapiat, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat, id est, quia non est qui redimat et salvet, nisi tu redimas, salvumque facias.

Consequenter excusat se David a peccato, quod adversarii sui ei impingebant, asserentes se juste persequi eum, quemadmodum in expositione tertii psalmi plenius dictum est.4 Ait igitur : (3) Domine Deus meus, si feci istud, quod mihi imponitur, et si est iniquitas in manibus meis, de qua jam non sum contritus ; (4) si reddidi retribuentibus mihi mala, id est, si reddidi malum pro malo : si, inquam, aliquod horum in me est, decidam merito, id est, juste cadam et vincar, ab inimicis meis inanis, id est vanus et a gratia vacuus.5 David enim puerum Absalon servari præcepit, ne occideretur, et Sauli aliisque suis æmulis benefecit.6 Denique clarius istud prosequitur : (5) Persequatur inimicus meus, scilicet Absalon et omnis ei adhærens, animam meam, et comprehendat, id est, me ipsum vel vitam meam corporalem exstinguat, et me captivet seu perimat;7 et conculcet in terra vitam meam, eam penitus exstinguendo, et gloriam meam in pulverem deducat, id est, regia potestate me privet.

Sed quia ita non est, propterea (6) Exsurge, Domine, auxiliando, in ira tua pugnando pro me, et impios juste corripiendo in præsenti, ne æternaliter pereant; et exaltare in finibus inimicorum meorum, id est, triumpha et prævale in loco et terra adversantium mihi, dando mihi victoriam contra eos, ut desinant dominari in terra, in qua violenter dominium obtinent. (7) Et exsurge, id est, ad actum justitiamque procede, Domine Deus meus, in præcepto quod mandasti: id est, per ipsum tuæ legis præceptum ostende impietatem adversariorum meorum. Lex enim præcepit ut filii honorarent parentes, et subditi regem:8 contra quod faciebant Absalon et ejus fautores, David de regno expellentes.9

Et synagoga populorum, id est congregatio bonorum atque fidelium, circumdabit te, id est, ex omni parte convolabit ad te, adhærendo tibi, et tuam justitiam approbando. (8) Et propter hanc, id est propter salutem et informationem synagogæ seu populi tui, in altum regredere, id est, majestatem justitiæ tuæ declara, impios et superbos dejiciendo, humiles vero ac pios sublimando. Vel, Regredere, id est, redi in altum, id est in summum justitiæ tuæ, ut qui malos permisisti ad tempus regnare, nunc juste reprimas eos, ne diutius præsidendo, gravius condemnentur.

Dominus judicat, id est, discernit, ac juste remunerat, populos, dando unicuique secundum opera sua.1011 (9) Judica me, Domine, secundum justitiam meam, id est secundum exigentiam meritorum meorum, et secundum innocentiam meam super me: id est, secundum abstinentiam meam a malo, restitue mihi, faciendo mihi sicut ego feci proximis meis: quatenus sicut ego illis non nocui, ita nec tu noceas mihi. Istud est verbum hominum perfectorum: et beatus qui tuta conscientia de se ita loqui potest ad Deum omnia cognoscentem. (10) Consumetur, id est, finem accipiat, nequitia peccatorum, ne addant peccata peccatis, et thesaurizent sibi iram divinæ vindictæ;12 et diriges justum, id est, in rectam viam deduces, atque perficere facies justum, scrutans corda et renes, Deus, id est, discutiens et intime videns cogitationes, et concupiscentias seu delectationes examinans.

(11) Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde. Quia enim superius dixit, Si est iniquitas in manibus meis, etc.; et, Judica me secundum justitiam meam: ideo sequitur, ut juste mereatur adjuvari a Domino, cujus est rectos corde seu justos salvare. (12) Deus judex omnium infallibilis, justus, apud quem non est personarum acceptio13, fortis, cujus sententiæ nemo resistere potest, et patiens, id est longanimiter sustinens;14 numquid irascitur, id est, ulciscitur et juste remunerat, per singulos dies, id est tam cito ut mali merentur? quasi dicat: Non; sed diu et æquanimiter tolerat impios, ut convertantur.

Verumtamen, o impii, ne dilatio iræ Dei vos pigros et intimoratos, securosque reddat, ideo dico vobis: (13) Nisi conversi fueritis ad pœnitentiam salutarem, gladium suum vibrabit, id est, manifestam vindictam exercebit, præsertim in futuro, id est universali judicio, quando videbit omnis caro Christum judicem.1516 Arcum suum tetendit, id est, occultam ultionem minatus est impiis, quoniam subtrahit gratiam suam ac paternam correctionem: quæ est occulta atque dirissima pœna divinæ justitiæ; et paravit illum, scilicet arcum ad sagittandum, id est letaliter et æternaliter condemnandum ingratos et duros. (14) Et in eo, scilicet in arcu suo, paravit vasa mortis, id est in effusione ultionis suæ mortiferas pœnas, imo et æterna tormenta. Sagittas suas, id est inflictiones pœnarum, ardentibus effecit, id est, in illicitæ concupiscentiæ ardorem resolutis paravit.171819

15

(15) Ecce parturiit injustitiam, id est, impius suggerente diabolo operatus est contra divinum præceptum; concepit dolorem, id est animum inordinatum ac malum propositum: animus enim inordinatus sibi ipsi est pœna; et peperit iniquitatem, id est, ad effectum perduxit quod animo cogitavit.20 (16) Lacum aperuit, id est, non solum in se ipsum peccavit, sed aliis quoque occasionem peccandi exhibuit: lacum aperuit, id est, malum exemplum seu falsum consilium ministravit proximis; et effodit eum, id est, lacum hunc quantum in se fuit, foris ad operationem malam eduxit; vel, Effodit, id est, profunde in cordibus aliorum eum infixit; vel, Effodit, id est, industriose et penetrative cogitavit quomodo lacum hunc aliis aperiret, eosque in ipsum induceret; et incidit in foveam quam fecit, id est, fraudem et malum seu laqueum quem aliis præparavit, ipsemet incidit. Uniuscujusque iniquitas in proprium redundat auctorem, et ipsi primo atque præcipue nocet: imo dum alium decipere cupit, ipse a dæmone fallitur; et dum alii parat malum pœnæ seu temporalia damna, ipse incidit malum culpæ ac pœnas æternas. Istud in Absalone impletum est, qui alios ad patris sui persecutionem ac mortem induxit; sed incidit in foveam quam fecit, quoniam in fugam conversus est, et laqueo arboris irretitus, tandem a Joab tribus lanceis est transfixus. (17) Convertetur dolor ejus in caput21 ejus, id est, malitia impii in se ipsum et in rationem ejus revertatur, et noceat ei, habeatque conscientiæ vermem de vitiis suis; et in verticem ipsius, id est in intellectum ipsius, qui est summa potentia animæ, iniquitas ejus descendet, seu redundabit. Hoc ait, non desiderando, sed prophetando; vel certe desiderando ut temporaliter puniatur a Domino, ne æternaliter crucietur.

(18) Confitebor Domino, confessione laudis, id est, laudabo Dominum, et laudem ejus cantabo, secundum justitiam ejus, id est, prout justitia ejus declarat eum omni laude dignissimum, eo quod unicuique reddat quemadmodum meruit;22 et psallam nomini Domini altissimi, id est ipsimet Domino, cujus nomen est super omne nomen:2324 sumit enim nomen pro nomine nominato, non pro voce nominante.

Footnotes

  1. II Reg. xv, 14, 16, 32-36; xvii, 7-21. ↩

  2. II Reg. xvii, 1-4. ↩

  3. Judith xiii, 17. ↩

  4. Ps. iii, 2. ↩

  5. II Reg. xviii, 5. ↩

  6. I Reg. xxiv, 4-8; xxvi, 7-13, et alibi. ↩

  7. Job iii, 24. ↩

  8. Exod. xx, 12. ↩

  9. II Reg. xv, et alibi. ↩

  10. I Cor. u, 8. ↩

  11. Rom. u, 6; ↩

  12. Rom. u, 5. ↩

  13. Rom. ii, 11. ↩

  14. Rom. u, 11. ↩

  15. Job xix, 26; ↩

  16. Matth. xxv, 31 et seq. ↩

  17. Rom. ii, 5. ↩

  18. Rom. ii, 6; ↩

  19. I Cor. iii, 8. ↩

  20. II Reg. xv, 10-12. ↩

  21. II Reg. xviii, 7-15. ↩

  22. Rom. II, 6; ↩

  23. Philipp. II, 9. ↩

  24. I Cor. III, 8. ↩

Chapter 25 of 244