Articulus 32
EXPOSITIO LITTERALIS PSALMI UNDECIMI: SALVUM ME FAC, DOMINE, QUONIAM, ETC.
PRÆSENTIS psalmi titulus est: In finem, psalmus David, pro octava: id est, psalmus iste dirigens nos in finem, scilicet Christum, est David, qui loquitur hic in persona viri perfecti, pro octava, id est adventu futuri judicii, cujus diem desiderat propter multiplicationem malitiæ hominum, quam destrui cupit. Dies autem judicii appellatur octava, quia post septem mundi ætates adveniet.
LOQUENS ergo Propheta in persona justi, pro Deo zelantis et mundo compatientis, ait: (1) Salvum me fac, Domine, a collegio peccatorum, a periculo vitiorum, ab omni malo præterito, præsenti atque futuro, quoniam defecit sanctus, id est, quia non est qui legem tuam custodiat: et ergo multa mihi pericula instant, quum sit periculosum inter impios conversari; nec habeo adjutorium proficiendi in mundo, quia omnes me ad peccandum suo exemplo alliciunt: idcirco peto salvari a te, ne malitia immutet cor meum, aut fictio decipiat animam meam. Quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum. Diminuta est enim veritas vitæ, quia invaluit perversitas morum; diminuta est veritas doctrinæ, quoniam multiplicata sunt documenta errorum; diminuta est veritas justitiæ, quia omnes quærunt quæ sua sunt, et nemo quæ Jesu Christi. Dicit autem vir justus, Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus: non quod æstimet nullum esse sanctum in mundo præter se ipsum, sed quia tam pauci sunt sancti comparatione malorum, ut videantur quasi penitus defecisse. Nam quod modicum est, pro nihilo reputatur. Sicque ait Elias ad Dominum: Prophetas tuos occiderunt gladio, et relictus sum ego solus. Propter quod etiam dixit, Tolle animam meam: quasi diceret, Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus. Secundum hunc quoque intellectum dicit Apostolus: Omnes quæ sua sunt quærunt, et nemo quæ Jesu Christi.
Consequenter ostendit quomodo diminutæ sunt veritates a filiis hominum. (2) Vana, inquit, locuti sunt unusquisque cum proximo suo: id est, quasi omnes locuti sunt sibi invicem falsa et frivola, decipiendo, inficiendo et contaminando se mutuo: sicque unus trahit alium ad mortem, quum merito unus traheret alium suo exemplo et verbo ad vitam. Ideo autem locuti sunt vana, quoniam labia eorum sunt dolosa in corde, quia aliud sonant in ore, et aliud in corde prætendunt, et ita bilingues sunt simulatores et callidi. Unde subjungit: et corde locuti sunt, id est, ex intentione locuti sunt vana et falsa. Quod quam vitiosum sit, in Ecclesiastico scriptum est: Qui sophistice loquitur, odibilis est; in omni
A re defraudabitur. Non est illi data a Domino gratia, omni enim sapientia defraudatus est.1 Et iterum ait Scriptura: Denotatio pessima super bilinguem.2 Et sanctus Job: Simulatores, inquit, et callidi provocant iram Dei.3 Fugiamus ergo hoc vitium pessimum, quoniam sequitur:
(5) Disperdat Dominus universa labia dolosa, id est, tollat seu auferat omnes dolosos de congregatione fidelium, et linguam magniloquam, id est hominem præsumptuosum. Hos itaque Deus disperdat, (4) Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus, id est, magna et præsumptuosa ac mirabilia de nobis ipsis loquemur, quatenus ab hominibus honoremur; labia nostra, id est eloquentia nostra atque sermonis subtilitas, a nobis sunt, id est, nobis adscribenda sunt; et nos inde laudandi sumus. Quis noster Dominus est? Hoc vel aperte dicunt, vel si ore non dicant, tamen corde ita superbiunt, ac si Dominum non haberent: quemadmodum ad Pharaonem Ezechiel, Audi, inquit, Pharao rex Ægypti, draco magne, qui dicis: Meus est fluvius, et ego feci me ipsum.4 Hoc vero quod dictum est, Disperdat Dominus universa labia dolosa, etc., dupliciter intelligi potest: Primo, per modum orationis, videlicet ut Dominus donet dolosis gratiam pœnitendi ac emendandi: sicque disperdantur quantum ad culpam, non quantum ad salutem, videlicet ut non sint quales erant, sed convertantur et spiritualiter vivant. Secundo intelligi potest per modum propheticæ denuntiationis, ad ostendendum quod nisi pœnituerint, æternaliter disperdentur a Domino, et peribunt.
Deinde Dominus manifestat se exaudisse orationem viri perfecti, dicentis: Salvum me fac, Domine, etc. Ait enim: (5) Propter miseriam inopum, id est, quatenus liberem inopes a sua miseria, id est ab imperfectionibus vitæ præsentis, a cunctis periculis atque a pœnalitatibus quotidianis, et propter gemitum pauperum, id est propter crebra suspiria affectuosasque preces pauperum spiritu, puta humilium, nunc5678 exsurgam, id est, statim auxiliabor et faciam pro quo rogatus sum, dicit Dominus. (6) Ponam in salutari, id est, inopes et pauperes collocabo in subsidio gratiæ meæ, vel in statu salutis stabiliam eos; fiducialiter agam in eo, id est, fideliter protegam eos in tali subsidio, nec permittam eos a perversis perverti. Et ne, o inopes, dubitetis de veritate promissionis Domini, quoniam (7) Eloquia Domini, eloquia casta, id est pura et omni falsitate impermixta, videlicet sacra Scriptura; argentum igne examinatum: id est, eloquia Domini assimilantur argento per ignem probato: quoniam sicut tale argentum est splendidum atque dulcisonum, sic sacra Scriptura est lucida, devotæque menti suavis et sapida. Et eloquia Domini sunt argentum, probatum terræ, id est probatum ab omni fæce terrena, purgatum septuplum, id est omni modo mundatum. Septenario enim universitas designatur. Eloquia ergo Domini comparantur argento ita probato atque purgato, quoniam faciunt homines non terrenam et carnalem, sed cœlestem atque angelicam vitam in hoc sæculo ducere; et eos qui ipsis obediunt, faciunt septem donis Spiritus Sancti impleri.
Potest autem hic locus aliter et convenientius explanari, ut sit sensus: Propter miseriam inopum, id est ad succurrendum miseriis paganorum, qui omni miseria pleni erant, quia nec fidem, nec gratiam Dei habebant; et gemitum pauperum, hoc est ad consolandum tristitiam fidelium adventum regis Messiæ optantium in veteri Testamento; nunc exsurgam, mittendo Filium meum in mundum, ut liberet eum, dicit Dominus Deus Pater. Ponam auxilium ac mundi salutem, in salutari, id est in Filio meo incarnando, per quem omnes electi salvantur: de quo Simeon ait, Quia viderunt oculi mei salutare tuum;9 fiducialiter agam in eo, hoc est, efficaciter et infallibiliter operabor per ipsum mundi redemptionem. Eloquia Domini, id est christiana doctrina, eloquia casta, id est sincera atque verissima:10 quoniam possibilius est cœlum et terram transire, quam minimum verbum evangelicæ legis perire.
(8) Tu, Domine, Creator omnipotens, servabis nos a malo, et custodies nos in bono, a generatione hac: de qua jam dictum est, Disperdat Dominus universa labia dolosa, ne communicemus malis operibus ejus; in æternum: hoc est, in præsenti custodies nos ab eorum culpa, et in futuro ab eorum pœna. Et est istud verbum bonæ spei, estque implicite quædam oratio. Nam sensus est: Tu, Domine, servabis nos, id est, ex caritate et magna fiducia quam gero ad te, Domine, spero quod servabis nos: imo hoc oro intente.
(9) In circuitu impii ambulant, id est, non tendunt per arctam et rectam viam, quæ ducit ad vitam, sed in caducis rebus circumquaque vagantur.11 Secundum altitudinem tuam, id est secundum majestatem seu magnitudinem potentiæ tuæ, multiplicasti filios hominum, hoc est posteros primorum parentum, multiplicando individua speciei humanæ: in qua sunt tam innumerabilia supposita, ut ex eorum multitudine clareat quam alta sit potentia Creatoris. Vel, Secundum altitudinem tuam, id est secundum quod decet te sublimem ac summum Dominum, multiplicasti filios hominum, non solum numero, sed merito; non exterioribus bonis, sed gratia, fide, donis Spiritus Sancti, atque universis virtutibus: quod tempore novæ legis præsertim impletum est, ex quo gratia Spiritus Sancti copiosissime est effusa.
Denique psalmus iste moraliter docet nos vitia linguæ totaliter exsecrari, quemadmodum scriptum est: Qui moderatur labia sua, prudentissimus est.12
PRECATIO.
Tu, Domine, fidelium custos, conserva et custodi nos a generatione pravorum in æternum, et conjunge nos generationi justorum eloquia tua casta custodientium: ut et in dilectione tua semper maneamus, et tuæ protectionis auxilio, perpeti salute gaudeamus.
Footnotes
Chapter 34 of 244