Skip to the text

Articulus 30

EXPOSITIO TROPOLOGICA PSALMI EJUSDEM DECIMI IN PERSONA ECCLESIÆ ET UNIUSCUJUSQUE FIDELIS, QUI EST VERUM AC VIVUM MEMBRUM ECCLESIÆ.

PRÆVIDENS igitur sanctus propheta et majestatis prohibitam perscrutationem, David in Spiritu Sancto, fraudulentos doctores sive hæreticos tempore christianæ legis futuros, ait in persona Ecclesiæ: (1) In Domino confido, id est, in Deo pono spem meam, veritatibus sacræ Paginæ credo, sanctorum Patrum catholicorumque doctorum expositiones recipio: propter ea, o hæretici, quomodo, id est qua ratione, dicitis animæ meæ, Transmigra in montem, id est, ascende propriam rationem, crede proprio sensui, ingenio tuo confide, et Scripturam sacram intellige secundum nostram expositionem, qui propter subtilitatem nostri ingenii montes vocamur? Quomodo, inquam, dicitis animæ meæ, Transmigra de secura et humili simplicitate ad periculosam sublimitatem, sicut passer, id est velociter alte volando, in mirabilibus super te ambulando, et terminos a patribus constitutos transferendo?1 Vana est ista vestra persuasio: quoniam Salomon ait, Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter; et iterum, Deus protegit gradientes simpliciter.2 Qui vero scrutator est majestatis, opprimetur a gloria.3

Consequenter Propheta ostendit, quod hæretici istud irrationabiliter dicunt, (2) Quoniam ecce peccatores, puta hæretici, tenderunt arcum, id est, disposuerunt ingenium suum ad male docendum, armando se auctoritate divinæ Scripturæ, quam perverse intelligunt; paraverunt sagittas suas in pharetra, id est, in promptu habent verba simulata atque fallacia in corde et lingua, quæ videntur simplicioribus rationabilia esse ac justa :4 sicque sub specie boni decipiunt, præsertim dum auctoritate Scripturæ se muniunt ; ut sagittent, id est, sua doctrina corrumpant, in obscuro, id est latenter et insidiose, rectos corde, id est fide et opere Christianos. Et in isto graviter peccant, o Domine, (5) Quoniam quæ perfecisti, id est, divinas Scripturas, Patrum sanctorum decreta ac ordinationes, destruxerunt, id est, subverterunt, introducendo novas ac vanas doctrinas. Justus autem quid fecit ? id est, quomodo istis hæreticis restitit ? Et respondet :

(4) Dominus in templo sancto suo, id est, Dominus manet in corde justi, ut protegat eum a fraudibus perversorum, et in vera fide ipsum conservet. Quasi dicat : Justus quidem non acquiescit hæreticis, sed resistit : non tamen propria virtute, sed Dominus in eo per gratiam habitans, dat efficaciam resistendi, quemadmodum ait Apostolus : Orate Dominum, ut liberemur ab importunis et malis hominibus.5 Vel, Dominus in templo sancto suo, id est, in congregatione electorum suorum habitat, ut eos ab omni hæreticorum pravitate defendat. Dominus in cælo sedes ejus. Hoc in præcedenti expositione satis expositum est.

Insuper locus iste de quolibet fideli, a spiritu elationis et vanæ gloriæ tentato, exponitur.6 Dicat ergo verus humilis, qui non in se, sed in Domino gloriatur, nec cupit præesse aut apparere :7 In Domino confido, a quo est omne bonum quod habeo. Quomodo ergo, o tentator diabole, vel homo inanis, vel cogitatio propria : quomodo, inquam, dicitis animæ meæ, interius suggerendo, aut foris loquendo, aut occasionem superbiendi ministrando, Transmigra in montem, id est, extolle te ipsum, reputando te aliquid esse quum nihil sis, et hoc, sicut passer ?8 Non quod isti manifeste dicant animæ, ut erigat se ad alta sicut passer : nam si hoc dicerent, persuasio ipsorum apparentiam non haberet, neque deciperet animam, quoniam passer est animal petulans, inquietum et leve : imo ipsi dicunt, Euge, euge, quam bene fecisti, quam laudabiliter vixisti ! merito te magnum et sanctum reputant homines. Sed quoniam ista suggestio tendit ad hoc, ut homo inaniter glorietur et extollatur, atque per hoc passeri inquieto conformetur ; idcirco homo justus et humilis ponit, non verba seductorum istorum, sed rem : in quo designat se advertere calliditatem ipsorum, nec velle consensum præbere. Et ideo addit : Quoniam ecce peccatores, videlicet prædicti persuasores fallaces, intenderunt arcum, id est, excogitaverunt nociva consilia, ex quibus velut ex arcu procedunt verba et actus, quibus decipiunt alios ; paraverunt sagittas suas in pharetra, id est, disposuerunt sermones adulatorios in ore suo, seu deceptoria opera in vita sua, scandalizando, tentando, inficiendoque alios. Vita namque peccatoris, in cathedra pestilentiæ residentis, pharetra appellatur, quia per eam vulnerat animam proximi sui. Ut sagittent, inducendo ad peccatum, in obscuro, proponendo mala ac falsa sub specie boni et veri. Nam teste Apostolo, Satanas transfigurat se in angelum lucis : similiter et ministri ipsius transfigurant se in ministros justitiæ.9 Rectos corde, id est innocentes ac simplices. Tales enim faciliter inficiuntur a simulatoribus et versutis, quoniam æstimant alios tales esse quales ipsi sunt : propter quod scriptum est, Innocens credit omni verbo. Hoc tamen valde cavendum est, quoniam Sapiens dicit :10 Qui cito credit, levis est corde, et minorabitur.11 Unde innocentes ac simplices discretione cautelaque indigent ; et bona informatio experti viri eis necessaria est : imo, nisi Deus qui protegit gradientes simpliciter, protegeret eos, raro vel nunquam evaderent laqueos seductorum.12 Quoniam quæ perfecisti, id est veram et immaculatam justitiam divinorum præceptorum atque consiliorum, quam tu, Domine, præcepisti, consuluisti, et opere

Act. 1, 1. implevisti:13 qui cœpisti facere et docere; et Matth. v, 17. qui non venisti solvere legem, quantum ad præcepta moralia, sed implere; destruxerunt peccatores prædicti, qui contra caritatem Dei ac proximi alios moliuntur subvertere.

(5) Oculi ejus, id est misericordia et providentia Dei, in pauperem, id est humilem seu terrena despicientem ac sponte egenum, respiciunt, exaudiendo preces ipsius, et præservando eum a malis. Palpebræ ejus, id est patientia et longanimitas Sap. XI, 24. Dei, qua dissimulat peccata hominum, differendo vindictam; qua etiam differt reddere justis mercedem; interrogant, id est examinant, filios hominum, inquirendo, et quasi probando, an peccatores omnino obstinati exsistant; et an justi, veraciter justi consistant. Nempe ex hoc quod Deus sic differt judicium, innotescit an mali penitus mali esse velint, perseverando in vitiis; an etiam justi constanter sint justi, æquanimiter omnia tolerantes. Propter Eccle. VIII, 11. quod in Ecclesiaste habetur: Quia non cito profertur contra malos judicium, absque ullo timore filii hominum perpetrant mala. Et rursus sapientissimus Salomon

Ibid. IX, 3. ait: Hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt, quia eadem cunctis eveniunt; unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu. Convenienter autem per palpebras Dei, intelligitur longanimitas et patientia ejus: nam palpebræ sunt tegumentum atque operculum oculorum seu visus. Deus vero, ex hoc quod tam longanimis patiensque existit, videtur quasi non considerare atque nescire opera hominum. Secundum quod Habacuc, quasi impatiens et admirans, ad Dominum ait: Mundi sunt oculi tui ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non potes: quare non respicis super inique agentes, et taces devorante impio justiorem se? Dicitur enim Deus iniquos non respicere, quia non vindicat statim. Ex hoc quoque quod Deus permittit justos variis modis affligi, neque in præsenti remunerat eos, solent interdum corda infirmorum turbari, et quasi de providentia Dei dubitare, atque a virtuosa conversatione deficere. Ex quorum persona scriptum est: Invaluerunt super me verba vestra, Malach. III, 13, 14. dicit Dominus; et dixistis: Vanus est qui servit Domino, et quod emolumentum, quia custodivimus præcepta ejus, et quia ambulavimus tristes coram Domino? Sed horum errorem David redarguens, addit:

(6) Dominus interrogat justum et impium, id est, prædictis modis probat, tentat et discutit homines, scilicet per tribulationes et hæreses atque adversa, ut appareat qui vere ad Deum pertineant. Propter quod Moyses dixit: Recordaberis cuncti itineris Deut. VIII, 2. per quod adduxit te Dominus Deus tuus, ut affligeret te atque probaret, et nota fierent quæ versabantur in corde tuo, utrum custodires mandata illius, an non. Qui autem diligit iniquitatem, id est, qui delectatur in malo, et appetit quæ non licet, odit animam suam, id est se ipsum. Nam sicut amare, aliud nihil est quam alicui bonum velle; ita odire, aliud non est quam alicui malum velle. Qui ergo illud desiderat quod saluti animæ suæ repugnat, ille veraciter odit se ipsum.

(7) Pluit, scilicet Dominus, super peccatores laqueos. Hic ponitur pœna, scilicet diligentium iniquitatem. Dominus enim pluit, id est, effundit, super eos laqueos in vita præsenti, in morte, in futuro judicio, et in inferno. In præsenti enim constringuntur vinculis vitiorum, ita ut nil meritorium agere possint, neque ad Deum mentem per caritatem erigere; sed serviunt diabolo, a quo, secundum Apostolum, captivi tenentur ad ipsius voluntatem.14 Propterea Salomon asserit: Iniquitates suæ capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.15 In morte etiam Dominus pluit laqueos super peccatores, quia post mortem nunquam converti possunt ad Dominum, sicut nec angeli mali post casum: quoniam Damascenus ait, Quod in angelis est casus, hoc in hominibus est mors. Quemadmodum namque angeli mali inconvertibiliter a Deo aversi sunt, et æternaliter in illo affectu manent, in quo erant quando peccando ceciderunt; sic animæ in mortali peccato decedentes, inconvertibiliter avertuntur a Deo, in æternumque permanent in illa mentis dispositione et affectione, in qua erant dum a corpore exierunt. In futuro autem judicio pluet Deus laqueos super peccatores, quoniam tradet eos damnationi æternæ, quam evadere non valebunt, sed et in inferno ligabuntur: projicientur enim ligatis manibus et pedibus in tenebras exteriores.16 Et in inferno erunt ignis inexstinguibilis, sulfur, id est fœtor horribilis, et spiritus procellarum, id est intolerabilis strepitus clamoris ac ululatus miserorum, aeris intempestas, et variorum tormentorum gravissimus strepitus, pars calicis, id est pœnæ, eorum. Tanta enim est pœna ipsorum, quod tota explicari non potest, nec plene ac integre cogitari: nam alia multa genera tormentorum, quæ hic enumerata non sunt, imo quæ nulli hominum innotescunt, in inferno erunt et sunt.

Deinde ponitur causa tantæ damnationis malorum. (8) Quoniam justus Dominus et justitias dilexit: Deus quippe naturaliter et substantialiter justus est. Et sicut divinus intellectus est mensura et fons omnis veritatis, ita divina voluntas est mensura, causa et fons omnis justitiæ. Unde scriptum est: Quum ergo sis justus, Domine, omnia juste disponis;17 virtus enim tua, justitiæ initium est. Quidquid ergo Deo justum videtur, et quidquid ab eo procedit, eo ipso quo ei justum videtur, vel ab ipso causatur, justum est. Et ideo quædam leguntur a Deo præcepta hominibus, quæ alias justa non fuissent, nisi videlicet a Deo fuissent præcepta:18 sicut quod Abraham præcepit filium innocentem occidere; et quod in Osee habetur:19 Principium loquendi Domino ad Osee. Et dixit Dominus ad Osee: Vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac tibi filios fornicationum. Similitudo autem est causa dilectionis: et ideo Dominus qui justus est, dilexit justitias, id est opera justa propter se, operatores vero justitiæ propter justitiam. Æquitatem vidit vultus ejus, id est, æqualitatem retributionis qua singulis redditur prout digni sunt, approbavit intellectus divinus.

Liquet igitur ex præinductis, quam sententiosus et medicinalis atque moralis sit psalmus iste. Et debes, o frater, quando psalmum hunc legis, omnia verba ejus ad tuam informationem convertere, quatenus assuescas, quotiescumque inani gloria aut spiritu elationis tentaris, dicere intra te: In Domino confido, etc. Dum autem peccata impiorum commemoras, attendas tibi, ne inveniantur in te quæ condemnas in aliis. Ita quum dicis, Oculi ejus in pauperem respiciunt, etc., adverte providentiam Dei, et pensa quomodo ante oculos Judicis cuncta cernentis sollicite ambules. Postremo dum dicis, Pluit super peccatores laqueos, etc., concipere debes magnum et sanctum timorem districtæ ultionis Dei, et pœnarum inferni. Et qui ita assueverit legere psalmos, mirabilem fructum atque saporem in psalmodia reperiet.

Footnotes

  1. Ps. cxxx, 1. ↩

  2. Prov. ii, 7. ↩

  3. Prov. xxv, 27. ↩

  4. Prov. x, 9. ↩

  5. II Thess. III, 1, 2. ↩

  6. Ejusdem loci expositione alia. ↩

  7. II Cor. X, 17. ↩

  8. Galat. VI, 3. ↩

  9. II Cor. XI, 14, 15. ↩

  10. Prov. XIV, 15. ↩

  11. Eccli. XIX, 4. ↩

  12. Prov. II, 7. ↩

  13. Act. I, 1. ↩

  14. II Tim. II, 26. ↩

  15. Prov. V, 22. ↩

  16. Matth. xxii, 13. ↩

  17. Sap. xii, 15, 16. ↩

  18. Gen. xxii, 2. ↩

  19. Osee 1. 2. ↩

Chapter 32 of 244