Skip to the text

Articulus 28

EXPOSITIO NONI PSALMI: CONFITEBOR TIBI, DOMINE.

Rom. XI, 33.

Matth. XXIV, 36.

TITULUS psalmi istius est: In finem, pro occultis filii, psalmus David: id est, psalmus iste dirigens nos in Christum, factus et scriptus est a David pro occultis filii, id est de duplici Christi judicio, nobis occulto, quia incomprehensibilia sunt judicia ejus. Primum est judicium discretionis, quo modo quidam vocantur per misericordiam, alii vero relinquuntur per justitiam. Secundum autem est judicium discussionis et retributionis, quod fiet in fine sæculi: quod licet aperte ac visibiliter fiet, tamen dies et hora ejus occultæ sunt. Loquitur ergo Propheta in isto psalmo in persona Ecclesiæ, seu cujuslibet fidelis, de duplici Christi judicio, et de judiciaria potestate ipsius, de multis quoque beneficiis sibi collatis, et de malitia ac damnatione Antichristi.

Eccli. XLIII, 36.

AIT igitur: (1) Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, id est, laudabo te integro ac sincero affectu, tanquam totaliter tibi adhærens, et a rebus vanis omnino me abstrahens; vel, In toto corde meo, id est ratione et voluntate, ita quod laudis meæ confessio ex sapientia et caritate procedet. Ille quippe in toto corde confitetur et laudat Dominum, cujus cor non est ex aliqua parte rebus caducis inhærens, neque ad inutilia inclinatum, sed in Deo totaliter recollectum. Narrabo, id est, aliis ad laudem tuam intimabo, omnia mirabilia tua. Videtur hoc esse contrarium ei, quod in Ecclesiastico dicitur: Multa sunt abscondita majora his; pauca enim (inquit) vidimus operum ejus. Et in Job: Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus; et quum vix parvam stillam sermonum ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri? Sed et in Evangelio Joannis ait Scriptura: Multa alia fecit Jesus, quæ non sunt scripta in libro hoc: quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum posse capere eos, qui scribendi sunt, libros. Denique quis hominum novit universa mirabilia, quæ Deus omnipotens et immensus indesinenter facit in cœlo et in terra atque in abyssis? Est igitur sensus: Narrabo omnia mirabilia tua, id est omnia magnalia tua in lege tua conscripta, vel mihi a te revelata. Et hoc in Ecclesiastico habetur: Nonne Dominus fecit Sanctos suos enarrare omnia mirabilia sua, quæ confirmavit Dominus omnipotens stabilis in gloria sua?

Job XXVI, 14.

Joann. XX, 30; XXI, 25.

Eccli. XLII, 17.

(2) Lætabor, mentali lætitia, et exsultabo, exteriori gaudio ex interiori lætitia procedente, in te, o Domine, non in carnalibus et vilibus rebus; psallam, id est, bene operando laudem dicam, nomini tuo, id est tibi ipsi, o Altissime, cui nullus est similis; vel, altissime adverbialiter, id est excellentissimo modo, videlicet exhibendo tibi latriæ cultum, seu adorationem tibi soli competentem. Attende ergo, qui verba hæc legis, ut secundum hunc modum ad Deum te habeas, confitendo ei non vago et sordido animo, alibi quam in Deo delectante.

(5) In convertendo inimicum meum retrorsum : id est, quando, o Domine, converteris inimicum meum, scilicet quemlibet adversantem saluti meæ, retrorsum, expugnando eum, et dando mihi virtutem ut ei resistam; tunc infirmabuntur, id est debilitabuntur, et peribunt, id est deficient, a facie tua, id est a præsentia gratiæ tuæ, per quam eis resistam et prævalebo. Primo ait, Inimicum, indeterminate, ponens singulare pro plurali; deinde adjungit, Infirmabuntur, ubi pluraliter exprimit quod ante singulariter nominavit. Moraliter potest quilibet tentatus a dæmone, carne vel mundo, hunc versum ad Deum clamare, tanquam dicat: Ego quidem propria virtute resistere nequeo adversariis istis, sed, o Domine, te convertente inimicos meos retrorsum, deficient. Nam si Deus pro nobis, quis contra nos? Potest quoque hic versus specialiter esse verbum Ecclesiæ ad Christum, ut sit sensus: In convertendo inimicum meum retrorsum, id est, dum per meritum tuæ passionis superaveris dæmonem, tunc infirmabuntur, id est, infirmati sunt omnes adversarii mei. Vel, quando in finali judicio condemnaveris eum, tunc peribunt omnino a facie tua, quia ibunt in ignem æternum.

Rom. vii, 31.

(4) Quoniam fecisti judicium meum, id est, decrevisti per tuam justitiam inter me et inter adversarios meos, me approbando, et illos reprobando: hoc namque judicium Deus quotidie facit; et causam meam fecisti, judicando pro me, et rationem pro qua judicor, commendando. Hoc Deus semper facit occulte, quia semper boni sibi placent, et mali displicent. Fecit etiam hoc per Prophetas atque Apostolos; et quotidie facit hoc per ministros Ecclesiæ seu prælatos, quorum est bonos laudare, et impios reprobare. Vel sic: Quoniam fecisti judicium meum, id est, sustinuisti judicium mortis quod ego promerui, quando a Pilato jussus es crucifigi; et hoc pro peccatis meis perpessus es: propter quod adducitur, et causam meam fecisti, id est, pœnam pertulisti pro culpis meis, propter

Matth. xxvii, 26. quas ego mortem promerui. Et tunc hoc verbum, Fecisti, sumitur quasi passive. Potest quoque intelligi de judicio extremæ discussionis ac remunerationis, ut sit sensus: Quoniam fecisti, id est facies, judicium meum in die novissimo, quando separabis Ecclesiam electorum a corpore impiorum loco et præmio: et tunc etiam facies causam meam, approbando justitiam meam.

Sedisti super thronum, qui judicas justitiam. Deus incircumscriptibilis et incorporeus, specialiter fertur sedere super thronum, id est super angelos de ordine Thronorum: qui sunt infimi in prima hierarchia cœlesti, quia per eos judicia sua discernit, et ipsi familiariter apti sunt ad recipiendum Deum in se. Unde in ipsis habitare, eisque præsidere, et super eos sedere dicitur. Sic igitur ait, Sedisti, imo et semper sedes super Thronum, id est super quemlibet angelum de ordine illo. Potest quoque per thronum judiciaria Christi potestas intelligi, ut sit sensus: Sedisti, o Christe, super thronum, id est, quiescis et demoraris in potestate judicandi, quia omnium constitutus es judex, et cum tranquillitate judicas. Sic enim dicere solemus de aliquo: Ille sedit ibi tribus annis, id est, fuit atque moratus est ibi tanto tempore. Qui judicas justitiam, id est, districte eam examinas, an sit vera et pura justitia; et si quid injustitiæ ei inhæserit, hoc punies. Unde propter districtum istud judicium Petrus in sua Canonica dicit: Si justus vix salvabitur, peccator et impius ubi apparebunt? Vel, Judicas justitiam, ab injustitia eam discernendo, ac juste remunerando.

(5) Increpasti gentes, per Prophetas, per te ipsum et per sanctos Apostolos arguendo peccata eorum; et periit impius: id est, peccator ad emendationem conversus est, et ita periit, non per corruptionem naturæ, sed per expulsionem culpæ, quemadmodum in Proverbiis scriptum est: Verte impios, et non erunt. Vel, Periit impius, id est, diabolus ex cordibus pœnitentium

Act. x, 42; Sap. xii, 18.

1 Petr. iv, 18.

Prov. xii, 7. est ejectus, ut Salvator ait : Nunc judicium est mundi, nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.1 Nomen eorum, id est gentium increpatarum, et ad Christum finaliter conversarum, delesti in æternum et in sæculum sæculi : quia qui olim dicebantur et erant idololatræ, infideles, filii dæmonum; post conversionem ad Christum, facti et dicti sunt Christiani, id est filii Dei. — Vel sic : Increpasti gentes, id est, obstinatos et rebelles juste damnasti. Increpatio enim quandoque in malum accipitur, juxta illud Zachariæ :2 Increpet Dominus in te, Satan. Et periit impius, id est, ab esse spirituali et ab exsistentia gratiæ prorsus defecit et cecidit. Et ideo, Domine, nomen eorum delesti in æternum : unde? nisi a libro vitæ et a numero eorum qui misericordiam consequuntur.

(6) Inimici defecerunt frameæ in finem. Per frameam, quæ est gladius ex utraque parte acutus, intelligitur multiformis versutia dæmonum, quibus homines tentant et superant. Frameæ ergo, id est deceptiones et laquei, inimici, id est dæmonis, defecerunt in finem, id est, æternaliter perierunt, quantum ad electos, per pretium sanguinis et meritum mortis Christi. Et civitates [eorum], id est corda et corpora impiorum, in quibus olim regnabat et habitavit diabolus, quasi in civitatibus a se possessis, destruxisti, obstinatos perdendo, et pœnitentes salvando : sicque obstinatos destruxisti ab esse gratiæ, pœnitentes vero ab esse culpæ. (7) Periit memoria eorum cum sonitu : id est, maligni et a gratia Dei destituti, traditi sunt oblivioni apud Deum, secundum quod dicit, Nescio vos unde sitis :3 non enim cognoscuntur per approbationem, nec unquam acquirunt divinæ pietatis respectum. Cum sonitu, id est, velociter et quasi repente oblivioni traduntur : quia quacumque hora peccat homo mortaliter, meretur a Deo relinqui ; et si in peccato mortali decedit, subito sempiternæ oblivioni donatur, omniumque justitiarum quas fecit obliviscitur Dominus.4 Et Dominus in æternum permanet. Ipse enim est invariabilis et æternus.

(8) Paravit in judicio thronum suum : id est, Jesus Christus omnium judex ac Dominus, ordinavit judiciariam suam potestatem ad judicandum, ut nihil omnino indiscussum vel impræmiatum relinquat. Et ipse judicabit orbem terræ, id est habitantes in terra, in æquitate, id est dando singulis secundum opera sua ; et populos in justitia : exponit quid dixit, Orbem terræ. Judicabit ergo Dominus populos in justitia : non enim est personarum acceptor Deus, sed in omni gente, qui timet Deum et operatur justitiam, acceptus est illi.5

(9) Et factus est Dominus refugium pauperi : id est, Christus qui in morte singulorum et in extremo judicio est justus atque terribilis judex, nunc interim factus est refugium nostrum, id est advocatus noster, quemadmodum Joannes in sua Canonica testatur : Advocatum, inquit, habemus apud Patrem, Jesum Christum justum ; et ipse est propitiatio pro peccatis nostris.67 Ipse quippe ostendit Patri latus et vulnera, imo naturam nostram quam pro nobis assumpsit : sicque interpellat pro nobis tanquam pro fratribus suis, ut dicit Haymo. Vel, Dominus, id est Deus trinus et simplex, factus est refugium pauperi, quia semper paratus est exaudire orantes, et auxiliari recurrentibus ad ipsum cum plena fiducia; factus est refugium pauperi, id est contrito et humili, sicut Isaias ait : Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum et contritum spiritu, et trementem sermones meos ?8 Pauper est, qui non confidit in propriis viribus, nec gloriatur in semetipso de propriis meritis, neque in terrenis divitiis inordinate afficitur, sed habens victum et quibus tegatur, his contentatur.9

Quomodo autem Dominus factus est refugium pauperi, subdit : adjutor in opportunitatibus, in tribulatione. Dominus enim factus est adjutor in opportunitatibus, conferendo gratiam et ea quæ ad salutem necessaria sunt, conservando videlicet hominem, ne extollatur in prosperis, sed gratias referat;10 et factus est Dominus adjutor in tribulatione, dando patientiam in adversis, et liberando a malis. Indigemus enim adjutorio Dei in prosperis et adversis, quatenus ubique regia via tendamus, secundum quod scriptum est: In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum.

11 (10) Et, quoniam sic est, idcirco, o Domine, sperent in te qui noverunt nomen tuum, id est, qui ex interna inspiratione, aut Scripturarum eruditione, aut propria consideratione cognoscunt quam bonus, dulcis, fidelis ac pius sit Dominus, prout Jeremias in Threnis testatur: Bonus est Dominus sperantibus in eum, animæ quærenti illum; quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine, si tamen perseveranter ac fideliter pulsent, nec fatigentur quærendo, dicentes cum sancto Job: Etiam si occiderit me, in ipso sperabo. Longanimiter ergo et cum certissima fide exspectandus est Dominus, secundum quod Isaias hortatur: Deus judicii Dominus; beati omnes qui exspectant eum.

12 Quoniam ergo tam bonus est Dominus, propterea (11) Psallite, bene vivendo, et gratias semper agendo, Domino qui habitat in Sion, id est in sanctis et contemplativis spiritibus, tam triumphantis quam militantis Ecclesiæ.11 Et, o Sion, id est spirituales viri, qui nunc per fidem, non per speciem, ambulatis, annuntiate inter gentes, id est, aliis prædicate, studia ejus, id est virtuosa opera atque beneficia Dei humano generi præstita. Potest quoque istud specialiter referri ad Apostolos et primos Evangelii prædicatores, ut sit sensus: Annuntiate inter gentes studia ejus, id est, prædicate evangelicam legem gentibus, et ne timeatis hoc facere, quia non frustra facietis hoc, sed erit merces operi vestro. Et ideo additur:

13 (12) Quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est: id est, ipse Dominus requirens sanguinem annuntiantium gentibus studia sua, recordatus est, quantum videlicet annuntiatores studiorum suorum laboraverint et fecerint pro eo, quanta etiam sustinuerint a persecutoribus et tyrannis propter justitiam: propter quod ista recordando, requiret sanguinem eorum, id est, persecutionem ac mortem quam injuste perpessi sunt, vindicabit, impios affligendo. Non est oblitus Dominus clamorem pauperum, id est prædicationem, laudationem, orationem humilium: quia tempore suo reddet eis copiosam mercedem, quamvis interdum videatur quasi oblitus, quia diu differt, et sanctos suos tribulari permittit.

B Post hæc ostendit quis sit iste clamor pauperum, qui etiam esse potest oratio singulorum mundi vanitatem spernentium. (15) Miserere mei, Domine, opem ferendo; vide humilitatem meam, id est, considera oppressionem et pœnam quam patior, de inimicis meis, id est a persecutoribus et tyrannis: et hoc oro, non ut illos in æternum condemnes, sed ut in me gratiam augeas, fortitudinem patientiamque corrobores. (14) Qui exaltas me de portis mortis, id est, qui per passionem et sanguinem Christi Filii tui liberas me a morte æterna, vel a peccatis mortalibus, quæ sunt via spatiosa ac lata per quam multi gradiuntur ad pœnam inferni, quæ est mors æterna. Et ideo, o Domine, exaltas me de portis mortis, ut annuntiem, id est, regratiando commemorem, aliosque docendo ac inflammando decantem, omnes laudationes tuas, id est sermones ad laudem tuam pertinentes, in portis filiæ Sion, id est in fide, spe et caritate, per quas itur ad regnum cœlorum, tanquam per portas filiæ Sion, id est militantis Ecclesiæ, cujus mater est triumphans Ecclesia. Omnia enim quæ agimus, in fide, spe et caritate agere nos oportet, si meritoria esse debeant. Vel, In portis filiæ Sion, id est in ipsa militante Ecclesia, seu in conspectu fidelium. Debemus namque alios ad laudem Dei inducere, prædicando, docendo, seu exemplariter conversando, secundum quod uniuscujusque vocatio exigit, prout ait Salvator: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.12

(15) Exsultabo in salutari tuo, id est in beatitudine mihi promissa a te, in qua nunc gaudeo per spem, postmodum autem gaudebo in ea per rem; vel, Exsultabo in salutari tuo, id est in salvatione mihi impensa a te; vel, In salutari tuo, id est in Christo Filio tuo, qui (teste Simeone) est salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum. In hoc, inquam, salutari exsultabo, contemplando beneficia ejus mihi collata, et exspectando ejus promissa, mihi reposita atque parata.

Luc. vi, 30.

Ps. vii, 16.

Infixæ sunt gentes in interitu quem fecerunt. Hoc est quod in septimo psalmo prædictum est: Incidit in foveam quam fecit. Gentes itaque, et impie conversantes, infixæ, id est demersæ et captæ sunt, in interitu quem fecerunt, id est in morte quam sanctis hominibus intulerunt: quia pro morte corporali ac temporali sanctis illata, ipsi spiritualem atque perpetuam mortem incurrerunt. Multi quoque tyranni propter mortem sanctis inflictam, etiam in præsenti vita miserabiliter perierunt, sicut in chronicis invenitur. (16) In laqueo isto quem absconderunt, id est in malo quod aliis occulte paraverunt, comprehensus est pes eorum, id est, juste punitus est affectus ipsorum, quia malum quod aliis paraverunt, ipsi etiam in præsenti passi sunt: ut Aman qui in patibulo, quod Mardochæo præparavit, suspensus est. Et si in præsenti non fiat retributio talis, tamen procul dubio in futuro terribilior fiet: et tunc in laqueo quem absconderunt, comprehendetur pes eorum, quoniam dolus atque malitia ipsorum redundabit in caput eorum, præsertim in die judicii. Propter quod subditur:

Esther vii, 10.

Luc. iii, 6.

Ibid. xxi, 27.

(17) Cognoscetur Dominus judicia faciens: in futuro enim judicio videbit omnis caro salutare Dei nostri, et tunc Christus manifeste apparebit; omnibusque patebit quod ipse sit judicia faciens, seu omnia juste judicans. In operibus manuum suarum comprehensus est peccator: opera enim illorum sequuntur eos. Et ergo quem Dominus in peccatis decessisse invenerit, hunc in iniquitate sua comprehendit ac damnat. (18) Convertantur peccatores in infernum: id est, in die judicii in infernum retrudentur omnes obstinati in malo: illi videlicet de quibus subjungitur, omnes gentes quæ obliviscuntur Deum, id est, quæ Deum a sua memoria expellunt, non contemplando nec diligendo ipsum, sed contemnendo aut non curando mandata ipsius. (19) Quoniam non in finem oblivio erit pauperis: id est, fidelis et humilis homo, quamvis ad tempus videatur derelictus a Deo, tamen finaliter in memoria æterna erit justus, quia in die judicii salvabitur in æternum. Patientia pauperum non peribit in finem, id est, non carebit debito præmio, sed æterna felicitate ditabitur.

Apoc. xiv, 13.

Ps. cxi, 7.

In sequentibus Ecclesia loquitur Christo de Antichristi dejectione. (20) Exsurge, Domine. O Christe judex, tempore Antichristi exsurge, fidelibus auxiliando, atque ad judicium properando: quia tanta erit persecutio ejus, ut nisi breviati fuerint dies illi, non fieret salva omnis caro. Non comfortetur homo, id est, non prævaleat contra Ecclesiam Antichristus: qui erit pessimus homo, et adeo quidem, ut ejus malitiam ferre non poterit humana conditio. Judicentur gentes in conspectu tuo: id est, omnes Antichristi satellites ac fautores ei finaliter adhærentes, judicentur judicio reprobationis a te in extremo judicio.

Matth. xxiv, 21, 22.

Interim quoque seu ante finale judicium, quod statim sequetur post Antichristi persecutionem, prout in Evangelio patet, (21) Constitue legislatorem, id est Antichristum, qui legem blasphemiis Christi plenam adducet, super eos, id est super gentes injustas ab eo fallendas. Advertendum est autem, quod malum pœnæ est effective a Deo: sicut per Amos prophetam dicitur, Si erit malum in civitate, quod Dominus non fecit? Malum vero culpæ est a Deo permissive et indirecte, quia non impedit ipsum: quemadmodum Dominus di-

Ibid. 29.

Amos iii, 6.

PSALM. X SEC. HEBR. citur indurasse cor Pharaonis, et obfirmasse cor Sehon regis Amorrhæorum, et Og regis Basan. Sic quoque dicitur Dominus constituere Antichristum super gentes, quia permittit hoc fieri propter peccata eorum.131415 Unde de Antichristo loquens Apostolus: Tunc, inquit, revelabitur ille iniquus, cujus adventus16 erit secundum operationem Satanæ, in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus, et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt, eo quod caritatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent:17 et ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio. Sciant, id est, per experientiam pœnæ cognoscant, gentes Antichristo credentes, quoniam homines sunt vanitate seducti, non filii Dei, sicut putabant: nam æstimabunt Antichristum esse verum Christum, et se per fidem ejus fieri filios Dei. Sed, o Domine juste, judica eos, ut se errasse vel in pœnis inferni cognoscant, qui in præsenti vita vero Christo adhærere noluerunt.

(22) Ut quid, Domine, recessisti longe?

Hoc dicit ad Christum Ecclesia, ad designandum sævissimam rabiem persecutionis Antichristi. Tanta equidem erit persecutionis illius severitas, ut videatur Deus quodammodo relinquere suos. Quanta enim erit persecutio illa, dum pius martyr corpus suum pœnis exponet, et impius persecutor ante oculos patientis miracula faciet? Imo Ecclesia tunc creditur non esse factura miracula, nisi forte Elias et Enoch vel alii pauci. Mirando ergo dicit Ecclesia: Ut quid, Domine, recessisti longe? id est, ita te habebis, ac si longe abesses. Despicis, id est, per modum despicientis te habebis, in opportunitatibus, id est in necessitatibus Christianorum, in tribulatione, quam ipsi in persecutione illa amarissima sustinebunt: quia enim permittes eos tradi manibus impiorum, atque tam graviter tribulari, ut nunquam fuerit, nec sit, neque futura sit tribulatio tanta; et ob id apparebit, ac si omnino despiceres orationes fidelium.

(23) Dum superbit impius, id est Antichristus, qui se Filium Dei vocabit, et teste Apostolo, Extollitur super omne quod dicitur Deus:18 dum, inquam, ita superbiet homo peccati, filius perditionis, incendiatur pauper, id est, tunc variis pœnis occidetur populus christianus, qui tunc multum pauper contemptusque erit.19 Solet autem Scriptura per ignem omne genus pœnarum significare. Ad litteram etiam accipi potest, quoniam Antichristus multos Christianorum igne comburet. Comprehenduntur in consiliis quibus cogitant: id est,

B Antichristus et ejus ministri comprehendentur et capientur seu cruciabuntur a Christo in consiliis quibus cogitant: quia quod ipsi cogitabunt facere Christianis, hoc Christus faciet eis; quoniam attestante divo Apostolo, Jesus interficiet Antichristum spiritu oris sui. Quod Isaias quoque prædixit: Spiritu, inquit, labiorum suorum interficiet impium, id est Antichristum.20

Deinde ponitur causa confirmans Antichristum in suo errore. (24) Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ: id est, Antichristus qui est caput malorum, a suis laudabitur in omni suo affectu et opere. Desiderium enim ipsius est, ut fidem Christi Jesu omnino evellat, quatenus ipse Christus esse credatur: in hoc autem desiderio a suis laudabitur. Et iniquus, id est Antichristus, impietatis magister, benedicitur, id est, a suis cultoribus tanquam deus benedicetur.

(25) Exacerbavit, id est, vehementer offendet, Dominum Jesum peccator, id est Antichristus; secundum multitudinem iræ suæ, id est secundum exigentiam multorum peccatorum suorum, quibus iram Dei merebitur, non quæret pœnitentiam, scilicet quoniam obstinatus erit in malo.

(26) Non est Deus in conspectu ejus: id est, Antichristus non considerabit vindictam sibi a Deo paratam et imminentem, neque timebit Deum; sed quemadmodum Daniel prophetavit, Adversus omnem deum, et adversus Deum deorum loquetur.21 Inquinatæ sunt viæ illius: id est, vitiosæ sunt operationes Antichristi, in omni tempore, id est a primo instanti quo cœperit uti ratione: imo tota vita ejus erit peccatum. Diabolus enim Lucifer descendet in eum in utero matris, et diriget eum in omnibus.

(27) Auferuntur judicia tua a facie ejus: quia in tantum excæcabit eum superbia sua, ut non putet se judicandum a Deo; et forte ex admirabili cæcitate putabit se esse verum Christum, eo quod videat sibi omnia ad nutum succedere, nec Deum se de ipso in aliquo vindicare. Non tamen excusabitur de peccato, quia non erit possessus a dæmone, quemadmodum arrepticii et amentes: sed erit compos rationis, et si voluerit advertere, sciet se errare. Auferentur ergo judicia divina a facie ejus, id est a consideratione sui intellectus. Omnium inimicorum suorum dominabitur, id est, omnium sibi nolentium obedire dominabitur, quia occidet eos; vel fugient et abscondent se ab eo. Unde apud Danielem legimus: Adspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos, et prævalebat eis.22 (28) Dixit enim in corde suo, id est, cogitavit illud quod sequitur: Non movebor a generatione in generationem, id est, non dejiciar a potestate ista et regno et gloria, a generatione in generationem, id est ullo tempore, vel aliqua duratione qua generationes sibi invicem succedere possunt: quia putabit regni sui non esse finem venturum, quamdiu ipse fuerit. Quoniam enim judicia Dei auferentur ab oculis ejus, consequens est ut non æstimet se ab aliquo superandum, sed quasi perpetuo duraturum. Sine malo. Hoc refertur ad pronomen, Ego, subintellectum, ut sit sensus: Ego sine malo, id est, ego vivens et regnans sine omni impedimento et pœna, non movebor, etc.

(29) Cujus maledictione os plenum est, id est blasphemiis contra Christum, et amaritudine, id est comminatione austera: quoniam sibi non obedientibus comminabitur mortem; et dolo, nam multos blandimentis decipiet; vel, Dolo, id est subdola ac fallaci allegatione et expositione sacræ Scripturæ. Allegabit enim Scripturam veteris Testamenti pro se; sicque eam exponet, ut videatur quasi impleri in eo, ac per hoc Christus esse putetur: imo per hoc a multis Christus esse putabitur. Sub lingua ejus labor et dolor: quia mente tractabit et ore loquetur, quomodo sanctis hominibus inferat laborem servilem et dolorem mortiferum, non solum per se, sed et per suos fautores. Unde subjungitur:

(50) Sedet in insidiis, id est, sedet insidians, modos nocendi occulte excogitans more latronum, cum divitibus, id est cum suis ministris, quos divites faciet, quatenus plures sibi alliciat, in occultis, id est secretis modis fallendi. Nam magnam apparentiam habebunt ea per quæ mundum decipiet; eritque tunc valde difficile inter verum et falsum, et inter bonum et malum discernere. Decipiet enim mundum variis modis, videlicet per miraculorum operationem, per Scripturarum allegationem, per sanctitatis simulationem, per suorum falsam felicitatem, et per innumerabilem multitudinem adhærentium sibi. Sedet autem prædicto modo in insidiis, ut interficiat innocentem, id est populum christianum pium et caritativum.

(51) Oculi ejus, tam cordis quam corporis, in pauperem, id est in fidelem Christianum, respiciunt: quatenus vel attrahendo seducat, vel resistentem sibi occidat; insidiatur in abscondito, id est, occulte machinatur insidias, quasi leo in spelunca sua. Leo quippe in spelunca sua animalibus mansuetis insidians, est sævus et fortis: sic Antichristus piis hominibus erit severus et prævalens. (52) Insidiatur ut rapiat pauperem, scilicet ut comprehendat Christianum, non in se, sed in Domino confidentem; et insidiatur rapere pauperem dum attrahit eum. Hoc dupliciter exponi potest. Primo sic: Insidiatur rapere pauperem, id est, ut interficiat eum spiritualiter, auferendo ei fidem et gratiam Christi, dum attrahit eum, id est, dum inducit et allicit eum ad legem suam. Secundo sic: Insidiatur rapere pauperem, quatenus interficiat eum corporaliter, dum attrahit eum ad tormenta.

(53) In laqueo suo, id est in deceptionibus et fraudulentiis suis, humiliabit eum, id est, opprimet et affliget pauperem et fidelem. Nam persecutio Antichristi non solum erit violenta, sicut est persecutio tyrannorum, nec solum fraudulenta, ut hæreticorum; sed erit simul violenta propter sæcularem potentiam, et fraudulenta propter vitæ apparentem sanctitatem, et signorum operationem. Unde de Antichristo scriptum est:23 Habebat cornua duo similia agni, id est mendacia signa et vitam simulatam.

Inclinabit se, et cadet quum dominatus fuerit pauperum: id est, Antichristus postquam hæc omnia fecerit, tunc necessitate compulsus inclinabit se, id est, humiliabit se non per veram humilitatem, sed coacte deponet animi sui tumorem: quemadmodum figura ejus Antiochus, qui quum gravissimo laboraret dolore, non ex vera pœnitentia, sed ex pœnarum experientia dixit,

Justum est subditum esse Deo, et mortalem non paria Deo sentire.24 Et cadet, id est, occidetur a Christo, quum dominatus fuerit pauperum, scilicet Christianorum. Dominabitur autem pauperum seu militantis Ecclesiæ, persequendo opprimendoque eam tribus annis cum medio, prout in Daniele prophetatum agnoscimus: Tradentur, inquit, sancti in manus ejus usque ad tempus et tempora, et dimidium temporis.25 Hebræi enim per tempus intelligunt annum; per tempora, duos annos; per medium temporis, medium annum. Et hoc est quod de Antichristo et suis fautoribus dicitur: Civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus, id est, militantem Ecclesiam oppriment tribus annis cum medio.26 Nam menses quadraginta duo, tres annos cum medio faciunt.

Unde rursus in Apocalypsi dicitur: Datum est illi os loquens magna et blasphemias; et data est illi potestas facere menses quadraginta duos.27 Hoc igitur tempore evoluto, cessabit persecutio Antichristi: quia sicut gravissima erit, ita brevissima fiet. Nam Salvatore testante, propter electos breviabuntur dies illi.28

Deinde subjungitur causa casus et mortis Antichristi: (54) Dixit enim in corde suo : Oblitus est Deus, id est, non attendit opera mea ut judicet ea; avertit faciem suam, id est considerationem, ne videat in finem, id est, ne unquam condemnet me. Istud Antichristus in corde suo dicet, vel quia propter excæcationem suæ mentis ita putabit, vel quia ita vivet, ac si Deum æstimaret non esse judicem hominum. Sed non est putandum quod aperte dicet hæc verba: imo dicet Deum omnia judicaturum, etiam se esse Filium Dei, ac judicem universorum. Sed an hoc dicet ex animi sententia, ita esse putans, vel ut alios sub specie boni defraudet, non est adeo certum.

(55) Exsurge, Domine Deus. Hæc est oratio Ecclesiæ, quæ orat pro Antichristi finali dejectione, fideliumque plena liberatione. Exsurge, Domine Deus, qui diu differendo, et non exaudiendo, quasi dormiens videbaris; sed nunc exsurge, auxiliando, et per modum stantis te habendo; et exaltetur manus tua, id est, manifestetur potentia tua, occidendo atque damnando Antichristum; ne obliviscaris pauperum, id est, ne diutius subtrahas protectionem et opem misericordiæ tuæ a populo tuo. (56) Propter quid, id est quo fructu seu utilitate, irritavit, id est offendit, impius, scilicet Antichristus, Deum? Dixit enim in corde suo: Non requiret, id est, Deus non exiget rationem de actibus meis, nec ulciscetur sanguinem Christianorum quos occido.

Insuper convertit se Ecclesia ad Deum. (57) Vides: id est, falsum est quod Antichristus dicit, te avertisse faciem tuam, ne videas in finem: imo tu vides, nam oculis tuis omnia nuda sunt et aperta;29 et hoc patet ex eo, quoniam tu laborem et dolorem consideras, id est, tu diligenter attendis laborem et dolorem, quos sancti tui ab Antichristo et suis perpessi sunt; ut tradas eos in manus tuas, id est, ut acceptes et gratos habeas laborem et dolorem sanctorum, retribuendo eis æternam quietem perpetuamque lætitiam. Vel, Ut tradas eos, videlicet Antichristum et suos, in manus tuas, id est in potestatem justitiæ tuæ, quatenus æternaliter eos condemnes.

(38) Tibi, o Domine, derelictus est pauper, id est populus christianus, quia non est alius qui pugnet pro eo, nisi tu, Domine Deus, præsertim tempore Antichristi; orphano, id est populo desolato, qui præter te nullum habet consolatorem, et est quasi non habens patrem auxiliantem, aut matrem consolantem : quemadmodum erit plebs christiana tempore Antichristi; tu eris adjutor, quia redimes eos, nec derelinques electos tuos finaliter.

(39) Contere, id est, ad nihilum redige, brachium peccatoris et maligni, id est potestatem Antichristi : qui secundum Danielis vaticinium, tamdiu conteret sanctos Altissimi, donec conteratur.30 Quæretur peccatum illius, et non invenietur : id est, omnis voluptas et gloria atque malitia Antichristi sic destruetur, quasi nunquam fuisset. Vel sic : Quæretur peccatum illius, et non invenietur : quia post mortem Antichristi, quidam de suis obstinatis ministris persistent in sua malitia, et quærent peccatum principis sui occisi, desiderantes deliciari et prævaricari quemadmodum ille fecit; sed peccatum illius non invenietur ab illis. Nam quum dixerint, Pax et securitas, tunc (Christo testante) superveniet eis repentinus interitus.3132

(40) Dominus, id est Jesus Nazarenus, qui est verus Christus et omnium creator ac Dominus, regnabit in æternum et in sæculum sæculi, quoniam regni ejus non erit finis;33 nec etiam fides catholica, per quam regnat in sæculo isto, unquam mundo durante in toto deficiet, quamvis tempore Antichristi magis quam ante decrescet. Peribitis gentes, id est impii, qui Antichristo adhæsistis, nec pœnituistis, de terra illius, id est de regione vivorum, quia expellemini a regno cœlorum : imo de terra ista inferiori et elementari peribitis, quia retrudemini in infernum : et hoc ideo, quoniam (41) Desiderium pauperum, id est orationem fidelium, exaudivit Dominus; præparationem cordis eorum, id est promptitudinem, qua tibi in adversis fideliter adhæserunt, audivit, o Domine, auris tua, id est, acceptavit et remuneravit sapientia tua. (42) Judicare pupillo et humili, id est, tale atque tam justum judicium profer, ut ab omnibus judiceris, id est, justus cognoscaris et approberis : sicut inferius dicitur, Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas quum judicaris;34 pupillo et humili, id est ad salutem et gloriam pupilli ac humilis, videlicet ut judicando salves pupillum et humilem, id est unumquemque terrena ista spernentem, et se ipsum pro nihilo reputantem; ut non apponat ultra magnificare se homo super terram, id est, ut finem accipiat Antichristi superbia, neque præsumat de cetero velle aliis dominari.

C DENIQUE passus iste, qui ad litteram de Antichristo expositus est, moraliter posset exponi de membris ipsius, videlicet de persecutoribus Ecclesiæ, aliisque injustis :35 quibus vel omnia, vel multa jam prædicta conveniunt, ut illud, Dum superbit impius, incenditur pauper; et, Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ; et alia pene omnia. Ea quoque quæ exposita sunt de Ecclesia pro tempore Antichristi, exponi possent de Ecclesia et quolibet justo pro quolibet tempore magnæ persecutionis; sed propter prolixitatem vitandam, et quia expositio moralis faciliter patet, et elici potest ex expositione inducta, idcirco eam omitto. Verumtamen videat sibi quilibet, qui se ad Christum pertinere confidit, ne sibi aliquo modo conveniant quæ nunc de Antichristo recensita sunt. Videat sibi ne inveniatur superbus, pauperumque oppressor, aut irrisor simplicium, vel contemptor infirmorum. Non cupiat laudari in desideriis vitiosis, neque applaudentibus ac blandientibus sibi in malo delectetur;36 sed corari, atque cum Christo altissimo æternaliter in cœlestibus triumphare. gitet semper Dei præsentiam, et judicem Christum penset ubique considerantem omnia opera sua, ne ei conveniat quod de Antichristo expositum est, Non est Deus in conspectu ejus, et, Auferuntur judicia tua a facie ejus. Non sit maledicus, comminator, amarus, dolosus, sed taliter satagat Domini Jesu Christi vestigia imitari, quatenus in die novissimo mereatur ab Antichristo ac ejus infelici collegio sepa-

PRECATIO.

Refugium pauperum tuorum, Deus, qui in necessitatibus suis te quærentes non derelinquis, ad te nos in tribulatione clamantes non despicias; sed exalta nos de portis mortis: ut hic et in æternum exsultemus in laudibus tuis.

Footnotes

  1. Joann. xii, 31. ↩

  2. Zach. m, 2. ↩

  3. Luc. xiii, 27. ↩

  4. Ezech. xviii, 24. ↩

  5. Act. x, 34, 35. ↩

  6. 1 Joann. ii, 1, 2. ↩

  7. 1 Joann. ii, 1, 2. ↩

  8. Is. LXVI, 2. ↩

  9. 1 Tim. VI, 8. ↩

  10. Zach. iii, 2. ↩

  11. Matth.vii, 13. ↩

  12. Matth. v, 16. ↩

  13. Num. XXI, 33. ↩

  14. Deut. II, 30; ↩

  15. Exod. IX, 12; ↩

  16. II Thess. ii, 8. ↩

  17. II Thess. II, 8-10. ↩

  18. II Thess. II, 4. ↩

  19. Ibid. 3. ↩

  20. Is. XI, 4. ↩

  21. Dan. XI, 36. ↩

  22. Dan. vii, 21. ↩

  23. Apoc. xiii, 11. ↩

  24. II Mach. ix, 12. ↩

  25. Dan. vii, 25. ↩

  26. Apoc. xi, 2. ↩

  27. Apoc. xiii, 5. ↩

  28. Matth. xxiv, 22. ↩

  29. Hebr. iv, 13. ↩

  30. Dan. vn, 25, 26. ↩

  31. Luc. xxi, 34, 35. ↩

  32. 1 Thess. v, 3; ↩

  33. Luc. i, 33. ↩

  34. Ps. l, 6. ↩

  35. Expositi-uncula alia. ↩

  36. Dan. vii, 25, 26. ↩

Chapter 30 of 244