Skip to the text

Articulus 27

EXPOSITIO ANAGOGICA PSALMI EJUSDEM OCTAVI.

DENIQUE, juxta anagogicum intellectum, exponendus est psalmus iste de triumphante Ecclesia, seu quolibet Beatorum in patria. Ecclesia ergo triumphans (quæ ex angelorum et hominum societate constat) faciem sanctæ Trinitatis semper contemplans, nec tamen eam perfecte comprehendere valens, ait: Domine omnium per tuam omnipotentiam, Dominus noster per beatam fruitionem et gloriam consummatam, quam admirabile est nomen tuum, id est incomprehensibile, in universa terra, id est in omni regione vivorum, in tota terra viventium, in mentibus universorum cœlestium civium! Solus namque Deus se ipsum perfecte comprehendit, et ideo addunt : Quoniam elevata est magnificentia tua, id est, majestatis tuæ sublimitas exaltata est, super cœlos, id est super omnem capacitatem atque notitiam cœlestium intellectuum. Quum enim sit Deus benedictus et sanctus vere immensus, omnis creati et finiti intellectus capacitatem in infinitum transcendit. Et ideo Sancti in patria, quamvis videant Deum sicuti est, scilicet per speciem, non tamen cognoscunt Deum tam clare et plene, sicut ex se ipso cognoscibilis est : propterea dicunt, Elevata est magnificentia tua, non per motum aut locum, quum sit immobilis et illocalis, sed per dignitatem et incomprehensibilitatem.1

Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem. Hoc Beati in patria ad litteram dicere possunt, ad gloriam Dei, de animabus sanctorum Innocentium ab Herode interfectorum, imo de spiritibus omnium parvulorum electorum, ante tempus discretionis defunctorum, qui tempore legis naturæ salvabantur fide parentum, tempore legis scriptæ per circumcisionem, sed tempore legis gratiæ per Baptismum.23 Ex horum enim ore, id est mente, Deus in patria perficit laudem suam, quoniam facit eos incessabiliter laudare se ipsum. Propter inimicos tuos confundendos, videlicet ut confundas Luciferum et angelos ejus, dum vident animas puerorum sublimari ad gloriam illam, de qua ipsi prolapsi sunt;4 ut destruas inimicum, id est primum illum apostatam, humani generis adversarium, et ultorem, id est eumdem: qui ultor vocatur, quia seduxit primos parentes, et per satellites suos tentare non cessat genus humanum.

Potest quoque istud exponi de omnibus Sanctis in patria: quoniam quantumcumque sint sapientes ac magni, tamen per comparationem ad immensam sapientiam, atque infinitam potentiam Creatoris, sunt quasi infantes atque lactentes. Unde ex humilitate sui, et ex reverentia Dei dicunt de se ipsis ad Deum: Ex ore infantium et lactentium, id est ex intellectu humilium angelorum et hominum, perfecisti laudem tuam, ostendendo eis essentiam tuam, quam intuendo, te semper laudant, propter inimicos tuos, id est, ut reprobes superbos angelos et omnes superbiæ filios, ut destruas, id est, desiderato fine prives, æternaliterque condemnes inimicum et ultorem, id est, aerias potestates, contra quas est nobis colluctatio jugis.

Deinde triumphans Ecclesia seu quilibet Beatorum, ait ad Deum: Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum, id est omnes angelicos ordines, animasque beatas, in quibus per caritatem fruitivam et gloriam habitas; et videbo lunam, id est Christi humanitatem, quæ est unita Soli justitiæ, Verbo seu Filio Dei, et stellas, id est, summos quosque Beatorum, qui instar stellarum præ ceteris ex divini luminis infusa plenitudine radiant, aliosque illustrant; quæ tu fundasti, id est, beatifica tui visione æternaliter confirmasti.

Et quoniam sic est, o Domine Deus, Quid est homo quod memor es ejus, convertendo eum ad te, atque ad æternam beatitudinem perducendo? aut filius hominis, quoniam visitas eum, non solum per gratiam in via, sed etiam per gloriam in patria? Minuisti eum paulo minus ab angelis: quia licet in naturalibus sit inferior angelis, tamen in supernaturalibus similis est. Promittitur enim et datur hominibus similis beatitudo cum angelis, sicut ait

D Salvator, quod erunt sicut angeli Dei. Gloria et honore, id est jucunditate et excellentia, coronasti eum, dando ei felicitatem angelicam;5 et constituisti eum super opera manuum tuarum: nam, Omnia subjecisti sub pedibus ejus. Istud potissime referendum est ad Christum hominem, quoniam ipse est super omnes angelicas hierarchias exaltatus;6 omnesque angeli ipsi ad nutum ministrant. Cetera vero quæ restant, in præcedenti expositione satis videntur exposita.789

PRECATIO.

Per admirabile nomen tuum in universa terra, Domine Jesu Christe, per Apostolos propagatum, perfice laudem victoriæ tuæ in nobis, qui sumus opera digitorum tuorum: ut destructo inimico, perpetuo gloriæ et honoris coronemur triumpho.

Footnotes

  1. Ephes. vii, 12. ↩

  2. C confirmasti. ↩

  3. Matth. vii, 16. ↩

  4. 1 Joann. vii, 2. ↩

  5. Matth. xxii, 30; ↩

  6. Marc. xii, 25. ↩

  7. Ephes. vi, 12. ↩

  8. Matth. ii, 16. ↩

  9. 1 Joann. iii, 2. ↩

Chapter 29 of 244