Skip to the text

Articulus 29

EXPOSITIO LITTERALIS PSALMI DECIMI : IN DOMINO CONFIDO.

DENIQUE titulus psalmi istius est: In finem, psalmus David: id est, psalmus iste dirigens nos in Christum seu Deum, est ipsius David, qui loquitur hic in persona confidentis in Domino. Advertendum autem, quod sicut doctores catholici Scripturas veteris Testamenti, quæ convenienter applicantur cuilibet fideli et etiam toti congregationi fidelium, exponunt ad litteram de Ecclesia et quolibet vero Christiano;1 ita Hebræorum doctores Scripturas has exponunt ad litteram de Synagoga et quolibet vere Judæo seu Israelita. Unde quemadmodum nostri doctores exponunt Cantica Canticorum de Christo et de Ecclesia, sic Judæorum doctores exponunt ea de rege Messia et Synagoga.23 Iste itaque psalmus sicut præcedens, ad litteram exponi posset de David et Synagoga, et de hæreticis veteris legis, cujusmodi erant Sadducæi, et alii quidam: et ita exponetur de Ecclesia et quolibet ejus membro tropologice, et de Christo allegorice.4

BREVITER ergo tangendo primam expositionem, David in persona sua ac cujuslibet Judæi seu Synagogæ spiritualiter intelligentis, ait: (1) In Domino confi- do, id est, spem salutis meæ in Filio Dei incarnando, in rege Messia futuro, constituo, quia per fidem ejus salvari exspecto. Et quia sic est, quomodo, o Judæi (legem carnaliter intelligentes), dicitis animæ meæ, Transmigra in montem sicut passer, id est, ascende et convola ad legem divinitus datam, et in monte Sinai primo receptam, constituendo spem tuam in ea? quasi sine fide et gratia Christi salvari possem, videlicet per solam observantiam legis: quemadmodum multi Judæi putabant. De quibus scribit Apostolus: Ignorantes Dei justitiam (scilicet quod justus ex fide vivit), et suam volentes constituere (confidentes in propriis viribus et exteriori observatione legis), justitiæ Dei non sunt subjecti.

(2) Quoniam ecce peccatores, id est carnales hæreticique Judæi, intenderunt arcum, id est, assumpserunt pro suo errore legem secundum litteralem ipsius intellectum: de quo ait Apostolus, Littera occidit; paraverunt sagittas suas, id est quasdam allegationes in lege conscriptas, quæ videntur eorum errori apparentiam facere, in pharetra, id est in ore suo, ex quo proferunt jacula mortis; ut sagittent, id est, perverse instruant, in obscuro, id est in his quæ difficultatem habent, qualiter intelligi debeant, rectos corde, id est justos ac simplices, quibus exponunt obscura talia pro suo errore corroborando. (5) Quoniam quæ perfecisti, id est sacras legis ac Prophetarum Scripturas a te perfecte et pure inspiratas, destruxerunt, per expositiones suas extortas. Justus autem, id est verus Judæus eorum assertioni non credens, quid fecit? Et respondet:

(4) Dominus in templo sancto suo, id est, Deus per fidem et gratiam habitat in homine justo, qui templum Dei vocatur. Et ergo si quæratur quid fecit justus, respondetur quod speravit in Domino, quoniam Dominus est in eo, sicut in templo, per fidem et spem.5 Dominus in cœlo sedes ejus: id est, sedes Domini est in cœlo, id est in anima justi, quæ est sedes sapientiæ; vel in cœlo empyreo, in quo Deus specialiter sedere perhibetur, quoniam ibi excellentius operatur, clariusque videtur. Incorporeus autem Deus materialem sedem non habet; sed sedes ejus sunt sanctæ mentes, in quibus quiescit per fidem et gratiam in præsenti, per speciem vero et gloriam in patria. Et quoniam quies atque inhabitatio Dei per speciem et gloriam est eminentior quiete et inhabitatione per fidem et gratiam, ideo Deus magis proprie excellentiusque esse, habitare et sedere dicitur in cœlo et comprehensoribus, quam in terra ac viatoribus.

Porro sequentia verba hujus psalmi secundum quamlibet expositionem satis conformiter, et quasi eodem modo exponuntur: idcirco ipsorum expositionem nunc differo usque ad principalem psalmi istius explanationem.

Footnotes

  1. Exod. xx. ↩

  2. Ibid. 1, 17. ↩

  3. Rom. x, 3. ↩

  4. II Cor. III, 6. ↩

  5. II Cor. vi, 16. ↩

Chapter 31 of 244