Skip to the text

Articulus 33

ELUCIDATIO PSALMI DUODECIMI : USQUEQUO, DOMINE, OBLIVISCERIS, ETC.

HABET psalmus iste hunc titulum : In finem, psalmus David : id est, psalmus iste in Christum nos ducens, adscribitur sancto David loquenti hic in persona fidelium, Christi præsentiam vehementer optantium. Et est psalmus iste carmen ardentissimi amatoris, verba ignea atque omni affectu plenissima continens, quemadmodum vere devoto, hunc psalmum cordialiter decantanti, constat.

POTEST autem hic psalmus ad litteram exponi de Synagoga ac singulis Sanctis veteris Testamenti, primum Christi adventum, videlicet incarnationem Filii Dei, toto corde desiderantibus. In horum ergo persona ait Propheta : (1) Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? id est, quamdiu, o Fili Dei, o Verbum Patris æterni, coæternum Deo Patri, ita te habes circa me, ac si omnino oblitus esses mei, videlicet tam diu differendo tuum adventum? Usquequo avertis faciem tuam a me? id est, quousque elongas ac subtrahis a me præsentiam tuam, non solum divinam, per quam semper ubique es, sed etiam corporalem, quam in fine sæculorum induisti? Hanc nempe Christi corporalem præsentiam antiqui Sancti ardentissime affectabant, quemadmodum in exordio cantici amoris Salomon in persona Synagogæ seu antiquorum patrum loquens, demonstrat : Osculetur me, inquiens, osculo oris sui, id est, Unigenitus Dei conjungat se meæ naturæ immediata ac personali unione. Et Isaias :1 Utinam, inquit, dirumperes cœlos, et descenderes. Habacuc quoque ait :2 Usquequo, Domine, clamabo, et non audies?3 vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis?

(2) Quamdiu ponam consilia, id est dubiosas inquisitiones, in anima mea? Nam homo qui aliquid adipisci vehementer desiderat, multa consilia et varias vias cogitat, quibus possit sortiri quod cupit. Sic veteres Sancti multipliciter cogitabant et inquirebant, quibus obsequiis possent efficacius impetrare misericordiam Dei, videlicet missionem Christi in mundum. Et quamdiu ponam dolorem, id est tristitiam propter dilationem et moram adventus Christi, in corde meo per diem, hoc est incessanter et quolibet die? Nam spes quæ differtur, affligit animam.4

(3) Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? hoc est, quamdiu prævalebit diabolus et fomes peccati atque reatus originalis peccati adversum me ? Nam sine Christi adventu nemo Sanctorum intrare potuit regnum cœlorum, sed descenderant omnes in limbum inferni. Potestas quoque diaboli et fomitis, multo major ac fortior erat ante Christi incarnationem ac mortem, quam postmodum : et ideo inimicus tunc quasi exaltabatur super Sanctos. Christus vero alligavit fortem armatum, id est diabolum, debilitando ejus virtutem ; et vasa ejus diripuit, faciendo sibi de hominibus templum Dei, qui ante exstiterant habitaculum diaboli.56

Itaque, ne amplius exaltetur inimicus meus super me, Respice et exaudi me, Domine Deus meus, assumendo naturam humanam, et redimendo me de manu omnium qui oderunt me. (4) Illumina oculos meos, hoc est, fide, gratia et illuminatione Spiritus Sancti, doce intellectum meum, tam speculativum, ut recte cognoscam, quam practicum, ut juste vivam. Vel, Illumina intellectum meum, apparendo et conversando per Incarnationem inter homines, atque docendo evangelicæ legis perfectionem: quia tu es lux vera, quæ illuminas omnem hominem venientem in hunc mundum.7 Et hoc, o Fili Dei, ideo fac, ne unquam, id est ut nunquam, obdormiam in mortem, id est, ne aliquo tempore cadam in mortale peccatum: in quod cadendo, obdormio et spiritualiter morior, quia a caritate et gratia Dei deficio; nequando, hoc est ut nullo tempore, dicat inimicus meus, qui adversatur saluti animæ meæ: Prævalui adversus eum, inducendo eum ad peccati consensum, vel in damnationem perpetuam.

(5) Qui tribulant me, tentando atque conando ut avertant me a te, exsultabunt si motus fuero, id est, gaudebunt si eorum perversitati consensero, et a te summo et incommutabili bono per instabilitatem cecidero. Ego autem in misericordia tua speravi, id est, spem victoriæ sumpsi, non de propriis viribus, sed per gratiam Christi salvari et prævalere confisus, et ab omni peccato purgari, a quo per legem mundari non potui. Unde in Actibus Apostolorum Paulus ad Judæos loquens: Per Jesum, inquit, remissio peccatorum annuntiatur vobis, ab omnibus a quibus non potuistis in lege Moysis justificari.8

(6) Exsultabit cor meum spirituali lætitia in salutari tuo, hoc est in incarnato Filio tuo, o Pater æterne, qui est Salvator et salus omnium hominum. In hac quidem vita exsultabo in eo, per fidem ipsum contemplando, et per spem ipsum exspectando. In futuro autem sæculo exsultabo in eo, per speciem ipsum videndo, videlicet facie ad faciem:9 quia videbo eum sicuti est, et cognoscam eum sicut et cognitus sum. (7) Cantabo Domino qui bona tribuit mihi, hoc est, laudem dicam et gratias agam, semperque gratus ero Filio Dei Salvatori meo, qui tanta beneficia contulit mihi; et psallam nomini Domini altissimi, id est, non solum verbo, sed verbo simul et opere laudabo altissimum Deum unum ac trinum.

Footnotes

  1. Cant. i, 1. ↩

  2. Is. lxiv, 1. ↩

  3. Habac. i, 2. ↩

  4. Prov. xiii, 12. ↩

  5. Marc. iii, 27. ↩

  6. Marc. iii, 27. ↩

  7. Joann. 1, 9. ↩

  8. Act. xiii, 38. ↩

  9. 1 Cor. xiii, 12. ↩

Chapter 35 of 244