Articulus 25
EXPLANATIO TROPOLOGICA PSALMI ISTIUS SEPTIMI.
INSUPER, juxta tropologicam expositionem, talis est sensus tituli psalmi istius: In finem, psalmus David, id est, psalmus iste dirigens nos in finem, id est in Christum, attribuitur David, id est fideli, cui facta est revelatio mysteriorum Christi: quem psalmum ille fidelis cantavit Domino, id est ad laudem Dei, pro verbis Chusi, id est pro manifestatione alti silentii, quo Christus dimicavit contra Judæos, occultans eis mysterium suæ passionis.
Fidelis igitur Deum cupiens exorare, primo prætendit meritum, dicens: Domine Deus meus, in te speravi: quatenus aures divinæ pietatis tali præludio attrahat, et in se ipso majorem fiduciam exauditionis concipiat. Sperans enim in Domino, meretur exaudiri ab ipso. Itaque, Domine universorum; Deus meus, propter singularem affectum, et cordis fervorem in te; in te speravi. Nam maledictus qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum. Idcirco speravi in te, quia tu solus potes salvare me. Sed vide, o serve Dei, ut ista tibi vere conveniant; vide ut is qui est omnium Dominus, sit specialiter Deus tuus, ita ut tota et pura ac integra mente ei adhæreas, omnem affectionem a summi boni amore elongantem abjicias: quoniam unum est necessarium. Beatus homo qui hoc modo Domino dicere potest:1 Deus meus. Non est hoc omnium, sed perfectorum dumtaxat. Sacratissimus enim ille atque divinissimus Dionysius in libris suis scribit: Deus, et si fas est dicere, meus. Non audebat absolute dicere, Deus meus: quod tamen verissime dicere potuit, quia instar ferri candentis atque carbonis igniti, in Dei amore mirabiliter æstuabat.
Salvum me fac ex omnibus persequentibus me, ne tentationibus dæmonum vincar, vel carnis illecebris maculer, aut a mundo seducar; et libera me a vinculis peccatorum, et a malis futuris. Nequando rapiat persecutor ac hostis ut leo animam meam, alliciendo eam ad consensum peccati, aut alio modo eam fallendo. Unde in prima Petri docemur: Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret:2 cui resistite fortes in fide.
Domine Deus meus, si feci istud quod sequitur, nempe, si est iniquitas in manibus meis, id est in operationibus et conversatione mea: non quod nunquam peccaverim, vel ab omni peccato immunis sim (si enim dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus;3 et nemo mundus a sorde, etiamsi unius diei sit vita ejus super terram); sed ideo dico, Non est iniquitas in manibus meis, quoniam non intendo alicui nocere, et tibi, o Domine, propono fideliter obedire, et de malis præteritis doleo: sicque me ab omni peccato mortali purum confido, præsertim propter id quod sequitur. Si reddidi retribuentibus mihi mala, id est, si vindicavi me ipsum, si non indulsi proximis meis, si non implevi illud Apostoli, Noli vinci a malo, sed vince in bono malum;4 decidam merito ab inimicis meis inanis, id est, tunc merito prævalebit adversarius meus in me. Si namque invenitur iniquitas in manibus meis, id est consensus peccandi, propositumque nocendi, et si me ipsum ulciscor, tunc merear non exaudiri a te: et ita destitutus ope et gratia tua, protinus cadam atque deficiam. Hoc autem quod dicitur, Decidam merito ab inimicis meis inanis, et, Persequatur, etc., non dicitur imprecando vel desiderando, sed veritatem pandendo.
Si, inquam, reddidi retribuentibus mihi mala, persequatur inimicus animam meam, et comprehendat: id est, quia tum utique merui ut hanc persecutionem patiar. Persequatur inimicus, id est tentator, scilicet dæmon vel mundus seu fomes peccati, animam meam, conando eam ad culpam inducere; et comprehendat, id est, eam in lege peccati captivam obtineat; et conculcet in terra vitam meam, id est, affectum animæ meæ temporalibus terrenisque rebus subjiciat, et operationes meas infimis ac vilibus rebus agglutinet: quemadmodum Jeremias ad Dominum ait, Recedentes a te, in terra scribentur;5 et gloriam meam in pulverem deducat, id est, intellectualem animæ meæ portionem, per quam a bestiis separor, ac summæ Trinitatis imagine ornor, ita obtenebret, ut tanquam irrationabilis existimer, et jumentis insipientibus comparer.
Ex his autem docetur et commendatur nobis patientiæ virtus, ne alicui vel noceamus vel nocere optemus, nullam exigendo vindictam, nec zelum amarum gerendo ad aliquem, sed cordialiter remittendo: quia nec aliter a Domino exaudiri possumus; sed omnibus insidiis inimicorum nostrorum nos ipsos exponimus atque patefacimus, quemadmodum Sapiens inquit: Qui vindicari vult, a Deo inveniet vindictam.6 Homo homini reservat iram, et a Deo quærit medelam? In hominem sibi similem non habet misericordiam: quis exorabit pro peccatis illius?7 Sunt quoque patientiæ tres gradus. Primus est, pro culpa commissa illatam pœnam æquanimiter ferre. Secundus est, pœnam injuste illatam sine tristitia sustinere. Tertius est, non solum illata gaudenter tolerare, sed etiam pro malis reddere bona. Horum patientiæ graduum primus est infimus, et de necessitate salutis: de quo ait Salvator, In patientia vestra possidebitis animas vestras.8 Secundus est altior: de quo Petrus in prima sua Canonica asserit, Hæc est gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens injuste.9 Tertius vero gradus est summus: quem imitari christianæ perfectionis est.
Post hæc orat fidelis pro resurrectione Christi, quæ sibi divinitus occulte est revelata. Et poterat ista esse oratio antiquorum Sanctorum, dicentium: Exsurge, Domine, o Christe et rex Messia, a mortuis, in ira tua, juste derelinquendo obstinatos incredulos, misericorditerque vocando ad fidem electos; et exaltare in finibus inimicorum meorum. Hoc in præcedenti expositione satis tractatum est. Potest quoque aliter iste locus exponi: Exsurge, Domine, id est, mihi succurre, et fac me exsurgere a torpore pigritiæ, ab omnique vitio; et exaltare in finibus inimicorum meorum, id est, per caritatem ac fidem regna et habita in corpore meo, et in omnibus membris meis, in quibus viget lex peccati, atque in viribus animæ meæ, in quibus amplius dominatur originalis culpæ infectio seu fomes.101112 Hæ autem vires sunt appetitus concupiscibilis et irascibilis, ratio atque voluntas, in quibus sunt quatuor vulnera animæ: nam in concupiscibili est concupiscentia; in irascibili, infirmitas; in ratione, ignorantia; et in voluntate, malitia. In his ergo, o Domine, exaltare et regna, vitia expellendo, corpus spiritui subjiciendo, vires naturales virtutibus adornando, ne ultra sint fines inimicorum meorum, id est, ne de cetero regnet in eis dæmon et vitium.
Et exsurge, Domine Deus meus, me exaudiendo et adjuvando in præcepto quod mandasti, id est, dando virtutem exsequendi ac implendi præceptum, quo mandasti nos a carnalibus desideriis abstinere, et sobrie, juste ac sancte ac pie incedere.1314 Et synagoga populorum circumdabit te: id est, si dederis mihi hanc gratiam tam sancte vivendi, profecto multi exemplo mei ædificabuntur, et convertentur ad te: sicque congregatio populi convolabit ad te gratiam deprecando, ut dones eis vitam talem qualem mihi dedisti. Et ideo subditur: Et propter hanc, id est synagogæ seu populi fidelis salutem, in altum regredere, id est, in supremo animæ meæ principare ac præside, omnia opera mea dirigendo secundum divinæ legis ac rectæ rationis imperium.
Judica me, Domine, secundum justitiam meam. Hæc est oratio viri perfecti, de sua perfectione non elati, sed Domino grati, scientis sua merita esse Dei dona; atque bona sua commemorantis non ad propriam laudem, sed ad Creatoris honorem. Itaque ait: Judica me, Domine, id est, discerne ac segrega me a societate malorum, ne eis actu aut voto communicem. Quamvis enim modo cum eis localiter habitem, in vita tamen futura separabis me ab eis loco et gloria, secundum justitiam meam, qua bona commisi, et secundum innocentiam meam, qua a malo declinavi. Consumetur nequitia peccatorum, id est, non diu duret, sed finem accipiat omnis persecutio, atque tentatio malignorum qui opprimunt justos.15 Breve enim est omne quod nos modo affligit; sed æterna sunt gaudia, quæ justis reposita sunt; æterna quoque tormenta impiis restant. Et diriges justum: id est, cogitationes ejus, affectus, verba et opera ordinabis; et recte perduces ad te, qui es omnium rerum ultimus finis. Cetera autem quæ restant, exponenda sunt sicut ante exposita sunt.
Sed attende tibi, o frater, quum psalmum hunc cantas vel legis, ne os tuum condemnet te, videlicet si sit iniquitas, id est mala voluntas, et cor impœnitens, in manibus tuis, id est in viribus operativis; et ne velis male facientibus malefacere, sed redde bonum pro malo.16 Et dimitte si quid habes adversus aliquem, ut et Pater cœlestis tibi ignoscat.171819 Patientia nempe nobis summe necessaria est: et qui eam non habet, nunquam vel raro quietus erit.
PRECATIO.
Domine Deus noster, in quem speramus, libera fideles tuos ex omnibus se persequentibus inimicis visibilibus, ut te protectore securitate accepta, sine timore jugiter psallamus nomini tuo benedicto.2021
Footnotes
-
Luc. x, 42. ↩
-
I Petr. v, 8, 9. ↩
-
1 Joann. 1, 8. Job xv, (antiq. vers.) ↩
-
Rom. xii, 21. ↩
-
Jer. xvii, 13. ↩
-
Eccl. xxviii, 1, 3-5. ↩
-
Eccli. xxviii, 1, 3-5. ↩
-
Luc. xxi, 19. ↩
-
1 Petr. II, 19. ↩
-
Rom. xii, 21. ↩
-
1 Joann. i, 8. ↩
-
Rom. vii, 23. ↩
-
Tit. u, 12. ↩
-
1 Petr. u, 11. ↩
-
Rom. viii, 18. ↩
-
1 Thess. v, 15; ↩
-
Marc. xi, 25. ↩
-
1 Petr. iii, 9; ↩
-
Rom. xii, 17; ↩
-
Tit. ii, 12. ↩
-
1 Petr. ii, 11. ↩
Chapter 27 of 244