Skip to the text

Articulus 35

EXPOSITIO LITTERALIS PSALMI TERTIDECIMI : DIXIT INSIPIENS IN CORDE SUO.

TITULUS psalmi istius est : In finem, psalmus David : id est, psalmus iste in Christum nos dirigens, est psalmus sancti David.

EXPONITUR autem hic psalmus ad litteram de induratis reprobisque Judæis, illis præsertim qui Christo corporaliter in mundo conversanti atque miracula facienti credere contempserunt.1 Ait ergo :

(1) Dixit insipiens in corde suo, id est, infidelis Judæus, Christi (qui est sapientia Dei æterna) doctrinam despiciens, cogitavit, et intra se affirmavit, ac sensit :23 Non est Deus : hoc est, Jesus iste Nazarenus, cujus mater et fratres apud nos sunt, qui cum peccatoribus manducat et sabbatum non custodit, non est Deus, nec Filius Dei, Deo Patri consubstantialis ac coæternus, sed potius peccator atque blasphemus.4 Hoc nempe Judæos fuisse dicturos de Christo, a Jeremia prophetatum agnoscimus, ubi sic legitur :5 Prævaricatione prævaricata est in me domus Israel et domus Juda, dicit Dominus ; negaverunt Dominum, et dixerunt, Non est ipse.6

(2) Corrupti sunt putredine vitiorum et consuetudine criminosa, et mentis integritatem perdiderunt, propter aversionem a summo, uno et vero Deo Jesu Christo, Judæi increduli ; et abominabiles facti sunt in studiis suis, hoc est, contemptibiles facti sunt Deo et homini prædicti Judæi, in operibus, verbis et cogitationibus suis : quia cœlestis Magistri doctrinam ac fidem spreverunt, et rebus temporalibus inhæserunt. Nam superbi avarique erant, et cordibus incircumcisi. Non est qui faciat bonum. Non dicit simpliciter nullum esse operatorem boni ; sed, Non est, inquit, qui faciat bonum ex his ita abominabilibus et corruptis, quia nullus eorum fecit bonum seu opus meritorium, quoniam justus ex fide vivit :7 et ideo addit, non est usque ad unum, id est, tam vere nullus est qui faciat bonum ex illis, ut nec unus reperiatur in eis qui faciat bonum :89 et ita Unum ponitur inclusive. Unde incredulis Judæis Christus dixit :10 Quomodo potestis bona loqui, quum sitis mali ? De quibus Jeremias : Induraverunt (ait) facies suas super petram, et noluerunt reverti, sed renuerunt capere disciplinam.11

(3) Dominus, id est Christus Verbum Dei ac Deus, de cœlo, id est de humanitate assumpta, in qua velut in cœlo habitavit divinitas ejus, prospexit super filios hominum, hoc est, attendit et consideravit Judæos : ad quos specialiter missus fuit, juxta illud, Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel ;12 ut videat si est intelligens aut requirens Deum, id est, an sit aliquis per fidem cognoscens Deum Patrem, et quem misit Jesum Christum.

(4) Omnes declinaverunt, id est, nullum talem invenit ex illis corruptis ; sed omnes declinaverunt, id est, per incredulitatem a Christo recesserunt ; simul inutiles facti sunt : quia nec se ipsos possunt salvare, nec digni sunt Deum laudare. Non est qui faciat bonum ex illis incredulis, non est usque ad unum, hoc est, omnino nullus est ex eis benefaciens. Si autem quod dictum est de Judæis, Non est qui faciat bonum, et, Omnes declinaverunt, etc., accipiatur simpliciter absoluteque dictum de omnibus, tunc intelligendum est per synecdochen, et per comparationem : quia videlicet major pars Judæorum incredula mansit, imo tam multi infideles permanserunt, ut comparatione eorum ceteri qui crediderunt, quasi nulli videantur.1314

(5) Sepulcrum patens est guttur eorum, id est simile sepulcro patenti: quia quemadmodum ex tali sepulcro fœtor atque infectio quædam mortifera profluunt; sic ex cordibus Judæorum per guttur, linguam et ora ipsorum, verba blasphema, fœtida ac animam occidentia, processerunt. Linguis suis dolose agebant. Nam sæpe tentaverunt Christum, ut caperent eum in sermone, et haberent causam contra eum.15 Principes quoque et Scribæ eorum seduxerunt alios, avertendo eos a Christo, quia in Passione quoque persuaserunt populo ut peterent sibi dari Barabbam, Jesum vero occiderent.16 Venenum aspidum, id est verba infectiva et animæ interfectiva, sub labiis eorum, hoc est in ore infidelium Judæorum, qui Auctorem vitæ et mundi Salvatorem negaverunt, diffamaverunt, et occiderunt. (6) Quorum os maledictione, id est blasphemia contra Christum, et amaritudine, id est condemnatione Christi ad mortem, plenum est:17 dixerunt enim, Reus est mortis. Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Nam mente et corpore parati fuerunt et prompti, ut occiderent Christum: sicque ex invidia cordis, etiam pedes corporis festinabant currendo ad Christi occisionem.

(7) Contritio, id est spiritualis esse comminutio, caritatis destructio, gratiæ exstinctio, et infelicitas, hoc est omnis beatitudinis privatio, et a summo bono aversio, in viis eorum, id est in conversatione et studiis perversorum Judæorum. Quoniam principem vitæ, fontem gratiæ, et Deum salutis suæ persequebantur; idcirco omne spirituale esse gratiæ gratificantis, in eis contritum seu comminutum atque confractum est: propter quod opera eorum infelicia exstiterunt, et ad infernalem miseriam eos duxerunt. Et viam pacis, id est Christi doctrinam, per quam pervenitur ad pacem æternam, non cognoverunt, per approbationem et imitationem, sed eam spreverunt. Vel, Viam pacis, id est pœnitentiam, non cognoverunt, sed indurati in malo sunt: quemadmodum Isaias prædixit, Incrassatum est, inquiens, cor populi hujus.18 Non est timor Dei antè oculos eorum:19 quoniam Christum non timuerunt, nec ejus comminationibus intenderunt, neque miracula de ipso testimonium perhibentia curaverunt; sed odio excæcati, impleverunt mensuram patrum suorum, quia ut illi occiderunt Prophetas, sic ipsi Christum regem ac Dominum Prophetarum.20

(8) Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, id est prædicti maligni, qui devorant plebem meam, id est, Christum et ejus discipulos in principio nascentis Ecclesiæ occiderunt, sicut escam panis? Nonne, inquam, cognoscent veritatem, scilicet se errare? quasi dicat, Non: quia in præsenti sæculo non cognoverunt, sed obstinati manserunt, quemadmodum postea dicitur, Obscurentur oculi eorum ne videant.21 Et Isaias prædixit: Quis cæcus, nisi ad quem misi servos meos, id est populus Judæorum?22 Vel sic: Nonne cognoscent omnes, etc.? quasi dicat, Imo: quia in die judicii quando videbunt in quem transfixerunt, tunc per experientiam pœnæ veritatem cognoscent.23

(9) Dominum, id est Deum Patrem et Filium ejus unigenitum, non invocaverunt, id est, mente per caritatem et fidem atque internum affectum non oraverunt. Illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor, id est, ubi merito non debuissent timere. Nam plus timebant homines quam Deum; et magis timebant temporalia damna quam spiritualia detrimenta, et perdere regna cœlestia. Unde dicebant: Quid facimus, quia hic homo (scilicet Jesus) multa signa facit? Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent locum nostrum et gentem.24 Sed de hoc quod Christo homines adhærebant, non debebant dolere, nec propter justitiam persecutionem timere: cujus rationem Propheta assignat :25

(10) Quoniam Dominus in generatione justa est : id est, Deus omnipotens in conventu fidelium et congregatione Christo adhærentium commoratur, estque in eis per caritatem et gratiam. Et ita erat in multitudine eorum qui ex Judæis primitus Christum sequebantur, sicut erant Apostoli, aliique discipuli, et quædam feminæ religiosæ. Sed, o vos Judæi increduli, consilium inopis confudistis, id est, evangelica Christi consilia contempsistis, nolentes terrena relinquere, atque cœlestia toto corde appetere. Ideo namque, ut Evangelista testatur, quum Christus contra avaritiam disputaret, dixistis adstantibus : Insanit ; quid eum auditis ? Christus vero inops vocatur, quia Apostolus ait : Quoniam quum dives esset, propter nos egenus factus est.26 Et cur hoc, nisi ut ejus temporalis ac corporalis inopia fieret nobis spiritualis abundantia, locupletatioque æterna ?27 De hoc inope Christo Zacharias ait : Jubila, filia Jerusalem, ecce rex tuus veniet tibi justus et salvator ; ipse pauper et ascendens super asinam.28 Ideo autem confudistis consilium inopis, quoniam Dominus spes ejus est, id est, quoniam docuit in solo Deo esse sperandum, non in incerto divitiarum, nec in copia temporalium rerum.29

Deinde sanctus David de finali Judæorum conversione vaticinans, (11) Quis, inquit, dabit ex Sion, id est, quis procedens ac nascens ex populo Synagogæ, seu stirpe Judæorum, dabit salutare, id est redemptionem, Israel, hoc est Israeliticæ plebi?30 quasi dicat, Quis salvabit eos? Et respondet: Quum averterit Dominus captivitatem plebis suæ*, id est, quum Christus* expulerit ex cordibus Judæorum malitiam eos excæcantem, atque diabolum in eis regnantem, ipsosque in captivitate perfidiæ et peccati ligatos tenentem; tunc exsultabit Jacob, id est, gaudebit populus ex Jacob exortus, vitiorum supplantator, et lætabitur Israel, scilicet idem populus Deum contemplans: tunc enim gaudebunt, quia cognoscent verum Messiam, et credent in eum, ministrabunt ei corde jucundo et mente gratissima. Hæc autem eorum conversio fiet in fine sæculi ad prædicationem Eliæ. De quo Malachias dicit: Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis; et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres.31 Per hoc namque quod faciet Judæos verum Christum recipere, et eum devotissime colere, sancti patres defuncti, qui erant a Judæis propter ipsorum incredulitatem aversi, convertentur ad eos et diligent ipsos:32 similiter filii qui tempore infidelitatis erant a patribus sanctis aversi, per fidem Christi convertentur ad ipsos. Propter quod in Evangelio ait Salvator: Elias quum venerit, restituet omnia. Quod autem ista scriptura, scilicet ultimus versus psalmi istius, congrue exponatur de conversione Judæorum futura, hinc patet, quod Apostolus ad Romanos istam scripturam inducit ad probandum conversionem Judæorum futuram.33

Footnotes

  1. 1 Cor. i, 24. ↩

  2. Marc. u, 16. ↩

  3. Matth. xii, 55, 56. ↩

  4. Joann. ix, 16. ↩

  5. Joann. xvii, 3. ↩

  6. Jer. v, 11, 12. ↩

  7. Galat. iii, 11. ↩

  8. Galat. u, 11. ↩

  9. Habac. u, 4; ↩

  10. Matth. xii, 34. ↩

  11. Jer. v, 3. ↩

  12. Matth. xv, 24. ↩

  13. Habac. ii, 4; ↩

  14. Matth. xiii, 55, 56. ↩

  15. Matth.xxii, 15. ↩

  16. Matth. xxvii, 20. ↩

  17. Matth. xxvi, 66. ↩

  18. Is. vi, 10; ↩

  19. Matth. xiii, 15. ↩

  20. Matth. xxiii, 32. ↩

  21. Ps. lxviii, 24. ↩

  22. Is. xlii, 19. ↩

  23. Joann. xix, 37. ↩

  24. Joann. xi, 47, 48. ↩

  25. Joann. xxvii, 20. ↩

  26. II Cor. viii, 9. ↩

  27. Luc. viii, 2, 3; xxiii, 55. ↩

  28. Zach. ix, 9. ↩

  29. I Tim. vi, 17. ↩

  30. Joann. x, 20. ↩

  31. Malach. iv, 5, 6. ↩

  32. Rom. xi, 26. ↩

  33. Matth. xvii, 11. ↩

Chapter 37 of 244