Articulus 36
EXPOSITIO MORALIS EJUSDEM PSALMI TERTIIDECIMI.
DIXIT insipiens, id est divinorum cognitionem non habens, nec Christum (qui est sapientia Dei) vita et moribus sequens, in corde suo: Non est Deus, hoc est, non est aliquis qui sit omnium judex ac Dominus, et providentiam de actibus hominum habens. Quamvis enim pauci vel nulli sint, qui putent Deum absolute non esse, multi tamen fuerunt, qui putabant Deum non esse eo modo, quo fides catholica adstruit eum esse, videlicet omnium provisorem, judicem et remuneratorem.1
Posset hic introduci quædam difficultas, scilicet, quomodo aliquis possit dicere in corde suo, Non est Deus, quum Deum esse sit per se notum, ut ait Anselmus : cui consonat Damascenus, qui primo libro ait, Omnibus naturaliter inserta est cognitio Deum exsistendi. Thomas vero et Scotus tenent oppositum. Hanc autem difficultatem omitto, quia in libro de Divina natura eam diligenter tractavi; tenuique probabiliter cum Anselmo, quod Deum esse sit maxime per se notum, etiam magis quam prima principia. Nec obstat, quod insipiens dixit in corde suo Deum non esse, quia nonnulli philosophi negaverunt prima principia, quæ nihilo minus sunt per se nota. Nunc autem breviter dico, quod omnis qui Deum inhonorat, contemnit, et in vitiis perseverat, dicit in corde suo, Non est Deus. Quamvis enim nec in corde suo affirmet, nec ore pronuntiet, Deum non esse; tamen sic vivit, quasi Deum non esse putaret. Propterea enim Apostolus dicit : Dicunt se nosse Deum, factis autem negant.2 De quibus Propheta subjungit :
Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis. Corruptum et integrum opposuntur, et non nisi in rebus corporeis proprie inveniuntur; in spiritualibus autem transumptive, seu similitudinarie accipiuntur. Quemadmodum ergo integritas mentis, est ejus ad Deum perfecta conversio; sic mentis corruptio, est ejus a Deo aversio. Itaque, peccatores corrupti sunt, id est mente a Deo aversi, et vitiis vulnerati; et abominabiles facti sunt in studiis suis, id est in occupationibus interioribus et exterioribus, quoniam Creatore relicto ac spreto, in rebus caducis, vanis et turpibus occupantur, quærentes ditari, deliciari, aut dominari. Non est qui faciat bonum ex illis, sed a minimo usque ad maximum omnes circa illicita student; non est usque ad unum, hoc est, nullus ex eis bene vivens.
Vel potest Usque ad unum, exclusive exponi, et illud quod dicitur, Non est qui faciat bonum, absolute intelligi, ut sit sensus : Non est qui faciat bonum, id est, nullus homo ex propriis viribus bene vivit, quia non est volentis neque currentis, secundum Apostolum, sed Dei miserentis.3 Et in Osee legimus :4 Perditio tua, Israel, ex te; in me tantummodo auxilium tuum. Sic igitur, Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum, id est præter unum : quoniam unus est qui propria virtute bene agit, ac naturali proprietate sanctus ac justus est, scilicet Christus. Et ideo ait Apostolus : Conclusit Deus omnia sub peccato, ut omnium misereretur.5
Dominus de cœlo, id est, qui habitat in cœlo, secundum modum prædictum, prospexit super filios hominum, id est, consideravit cogitationes, verba et opera singulorum, ut videat si est intelligens aut requirens Deum, hoc est, si sit aliquis intelligens Deum, non utique informi et nudo intellectu, sed intellectu formato, et ad operationes sanctas se extendente; aut requirens eum per pœnitentiam, per orationes ferventes, per conversationem sollicitam. Hoc est quod in Jeremia habetur : Fortissime, magne, potens, Dominus exercituum nomen tibi;6 magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu; cujus oculi aperti sunt super omnes filios Adam, ut reddas unicuique secundum viam suam. Dicitur autem Deus de cœlo respicere ut videat, non quod sua cognitio ex aliqua causa dependeat, sed humano modo loquitur Scriptura de Deo. Vel quod dicitur, Ut videat, intelligendum est, Ut alios videre faciat, quia in die judicii universis ostendet quis bene vel male operatus est. Secundum hunc intellectum scriptum est : Dixit Dominus ad filios Israel (quando videlicet adoraverunt vitulum) :7 Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi, id est, ut sciri faciam, debitam pœnam pro culpa infligendo.
Omnes, videlicet illi corrupti, declinaverunt a lege Dei, et ideo simul inutiles8910 facti sunt, hoc est inanes ac perditi. Non est ex eis qui faciat bonum, non est usque ad unum: quum enim caritatem, quæ est animæ vita, non habeant, nihil Deo vivo ac vero acceptum agere possunt. Sepulcrum patens est guttur eorum: quoniam pestifera proferendo per guttur, se ipsos occidunt, devorant, et quasi sepeliunt, aliosque vitiosorum verborum fœtore commaculant. Linguis suis dolose agebant, decipiendo alios, imo fallendo se ipsos. Nam qui alium decipit, primo se ipsum seducit: quia uniuscujusque perversitas primo redundat in se ipsum, et prius nocet agenti quam alteri. Venenum aspidum, id est rancor nequissimus seu sermo dolosus, sub labiis eorum, ut quum poterunt, evomant illud, et tanquam aspis inficiant proximum. Quorum os maledictione † plenum est, quia maledicentibus remaledicunt, et contra, benedicentibus aut nihil nocentibus e diverso maledicunt, et amaritudine, hoc est indignatione et zelo amaro contra Deum et proximum, et dolo, id est occultis insidiis. Veloces pedes eorum, hoc est cordis affectus, et etiam corporis pedes, ad effundendum sanguinem, propter causas injustas. Contritio, id est gratuiti esse destructio, et infelicitas in viis, id est in operibus eorum; et viam pacis, id est conversationem amorosam, per quam venitur ad pacem æternam, non cognoverunt per imitationem. Non est timor Dei ante oculos eorum, id est, Deum non timent. Nam si Deum timerent, tot mala non facerent, quoniam scriptum est: Timor Domini expellit peccatum. Et Salomon ait: Qui timet Deum, nihil negligit.1112
Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem?13 imo cognoscent quam male faciant: quia mox ut de corpore exierint, et ante Christi tribunal pervenerint, scient quid meruerunt, et per pœnas cognoscent quod jam scire contemnunt; qui devorant plebem meam, hoc est, contristant, opprimunt, vel occidunt pauperes spiritu, innocentes ac simplices, sicut escam panis, hoc est tanquam panem qui est esca. Hanc vero sententiam in Osee invenimus pulchre expressam: Judicium, inquit, Domino cum habitatoribus terræ; non est veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra. Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium, inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. Dominum non invocaverunt. Versus iste jam prius satis expositus est.
Quoniam Dominus in generatione justa est, id est, inter justos per gratiam habitat. De quibus æterna Sapientia per Salomonem dicit: Deliciæ meæ esse cum filiis hominum; et in Apocalypsi: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Consilium inopis confudistis, id est, increpationem, admonitionem et informationem humilium, piorum ac religiosorum virorum, o impii, contempsistis, quemadmodum scriptum est: Impius quum in profundum peccatorum venerit, contemnit. Et ideo illud sprevistis, quoniam Dominus spes ejus est, hoc est, quoniam prædicat in solo Deo spem esse ponendam, et omnia carnalia oblectamenta, temporales honores ac sæculares vanitates esse spernendas.
Quis dabit ex Sion, id est, quis contemplativorum ac sanctorum virorum, ex Sion, hoc est ex congregatione speculantium Deum procedens tanquam unus illorum, pertinensque ad sortem seu numerum ipsorum, dabit salutare, id est veram felicitatem, Israel, hoc est collectioni fidelium, Deum nunc per fidem videntium? Et respondet: Quum averterit Dominus captivitatem plebis suæ, id est, quum Christus liberaverit Christianos ab omni servitute peccati ac jugo diaboli: quod non erit universaliter, nisi in die judicii; tunc exsultabit Jacob, id est fidelis, mala supplantans, et vitiis efficaciter jam resistens, et lætabitur Israel. Idem est, Exsultare Jacob, et, Lætari Israel, quia idem est Jacob et Israel; sed fidelis quisque in præsenti vita dicitur Jacob, quamdiu luctatur cum vitiis; in futuro autem veraciter dicetur Israel, quando videbit Deum facie ad faciem. Jacob equidem interpretatur, supplantator; Israel vero interpretatur, vir videns Deum. Fidelis ergo qui peccata supplantat, est Jacob; et idem est Israel, in quantum est Deum contemplans. In die autem judicii Jacob et Israel, hoc est quilibet vere fidelis, lætabitur mente, et exsultabit corpore, quando audiet Judicem dicentem: Venite, benedicti Patris mei;14 percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi.15 Tunc enim absterget Deus omnem lacrimam ab oculis Sanctorum. Et tunc mortale hoc induet immortalitatem;16 implebiturque quod ab Isaia ex persona Dei prædictum est: Ecce servi mei laudabunt præ exsultatione cordis; et vos, o impii, præ dolore cordis clamabitis: quoniam oblivioni traditæ sunt angustiæ priores.17 Unde Malachias de futura gloria Beatorum sic dicit: Egrediemini et salietis quasi vituli de armento, et calcabitis impios in die quo facio, dicit Dominus.18
Sed attende tibi, o frater, qui psalmum hunc cantas, audis, vel legis, ne ea quæ in ipso de reprobis scripta sunt, tibi conveniant. Examina et diligenter scrutare conscientiam tuam; et si horum vitiorum quidpiam in te repereris, pœnitentiam age, et de cetero cave. Non vivas quasi non sit Deus, sed reverenter ac cum timore coram Domino ambula. In choro quasi Deo præsente, teque adspiciente, in omnibus decenter, devote ac tremebunde te habe, cordialiter semper advertens quod dictum est: Dominus de cœlo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens aut requirens Deum; denique: Maledictus homo qui facit opus Dei negligenter.19
PRECATIO.
Perpetuam captivitatem, Deus Pater, a populo tuo averte; et pacem in illo, qui facit utraque unum, nobis, rogamus, concede: in qua Jacob homo noster exsultet in carne, donec effectus Israel, mereatur te Deum videre.
Footnotes
-
II Cor. viii, 9. ↩
-
Tit. 1, 16. ↩
-
Rom. 1, 16. ↩
-
Osee xiii, 9. ↩
-
Rom. 1, 32. ↩
-
Jer. xxxii, 18, 19. ↩
-
Exod. xxxiii, 5. ↩
-
Rom. xi, 32. ↩
-
Rom. ix, 16. ↩
-
Tit. i, 16. ↩
-
Eccli. 1, 27. ↩
-
Eccle. vii, 19. ↩
-
Cf. Ps. x, 7, sec. Hebr. ↩
-
Matth. xxv, 34. ↩
-
Apoc. xxi, 4. ↩
-
1 Cor. xv, 53. ↩
-
Is. lxv, 14, 16. ↩
-
Malach. iv, 2, 3. ↩
-
Jer. xlviii, 10. ↩
Chapter 38 of 244