Articulus 24
EXPOSITIO ALLEGORICA PSALMI ISTIUS SEPTIMI.
PRÆTEREA, secundum allegoricam explanationem psalmi istius, qua scilicet de Christo exponitur, oportet titulum psalmi mystice declarari. Per David enim intelligitur Christus; per Absalon, populus Judaicus Christum persequens. Per Achitophel, qui interpretatur ruina fratris, intelligitur Judas, qui prodidit Christum, qui se ipsum fratrem hominum appellare dignatus est.123 Per Chusi, qui interpretatur silentium, intelligitur mysterium humanæ redemptionis Judæis juste occultatum, gentibus autem misericorditer revelatum, videlicet incarnatio Filii Dei, passio et resurrectio ejus. Per Jemini, quod interpretatur dexter, intelligitur Deus Pater, qui gentibus dexter seu favens fuit, illuminando corda eorum ad cognoscendum mysteria Christi. Est igitur tituli sensus: In finem, psalmus David, id est, psalmus iste dirigens nos in finem, id est in Deum ac vitam æternam, attribuitur David, id est, tractat de Christo, in cujus persona David hic loquitur; quem cantavit Domino, id est ad gloriam Patris, pro verbis Chusi, id est pro revelatione secreti, videlicet pro manifestatione Incarnationis: Chusi, dico, filii Jemini, id est pro revelatione secreti a Deo Patre revelati, qui hoc revelando fuit nobis Jeminus, id est favens atque propitius.
Igitur de Christo exponendo hunc psalmum, Christus ait ad Deum Patrem seu totam superbeatam Trinitatem: Domine Deus meus, in te speravi. Christus in quantum homo, est servus Dei, quemadmodum habetur: Ecce intelliget servus meus, et exaltabitur, et elevabitur, et sublimis erit valde.4 Itaque, Domine, cujus præceptis semper obedio, secundum quod homo; Deus, qui creasti me, quantum ad formam servi quam accepi: sicut per Isaiam Dominus ait, Ego Dominus creavi illum;5 meus, quem singulariter colo, ardentissime diligo, incessanter contemplor, et cui immobiliter semper adhæreo; in te speravi, non sicut ceteri viatores, videlicet per spem quæ est theologica virtus, sed per quamdam fiduciam qua opto liberari a te a malo pœnæ, et glorificari in corpore;6 salvum me fac, per gloriam resurrectionis, et per præservationem a pœnis, quas mihi inferre optabant Judæi, antequam venit præordinata hora passionis. Sic igitur salvum me fac ex omnibus persequentibus me, scilicet principibus sacerdotum, Pharisæis et Scribis: non ut non occidar ab eis; sed ut resurrectionem meam acceleres, et in triduo suscites me; et libera me ab omni angustia vitæ præsentis: hoc enim Christus optavit, quemadmodum in Evangelio protestatur: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero?7 quamdiu patiar vos? Quamvis vero Christus certissime præcognovit se taliter liberandum, nihilo minus oravit pro salvatione hujusmodi, quia sciebat sic præordinatum a Deo, ut per orationem acquireret eam.
Nequando rapiat ut leo animam meam, id est, ne inimicus meus omnino exstinguat vitam meam corporalem, servando corpus in tumulo clausum, atque ab anima diutius separatum, quam triduo: sicque fides credentium pereat. Desideravit autem Christus animam corpori cito reuniri, quoniam vita sua corporalis desiderabilissima ac nobilissima fuit propter personalem unionem cum Verbo. Vel sic: Nequando ut leo, id est diabolus qui est ut leo, rapiat animam meam, in inferno eam tenendo, sicut aliorum sanctorum. Unde passione instante, Christus discipulis dixit: Venit ad me princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam.8 Ne, inquam, rapiat animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat: quoniam nullus alius me redimere potest, ac salvum facere resuscitando a mortuis, nisi tu.
Consequenter Christus ostendit immunitatem suam ab omni peccato, dicens: Domine Deus meus, si feci istud, id est, si illa commisi, quæ Judæi mihi imponunt, dicentes: Homo vorax, potator vini;9 insanit; in Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia.10 Si est iniquitas in manibus meis:11 quemadmodum coram Pilato dicebant, Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dari Cæsari, et dicentem se Christum regem esse.12 Si reddidi retribuentibus mihi mala. Christus non solum non reddidit malum pro malo, sed reddidit bonum pro malo, docendo, orando, miracula perpetrando, quatenus incredulos ad fidem converteret. Imo tandem in cruce pendens, pro impiissimis deicidis deprecatus est, dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.13 Propter quod, juxta Prophetam, Christus ad Patrem ait: Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animæ meæ? Recordare quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis bonum, et averterem indignationem tuam ab eis.14
Decidam merito ab inimicis meis inanis: id est, si ista vel aliqua horum commisi, tunc juste occidar ab adversariis meis, tanquam a gratia vacuus.15 Qui enim culpam commisit, pœnam merito sustinet. Et debet homo magis velle mortem corporalem subire, quam minimum veniale peccatum committere. Denique ait : Persequatur inimicus animam meam et comprehendat : id est, si prædictis malis pollutus sum, tunc inimicus, id est Judæus seu quilibet infidelis, persequatur me, quærendo me occidere, et comprehendat, id est, voluntatem suam in me exerceat ; et conculcet in terra vitam meam, id est, operationes meas contemnat, vilipendat, et opprimat, tanquam injustas atque terrenas ; et gloriam meam in pulverem deducat, id est, nominis mei honorem, famæ excellentiam, reprobet, auferat, penitusque exstinguat, ostendendo me non esse Christum, sed pseudoprophetam.
Post hæc Christus orat pro infidelium conversione, pro fidei divulgatione, et adversariorum dejectione. Exsurge, Domine, in ira tua : id est, quia, Domine, sine omni peccato persecutionem et mortem perpessus sum, pro tuo honore et mundi salute ; idcirco exsurge, id est, a quiete ad actum procede, in ira tua, id est in justo judicio, vel in tranquilla tua justitia districte omnia judicante ; et exaltare, id est, principare ac regna per fidem et latriam, in finibus inimicorum meorum, id est in terris gentilium, seu cordibus incredulorum, convertendo eos ad christianæ fidei puritatem, quemadmodum mihi superius promisisti : Dabo, inquiens, tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.1617 Vel, Exaltare in finibus inimicorum meorum, id est in omni possessione diabolorum, qui male viventes tanquam proprios possident. Fines ergo inimicorum meorum, id est corda a dæmonibus excæcata et miserabili servitute ab eis possessa, subjice mihi, et tuo obsequio subde, quatenus qui te spernebant, et tibi inobedientes fuerunt, per me credendo, te venerentur atque honorent.
Et exsurge, Domine Deus meus, in præcepto quod mandasti : id est, sicut in lege jussisti aliis facere, ita tu age. Jussisti enim ut justis et innocentibus honor et gloria impendatur, impiis vero et persecutoribus pœna atque confusio. In hoc ergo præcepto exsurge, faciendo juxta ipsius tenorem : me Christum unicum Filium tuum innocenter occisum suscitando, hominibus per Apostolorum prædicationem revelando, et in corde credentium sublimando ; obstinatos vero Judæos damnando, dispergendo, derelinquendo. Et est hoc potius prædictio quam imprecatio.
Et synagoga populorum circumdabit te : id est, si prædicto modo exaltatus fueris, et nomen meum hominibus cognitum feceris, tunc utique synagoga populorum, id est congregatio verorum Israelitarum omniumque electorum, circumdabit te, adhærendo tibi per caritatem et cultum sincerum. Sed quoniam Deus immensus est, quæri potest quomodo populus ipsum circumdare potest. Et respondendum, quod homines Deum circumdent, non quod Deum intra se claudant aut ambiant, sed quoniam mente amorosa et corde purissimo, ipsum cordialiter amplectuntur brachiis sancti amoris, quemadmodum in Canticis Sponsa Unigenito Dei incarnato ait :18 Quis mihi det te fratrem meum, ut inveniam te foris, et deosculer, et apprehendam te?19 Vel dicitur populus Deum circumdare, quia per modum circumdantis se habet, dum ex omni parte ad ipsum recurrit, et quasi circulariter ei se applicat. Et propter hanc, id est propter electorum salutem, in altum regredere, id est, te ipsum magnifica, et te solum adorandum ostende, qui te quodammodo parvificasti, quando idololatriam atque peccata sic invalescere permisisti.
Dominus judicat populos, examinando, separando, et remunerando. Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me. Hoc soli Christo summe et optime dicere competit, sicut ipse ab omni labe peccati purissimus exstitit. Ipse ergo tutissime ait :
Judica me, Domine, id est, discerne causam meam, et eripe me ab impiis; atque restitue mihi secundum justitiam meam, id est secundum dignitatem et merita vitæ meæ, quatenus sicut ego te semper honoravi, sic tu honores atque glorifices me, sicut per Samuelem dixisti: Quicumque honorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.20 Et secundum innocentiam meam super me: id est, sicut ego in nullum deliqui, sed toti generi humano æternæ beatitudinis remedia præstiti; sic non invalescat in me impiorum malignitas. Consumetur nequitia peccatorum*, id est, Judæorum et* persecutorum meorum malitia terminetur, et justa pœna plectatur. Et diriges justum*, id est, me Sanctum Sanctorum ad* te ipsum in ascensione perduces, et ad dexteram tuam locabis: quemadmodum modo impletum est.
Justum adjutorium meum a Domino : quia enim in omnibus Patris honorem quæsivi, justum est me adjuvari ab eo. Deus judex, per auctoritatem ac interiorem examinationem, justus, fortis, imo omnipotens, et patiens: non illa patienttia quæ est virtus moralis, passionem tristitiæ refrenans ac ordinans, quemadmodum mititas iram; sed patiens, propter longanimem exspectationem ac pœnæ dilationem. Numquid irascitur per singulos dies? id est, numquid repente et statim ulciscetur se de crucifixoribus atque homicidis ac adversariis Christi Filii sui dilecti? quasi dicat: Non; sed diu satis post Christi passionem exspectavit Judæorum conversionem. Et istud dicit Spiritus Sanctus per Prophetam, ad confutandum errorem vel potius cæcitatem Judæorum. Sic enim dicebant apud semetipsos: Si hic est Christus electus Dei, utique Deus eripiet eum de manibus nostris, et non desinnet eum occidi: propterea per tormenta tentemus, an ipse sit Filius Dei. Et istud in Sapientiæ libro pulchre innuitur.21 Contra hos igitur dicitur: Numquid Deus irascitur per singulos dies? id est, numquid statim eripiet justum, et vindicabit injuriam ejus?
Sed, o Judæi, ne longanimitas Dei fiat vobis occasio damnationis majoris: quia, Nisi conversi fueritis ad Christum, quem negastis, et suspendistis in ligno, Deus judex gladium suum vibrabit; arcum suum tetendit, et paravit illum*. Hoc de occisione* ac vastatione eorum, quæ per Vespasianum ac Titum impleta est, convenienter accipitur. Gladius enim et arcus Vespasiani et Titi, dicitur gladius et arcus Dei, quoniam ex divina ordinatione venerunt ad persequendum Judæos. Unde in Ezechiele Dominus gladium regis Babylonis nominat gladium suum.22 Et in eo, scilicet in arcu suo, Dominus paravit vasa mortis*; et quæ sint vasa mortis, mox insinuat*: sagittas suas ardentibus effecit. Sagittæ enim dicuntur vasa mortis, quia causaliter continent mortem, et subito inferunt eam. Has sagittas Deus effecit, seu præparavit ardentibus, id est Judæis contra Christum furentibus.
Ecce parturiit populus Judæorum injustitiam calumniando opera Christi, et dæmoni ea attribuendo;23 concepit dolorem : quia tristabantur propter gloriam miraculorum Christi, et de hoc quod multi credebant in eum. Unde etiam cogitabant occidere Lazarum a Christo resuscitatum, quoniam propter illum multi credebant in eum.24 Et peperit iniquitatem: id est, plebs Hebræorum ex dolore quem contra Christum concepit, ad gravissimam illam iniquitatem prorupit, qua unigenitum Filium sceleratissimis atque sacrilegis manibus occidit. Lacum aperuit, id est, Christo occasionem ruinæ proposuit, seu laqueum mortis præparavit, et effodit eum, profundando consilium quomodo nomen atque memoriam Jesu prorsus exstingueret; et incidit in foveam quam fecit*, quoniam* Christum occidendo, meruerunt occidi, dispergi, et minorari: sicut et factum esse cernimus. Convertetur dolor ejus in caput ejus*: quia quod populus Judæorum* Christo facere cogitavit, ipsemet passus est; et in verticem ipsius iniquitas ejus A fine sæculi, quando fiet unus pastor et unum ovile. descendet: id est, peccatum Judæorum, quo Christum negabant, occidebant, atque clamabant, Sanguis ejus super nos et super filios nostros, descendet.25 Prophetia est, quæ modo impleta est. Descendet, inquam, id est, redundabit et revertetur in verticem ipsius, id est in intellectum populi hujus: ita ut penitus obtenebrentur corda ipsorum, et obstinentur in malo; neque recedat ab eis ista malitia, nisi in
Joann. x, 16.
Confitebor Domino secundum justitiam ejus. Verba sunt Christi regratiantis Deo sublimi de omnibus nunc prædictis. Confitebor (inquit) Domino, id est Deo Patri vel summæ Trinitati, secundum justitiam ejus, qua me exaudivit, liberavit, et suscitavit, atque incredulos perdidit; et psalam nomini Domini altissimi, id est, laudem dicam Deo trino ac simplici.
Footnotes
-
Matth. xxvi, 47-50. ↩
-
Matth. xii, 49, 50; ↩
-
Marc. III, 34, 35, etc. ↩
-
Is. lli, 13. ↩
-
Is. xlv, 8. ↩
-
Thom. 2, 2, q. 17, art. 5. ↩
-
Marc. ix, 18. ↩
-
Joann. xiv, 30. ↩
-
Matth. xi, 19; ↩
-
Joann. x, 20; ↩
-
Luc. xi, 15. ↩
-
Luc. xxiii, 2. ↩
-
Ibid. 34. ↩
-
Jer. xviii, 20. ↩
-
Is. lii, 13. ↩
-
Ps. ii, 8. ↩
-
Ps. ii, 8. ↩
-
Cant. vm, 1, 2. ↩
-
Cant. viii, 1, 2. ↩
-
1 Reg. II, 30. ↩
-
Sap. II, 17, 18. ↩
-
Ezech. XXI, 3-5; XXX, 24, 25; XXXII, 10, 11. ↩
-
Luc. XI, 15. ↩
-
Joann. XII, 10, 11. ↩
-
Matth. xxvii, 25. ↩
Chapter 26 of 244