Skip to the text

Articulus 34

EXPOSITIO TROPOLOGICA EJUSDEM PSALMI DUODECIMI.

MORALITER vero exponendo hunc psalmum, Propheta in persona cujuslibet hominis sancti sive Ecclesiæ, adventum Christi in præsenti per gratiam, atque in futuro per gloriam desiderantis, ait: Usquequo, Domine Deus omnipotens, cui proprium est misereri semper et parcere, oblivisceris me, servum et pauperem tuum, in finem, id est tam diu, non dando desideratam vitæ et gratiæ perfectionem in conversatione præsenti? Desidero enim tibi in sanctitate et justitia deservire. Et oro te quotidie, ut des mihi omnes passiones refrenare, ac vitia exstirpare, quatenus tibi tranquilla, pura ac stabili mente ministrem; sed non obtineo gratiam istam a te secundum desiderium meum. Et hoc utique, o Domine, non est ex defectu tuæ bonitatis, sed propter indignitatem meæ conversationis, quoniam obicem pono, et me ipsum gratiæ tuæ incapacem efficio. Sed, o Domine, a te est omne bonum: et ergo in quocumque vides me ex me deficere, in illo digneris mihi ex tua benignitate succurrere. Usquequo ergo oblivisceris me in finem, non exaudiendo cordis mei affectum? Usquequo avertis faciem tuam a me? id est, quamdiu suspendis gratiosam pietatis tuæ præsentiam atque dulcissimam gratiæ tuæ consolationem a me desolato et sterili, afflicto et arido, qui non gusto quam dulcis est Dominus, neque proficio sicut opto et teneor? Interdum enim Deus ad tempus suspendit a bonis hominibus gratiæ suæ consolationem, non quidem auferendo gratiæ habitum, sed operationem et experimentalem devotionem, atque optatam alacritatem: et hoc plerumque contingit ex dispensatione divina propter negligentiam nostram. Quandoque autem contingit ex dispensatione divina, videlicet ne inaniter gloriemur et extollamur, dum gratia nobis arridet et adest; et ut Deum ardentius, frequentius, ac fiducialius invocare assuescamus.1

Philipp. 1, 23.

Rom. vii, 24.

Deinde exponi potest hic versus de homine amoroso, qui cum Paulo cupit dissolvi, et esse cum Christo. Ait itaque homo talis: Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem, non liberando me de corpore mortis hujus, et ab incolatu præsentis miserandi exsilii? Usquequo avertis faciem tuam a me? hoc est, quamdiu denegas mihi beatificam tuæ essentiæ visionem, non transferendo me a fide ad speciem, et de via ad patriam?

Quamdiu ponam consilia in anima mea, inquirendo et anxie cogitando qualiter tibi perfecte adhæream, atque proficiendo semper complaceam, quomodo etiam tandem ad beatissimæ tuæ bonitatis fruitionem perveniam? dolorem in corde meo per diem, id est, quamdiu affligam me ipsum in animo meo quotidie, propter multitudinem imperfectionum mearum, et propter absentiam gratiæ tuæ aut gloriæ?

Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? id est, quamdiu ero subjectus tentationibus diaboli, carnis ac sæculi, propter quorum instantiam sæpius cado, et servus peccati efficior? Et si non mortaliter pecco, tamen, proh dolor! venialiter sæpius pecco, quia justus septies in die cadit: et quantum ad hoc, exaltatur et prævalet inimicus meus super me. Habeo enim domesticum inimicum: de quo ait Apostolus, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ. Hæc lex membrorum, est fomes peccati et concupiscentia carnis. Unde Petrus in sua prima Canonica ait: Obsecro vos tanquam advenas et peregrinos abstinere a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam. Et Paulus: Qui, inquit, in carne sunt, Deo placere non possunt.2

Prov. xxiv, 16.

Rom. vii, 23.

1 Petr. II, 11.

Rom. vii, 8.

Ut ergo inimicis istis efficaciter repugnem, Respice et exaudi me, Domine Deus meus: respice me per misericordiam, qui omnia respicis per scientiam. Illumina oculos meos, hoc est, doce et dirige intellectum meum atque memoriam, quatenus quæ tibi placent agnoscam et impleam, ne unquam obdormiam in mortem, hoc est, ne unquam in anima moriar, recedendo a te fonte felicitatis ac vitæ, ne mortaliter peccem; et si mortaliter peccavero, ne saltem in peccato tali permaneam aut finiar moriendo in eo; nequando dicat inimicus meus: Prævalui adversus eum, separando eum a Deo.

Qui tribulant me, scilicet dæmones et ejus ministri, exsultabunt, si motus fuero. Hoc atque sequentia, jam in præcedentibus satis exposita videntur.

PRECATIO.

Omnipotens sempiterne Deus, illumina oculos cordis nostri lumine Spiritus tui, ne unquam in perversis actibus dormitemus; sed tua gratia opitulante, in præceptis ejus jugiter vigilemus: ut ad præmium supernæ vocationis, Christo adveniente, transeamus.

Footnotes

  1. Philipp. i, 23. ↩

  2. Rom. viii, 8. ↩

Chapter 36 of 244