Skip to the text

Articulus 26

EXPOSITIO PSALMI OCTAVI : DOMINE, DOMINUS NOSTER, QUAM ADMIRABILE, ETC.

Est autem titulus psalmi hujus : In finem, pro torcularibus, psalmus David : id est, psalmus iste a David compositus est, et in finem, id est in Christum nos dirigens, scriptus et editus pro torcularibus, id est pro congregatione fidelium, qui in præsenti multis tribulationibus tanquam quibusdam torcularibus molestantur, quatenus expurgati a vitiis, Deo acceptabiles fiant.

LOQUENS ergo Propheta ad Deum in persona militantis Ecclesiæ, vel cujuslibet fidelis Christi vestigia imitantis, ait : (1) Domine omnium per universalem præsidentiam, Dominus noster per specialem providentiam, qua dirigis nos ad vitam æternam, impedimenta salutis tollendo, atque per fidem et cultum, quibus tibi soli sicut vero Deo singulariter adhæremus ; quam admirabile est nomen tuum in universa terra ! id est, quam imperscrutabilis, incomprehensibilis, et excellens atque magnificus es in universis hominibus toto orbe terrarum diffusis ! Deus gloriosus et sanctus, in se ipso omnino invisibilis, superessentialis, et prorsus ignotus est omni menti humanæ ac viatori : propter quod inaccessibilem lucem inhabitare censetur, et ad Moysen dixit, Non videbit me homo, et vivet.1

Porro in tantum cognoscimus eum, in quantum per suos effectus nobis innotescere potest.2 Duplex vero est Dei effectus, videlicet naturalis et supernaturalis : et quanto effectus Dei sunt sublimiores et incomprehensibiliores, tanto ex contemplatione ipsorum Deus mirabilior comprobatur, magnificentiorque apparet. Supernaturales autem effectus, qui ad mysteria gratiæ pertinent, sublimiores et multo incomprehensibiliores sunt naturalibus effectibus, qui spectant ad legem ordinemque naturæ : et tamen in utrisque apparet Deus admirabilis ; sed in supernaturalibus admirabilior esse ostenditur. Semper igitur et ubique fuit Deus sublimis et benedictus admirabilis, quantum ad naturales suos effectus : ex quorum speculatione omnibus semper innotescere potuit, quam incomprehensibilis opifex esset Deus. Sed quoad supernaturales effectus, erat Deus præcipue admirabilis tempore Mosaicæ legis in terra Hebræorum : sicut et postea dicitur, Notus in Judæa Deus, in Israel magnum nomen ejus.3 Sed tempore gratiæ atque evangelicæ legis, factus est Deus admirabilis, non solum in una terra, scilicet in Judæa, imo in universa terra, ubicumque prædicatum est Evangelium regni Dei :4 quoniam Deus per servos suos in omnibus finibus mundi mirabilia magna fecit, atque hominibus occulta et secreta suæ sapientiæ demonstravit, per prædicationem Apostolorum revelando mysterium incarnationis, passionis, resurrectionis, ascensionisque Christi, et alia mirabilia testimonia legis et fidei christianæ : ex quibus omnibus valde admirabile et penitus imperscrutabile factum est nomen Domini in omnibus finibus mundi, quemadmodum Apostolus ait : O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei ! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus !5

Prævidens ergo in spiritu beatissimus David supernaturalia opera Dei, in Christi adventu futura, et toti mundo manifestanda, admirando sic ait : Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Et quamvis hoc dici stolus dicit, Quæ infirma sunt mundi, eleposset ad Deum Patrem seu quamlibet divinam Personam, specialiter tamen refertur ad Filium. Unde statim causam hujus admirabilitatis insinuat: (2) Quoniam elevata est magnificentia tua: id est, tu ipse qui es magnus atque magnificus, exaltatus es super cœlos: quemadmodum ait Apostolus, Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cœlos, ut adimpleret omnia. Ex hoc enim quod Christus usque ad Dei Patris consessum ascendit, factum est nomen ejus admirabile in universa terra: quia ex tunc misit Spiritum Sanctum, et Apostolos prædicare præcepit quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. Denique Christus secundum utramque suam naturam admirabilis est, maxime tamen secundum naturam divinam: elevatio autem competit ei ratione humanæ naturæ.

Ephes. iv, 10.

Act. x, 42.

(5) Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos. Istud melius exponi non potest, quam ad litterram de illa laudatione, qua in die Palmarum pueri Hebræorum Christo occurrentes clamabant: Hosanna filio David; benedictus qui venit in nomine Domini, Rex Israel. Nam Christus principibus sacerdotum indignantibus, quod pateretur se ita laudari, respondit: Nunquam legistis, Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? tanquam diceret: Vos qui estis magistri in Israel, merito cognosceretis hoc esse prophetatum de me, et nunc illud impleri in me.

Matth. xxi, 9; Joann. xii, 13.

Matth. xxi, 16.

Ait ergo Ecclesia ad Christum: Ex ore infantium et lactentium, id est ex ore puerorum atque simplicium hominum: qui dicuntur infantes, quia illitterati; et lacentes, quia innocentes, quemadmodum ait Apostolus, Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote; perfecisti, o Christe, laudem, quia per inspirationem Spiritus Sancti qui procedit a te, instruxisti corda prædictorum puerorum, ut te ita laudarent; propter inimicos tuos, id est propter incredulos confutandos, prout Apo-

1 Cor. xiv, 20. stolus dicit, Quæ infirma sunt mundi, elegit Deus, ut confundat fortia; ut destruas, id est, in præsenti relinquas a gratia, et in futuro repellas a gloria, inimicum, id est adversantem tibi populum Judæorum, et ultorem, id est eumdem populum te persequentem, qui te velut blasphemum ac legis prævaricatorem occidit, sicque videbatur sibi, quod injuriam Dei vindicaret in te. Unde alia translatio habet, Defensorem. Judæi namque excusabant se a peccato in Christi occisione, defendentes se per legem, quam dicebant non servari a Jesu. Dicebant enim: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit.

1 Cor. 1, 27.

Joann. ix, 16.

Potest quoque hic locus aliter explanari, ut sit sensus: Ex ore infantium et lactentium, id est ex prædicatione et doctrina Apostolorum, qui nominantur infantes et lactentes, non ratione ætatis, sed propter comparationem ad puerorum proprietatem, prout ait Salvator: Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cœlorum. Et Apostolus: Sicut modo geniti infantes, rationabiles, sine dolo, lac concupiscite. Perfecisti, o Domine, laudem, id est, promulgasti evangelicam legem, in qua continetur laus tua; ut destruas, id est, confundas ac reprobes, inimicum, id est omnem mundi hujus philosophum extollentem se ipsum, et simplicitatem fidei irridentem, et ultorem, id est omnem tyrannum ac persecutorem fidelium. Ex hoc enim, quod totus mundus ad tam incomprehensibilem ac supermirabilem Christi fidem conversus est per homines illos illitteratos, ineloquentes, paucos et simplices, evidenter probatur fides ista esse a Deo: quia nisi Deus supernaturaliter per homines illos operatus fuisset, nequaquam mundum convertere potuissent. Sicque confunditur philosophorum inanis loquacitas, atque tyrannorum sævissima rabies, dum ipsis relictis ac spretis, illitterati et simplices a Deo electi sunt, et ad tantum gratiæ culmen promoti, quemadmodum infra de Apostolis dicitur: Quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt.

Matth. xviii, 3.

1 Petr. ii, 2.

1 Cor. i, 17 et seq.

Ps. XLVI, 10.

(4) Quoniam videbo cœlos tuos. Istud dupliciter exponi potest, videlicet spiritualiter seu mystice: sicque refertur ad ea quæ dicta sunt, nam causa illorum nunc assignatur, ut sit sensus: Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! et, Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem: et hoc ideo dico, et scio, quoniam videbo, id est, spiritualiter contemplabor et considerabo cœlos tuos, id est sanctos Apostolos, in quibus quasi in cœlestibus habitas, opera digitorum tuorum, id est creaturas sapientiæ tuæ, quas ordinatissime distinxisti, dando diversa munera gratiarum. Et non solum videbo hos cœlos, sed etiam considerabo lunam, id est militantem Ecclesiam, omne lumen suum a Sole justitiæ Christo recipientem, et stellas, quæ tu fundasti, id est homines orthodoxos admodum fideles, seu sanctos doctores, qui verbo, vita et sapientia alios instruunt: de quibus Daniel ait, Qui ad justitiam erudiunt plurimos, quasi stellæ fulgebunt in perpetuas æternitates.6 Has stellas tu, Deus, fundasti, id est, per Spiritum Sanctum instruxisti, et in fide fixisti fortissime, sicut stellæ figuntur in orbe.

Præterea exponi potest hic locus ad litteram, sicque refertur ad ea quæ subsequuntur, ut sit sensus: Quoniam videbo cœlos tuos, id est, ex quo considerabo et sciam cœlos esse tuos, id est a te creatos; et videbo lunam et stellas, quæ tu fundasti, id est, de nihilo ad stabile ac incorruptibile esse produxisti: quemadmodum scriptum est, Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit cœlos prudentia.7 Ex quo, inquam, ista videbo, propterea adverto et dico, o Domine: (5) Quid est homo quod memor es ejus? id est, ex hoc quod scio cœlos, lunam, et stellas esse opera tua, constat quod homo est res tam vilis et modica, præsertim per comparationem ad te, ut mirum sit quod memor sis hominis, subveniendo ei per pietatem et gratiam. Aut quid est filius hominis, id est Christus, secundum quod homo et creatura aliquo modo, quoniam visitas eum, assumendo humanam ejus naturam ad divinæ tuæ naturæ personalem unionem? Hoc enim, o Domine, per solam gratiam tuam increatam factum est, non per merita prævia hominis Christi.

Porro, quod istud atque sequentia, de Christo ad litteram intelligenda sint, hinc constat, quod Apostolus per istam scripturam ostendit excellentiam Christi præ angelis. Ait namque: Non enim angelis subjecit Deus orbem terræ; eum vero qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum, propter passionem mortis, gloria et honore coronatum.89 Argumentum autem ex auctoritate Scripturæ non valet, nisi secundum intellectum litteralem, ut dictum est.

(6) Minuisti, o Domine Deus, eum, sci-licet Christum hominem, paulo minus ab angelis, id est, quoad aliquid fecisti eum angelis inferiorem, nempe quod fuit passibilis et mortalis. Gloria et honore coronasti eum. Gloria est clara cum laude notitia; honor vero, est exhibitio reverentiæ in signum virtutis. Deus ergo coronavit, id est, undique et multipliciter adornavit, Christum gloria, quatenus revelavit hominibus majestatem ipsius, dando eis claram de Christo notitiam; coronavit eum etiam honore, in quantum omnes electos inducit ad venerationem ipsius. Denique coronavit Christum honore et gloria, quoniam propter meritum suæ obedientiæ, passionis ac mortis, suscitavit eum a mortuis, glorificavit in corpore, exaltavit eum super omnes cœlos, et collocavit a dextris suis. Et hoc est quod ait Apostolus: Christus factus est pro nobis obediens usque ad mortem; propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur cœlestium, terrestrium, et infernorum.1011

Et constituisti eum super opera manuum tuarum. Denique Deus constituit eum super opera manuum suarum, quia prætulit atque præposuit eum omni creaturæ. Nam Christus ut homo etiam summos angelorum purgat, illuminat et perficit, secundum Dionysium;12 et de plenitudine ejus omnes accipiunt.13 Et istud evidentius manifestat, dicens: (7) Omnia subjecisti sub pedibus ejus: id est, non solum Christum secundum quod homo est, visitasti modo prædicto, sed etiam omnia subjecisti sub pedibus ejus, id est, totum universum, visibilia et invisibilia, rationalia et irrationalia, intellectualia ac reliqua omnia subdidi potentiæ Christi, quatenus homo est. Omnia enim quæ Christus ut Deus creavit, sibi ut homini a Deo Patre seu tota Trinitate subjecta sunt: sicut post resurrectionem, Data est (inquit) mihi omnis potestas in cœlo et in terra.14 Imo a primo incarnationis suæ momento, omnia sibi erant subjecta propter unionem cum Verbo; sed post resurrectionem, subjectio ista magis innotescere cœpit, quando in nomine Christi cœperunt miracula magna ac plurima fieri.

Consequenter quod in communi dixit, magis specificat: Oves et boves universas, insuper et pecora campi, (8) volucres cœli et pisces maris, qui perambulant semitas maris: quod quibusdam videtur non debere litteraliter accipi. Sed quamvis congruentius mystice exponatur, potest tamen ad litteram exponi de bestiis, quæ Christo dicuntur subjectæ, non solum ut ceteris hominibus, sed quia obediunt ei in his quæ naturalem legem et ordinem rerum transcendunt, nempe in miraculosis effectibus. Unde Christus Apostolis dixit: Signa eos qui crediderint, hæc sequentur: In nomine meo dæmonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit.15 Multisque Sanctorum, animalia hujusmodi in virtute Christi supernaturaliter paruerunt.

Verum mystice exponendo, per oves intelliguntur boni fideles: de quibus ad Petrum Dominus, Pasce, inquit, oves meas. Per boves intelliguntur doctores, qui verbis divinis corda credentium colunt atque fecundant.16 Per pecora campi intelliguntur deliciosi atque carnales, qui velut pecora pascunt se ipsos. Per volucres cœli accipiuntur superbi et jactantes se ipsos; vel etiam contemplativi, quorum conversatio est in cœlis.17 Nam per pecora accipi possunt optimi Christiani, qui sequendo Christum dicere possunt: Quoniam propter te mortificamur tota die, æstimati sumus sicut oves occisionis.18 Per pisces autem maris intelliguntur, qui in rebus mundanis vagantur et fluctuantur: isti enim perambulant semitas maris, id est, sæculi hujus, de quo postea dicitur, Hoc mare magnum et spatiosum manibus.1920 Omnia ista hominum genera subjecta sunt Christo: quia quos vult, salvare potest, et universos et singulos potenter ac juste judicabit; et quoniam etiam reprobi modo in Ecclesia cum electis conjuncti sunt, et Christo per fidem subduntur, aliqui quoque malorum convertuntur ad ipsum per caritatem et vitæ munditiam, sicut testatur Apostolus, quoniam Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere.21

Postremo ex consideratione horum mirabilium inflammatus, et spiritualiter exhilaratus sanctus Propheta, repetit psalmi hujus exordium, dicens: (9) Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!

In hoc igitur psalmo de duplici natura Christi, videlicet divina et humana, et de unitate personæ in ipso evidentissime locutus est sanctus David, sicut etiam in psalmo secundo fecit, et infra sæpius faciet.

Quoniam autem psalmus iste ad divinam pertinet laudem, et ad commemorationem beneficiorum ipsius, debemus eum semper cum ingenti cordis lætitia et magno caritatis fervore depromere, quatenus gratulemur Domino Deo nostro, et grati inveniamur beneficiis ejus.

MORALITER autem exponi potest psalmus iste, ab eo loco ubi dictum est, Quid est homo, de quolibet homine, ut sit sensus:22 Quid est homo quod memor es ejus, assumendo naturam humanam pro eo? aut filius hominis, id est quilibet de genere23

Adæ, quoniam visitas eum, non solum spiritualiter per gratiæ infusionem, sed etiam corporaliter post Incarnationem inter homines conversando? quemadmodum Baruch dicit: Qui fecit stellas, hic est Deus noster;24 et post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Vel, Visitas eum, per apparitionem angelorum, per oracula Prophetarum, per prædicationem Apostolorum, per operationem signorum. Minuisti eum paulo minus ab angelis: id est, tam vehementer hominem sublimasti per beneficia ista prædicta, ut videatur quasi angelis parificatus, et parum distans a dignitate ipsorum. Et hoc clarius probat, Gloria, inquiens, et honore coronasti eum, id est, fecisti eum spectabilem et honorabilem in mentibus angelorum. Ex hoc enim quod Deus ita visitavit et benefecit hominibus, angeli sancti reputant eos dignos gloria et honore, et diligentius eos custodiunt, reverentialiusque ipsis ministrant. Vel, Gloria et honore coronasti eum, id est, imagine sanctæ Trinitatis ornasti animam ejus: propter quod sublimior atque præstantior est omni creatura irrationali. Et ideo additur: Et constituisti eum super omnia opera manuum tuarum. Omnia enim elementa et mixta condidit Deus propter nos, ordinavitque ea ad nostram utilitatem, necessitatem, et usum.

Omnia subjecisti sub pedibus ejus: non simpliciter omnia, sed omnia de quibus subjungitur, Oves et boves universas, etc. Non quod omnia ista cunctis hominibus ad nutum obediant, nullique noceant; sed quoniam homo naturaliter dignior eis est, quia ad imaginem et similitudinem Dei creatus est. Verumtamen dicere possimus, quod etiam angeli atque cœlestia corpora aliquo modo sunt subjecta homini, in quantum ei ministrant: quia de angelis ait Apostolus, quod omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter electos.25 De orbibus quoque cœlorum et planetis ac astris Moyses dicit: Ne oculis elevatis ad cœlum, videas solem et lunam et omnia astra cœli, atque errore deceptus adores ea, et colas quæ creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus quæ sub cœlo sunt.26

Sive autem de Christo, sive de quolibet homine exponatur hic locus, semper ostenditur ex eo error Manichæorum, dicentium hæc corruptibilia ac corporalia non esse creata a Deo lucis; error etiam quorumdam philosophorum, ponentium ista variabilia atque irrationalia divinæ providentiæ non esse subjecta: ex quorum persona in Job dicitur: An cogitas quod Deus excelsior cœlo sit, nec nostra considerat, et circa cardines cœli perambulat?27 Destruitur insuper ex his Pythagoricorum opinio, qui dicebant esse sacrilegum bruta occidere et manducare.

Footnotes

  1. ITim.vi,16. ↩

  2. Exod. xxxiii, 20. ↩

  3. Ps. lxxv, 2. ↩

  4. Matth. iv, 23. ↩

  5. Rom. xi, 33. ↩

  6. Dan. xii, 3. ↩

  7. Prov. vii, 19. ↩

  8. Hebr. ii, 5, 9. ↩

  9. Hebr. ii, 5, 9. ↩

  10. Philipp. ii, 8-10. ↩

  11. Philipp. ii, 8-10. ↩

  12. Prov. iii, 19. ↩

  13. Joann. 1, 16. ↩

  14. Matth. xxviii, 18. ↩

  15. Marc. xvi, 17, 18. ↩

  16. Joann. xxi, 17. ↩

  17. Philipp. III, 20. ↩

  18. Rom. VIII, 36. ↩

  19. Ps. III, 25. ↩

  20. Ps. ciii, 25. ↩

  21. 1 Tim. I, 15. ↩

  22. Expositio moralis. ↩

  23. Joann. i, 16. ↩

  24. Baruchum, 35, 36, 38. ↩

  25. Hebr. 1, 14. ↩

  26. Deut. IV, 19. ↩

  27. Job XXII, 12, 14. ↩

Chapter 28 of 244