Articulus 31
EXPOSITIO ALLEGORICA EJUSDEM PSALMI DECIMI DE CHRISTO.
SANCTUS ergo Propheta loquens in Christi persona, In Domino, inquit, confido: quemadmodum postea dicitur, Domine, spes mea a juventute mea.1 Quomodo ergo, o Scribæ et Pharisæi, dicitis animæ meæ, Transmigra in montem, id est, laude ac adulatione emollitus inaniter gloriare, et quære placere hominibus, atque a vera humilitate recede, et dic quæ placent hominibus, quamvis sint falsa ?
Quoniam ecce peccatores, videlicet Judæi prædicti, intenderunt arcum, id est insidias, paraverunt sagittas suas, id est verba dolosa, in pharetra, id est in corde et lingua, ut sagittent in obscuro rectos corde, id est Christum et ejus discipulos: quibus dicebant, Quare cum peccatoribus et publicis manducat et bibit magister vester?2 Christo quoque blandientes, dicebant: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo.3 Ecce quomodo conabantur eum transferre in montem ut passerem, quatenus laude hac inaniter delectatus, responderet pro voluntate eorum. Quoniam quæ perfecisti, o Christe, destruxerunt, id est, vitam tuam perfectissimam optimamque doctrinam, detrahendo ac blasphemando corruperunt. Justus autem, id est Jesus Christus, qui est forma justorum et Sanctus Sanctorum, quid fecit ad hæc? Et respondet:
Dominus, id est Verbum Dei, humanam naturam assumens, in templo sancto suo, id est in humana Christi natura, tanquam in templo sanctissimo, fuit ac mansit, conservans ac protegens eam ubique et semper. Unde Christus corpus suum, templum vocavit: Solvite, inquiens, templum hoc, et in tribus diebus suscitabo illud.
Dicebat autem de templo corporis sui.4 Hoc tamen intelligendum non est, quasi unio Verbi cum humana natura in Christo, fuerit solum accidentalis et per gratiæ inhabitationem (sicut putabat inimicus Dei Nestorius, qui erat Constantinopolitanus episcopus), et non potius personalis atque per duarum naturarum immediatam unionem.5 Christus ergo, secundum assumptam humanitatem, dicitur templum Verbi atque totius beatissimæ Trinitatis excellentissimo modo, quoniam plenus erat omni caritate et gratia, nec unquam separatus a Deo fuit. Dominus in cœlo, id est in anima Christi, sedes ejus, quia in ea inseparabiliter requievit a primo creationis suæ momento, multo excellentius quam in Thronis cœlestibus, qui specialiter sedes Dei dicuntur. Oculi ejus, scilicet Domini, in pauperem respiciunt, id est in Christum, qui quum dives esset, propter nos egenus factus est.6 Cetera verba psalmi istius satis exposita sunt.
PRECATIO.
Qui es Deus æternus, esto nobis propitius in te confidentibus: tribue nos tuo munere passeribus esse dissimiles; fac nos tua virtute sagittas maligni exstinguere, æquitate gratiæ tuæ vivere, qua nobis dones tibi in sempiternum complacere.
Footnotes
Chapter 33 of 244