Skip to the text

Articulus 37

EXPOSITIO PSALMI QUARTIDECIMI: DOMINE, QUIS HABITABIT, ETC.

TITULUS psalmi est: Psalmus David: id est, psalmus iste est sancti David hic loquentis.

VOLENS namque Propheta nos moraliter informare, quemadmodum vere pertinere possimus ad numerum electorum in præsenti per gratiam, et in futuro per gloriam, Deum interrogat: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? id est, quis vere perseverat in militanti Ecclesia, scilicet re et nomine, tanquam vivum Christi membrum a capite Christo motum ac vitam (id est operationem ac gratiam) recipiens, sicut membra corporalia a proprio capite? Multi enim habitant in Ecclesia solo nomine, ut mali Christiani atque hæretici. De quibus ait Joannes in sua Canonica: In nobis erant, sed non erant ex nobis;1 nam si ex nobis fuissent, permanissent utique nobiscum. Aut quis, o Domine, requiescet in monte sancto tuo, id est, post præsens exsilium laboriosum, æterna requie perfruetur in cœlo empyreo, in quo post vitam hanc suaviter requiescent, qui nunc pro Dei amore piis laboribus fatigantur?

Insuper, Propheta quasi eruditus a Domino, qui pulsantibus aperit, ad hanc quæstionem respondet.2 Videtur autem hæc quæstio bipartita : quia primo inquirit, quis habitet in Ecclesia militanti; secundo, quis moraturus sit seu quieturus in Ecclesia triumphanti. Sed quæstio ista, est quasi una aut simplex. Nam quicumque nunc vere et perseveranter pertinet ad militantem Ecclesiam, in futuro veraciter pertinebit ad triumphantem Ecclesiam. Idcirco ad utramque quæstionem datur una responsio, quæ est :

(2) Qui ingreditur sine macula, id est, qui declinat a malo, qui nemini nocet, qui sine mortali crimine conversatur. Cur potius dixit Propheta, Qui ingreditur, quam, Qui egreditur, quum tamen utrumque dici possit, Salvatore contestante, qui ait : Per me si quis intraverit, salvabitur;3 et ingredietur, et egredietur. Accipit ergo Propheta hoc loco ingressum pro operatione, quæ sine errore ducit ad finem, qui Deus est. Multi autem errant a via, et hi non ingrediuntur sine macula, sed seducuntur in via, ambulantes vias difficiles, et viam Domini ignorantes.4 Quoniam vero non sufficit declinare a malo, propterea addit : et operatur justitiam, hoc est actum justitiæ, prout justitia dicitur virtus communis, et virtualiter est omnis virtus; vel etiam, prout justitia est virtus specialis. (5) Qui loquitur veritatem in corde suo, hoc est, in se ipso sincerus et verus est, et vera intra se cogitans, ut non sit simulator atque hypocrita; qui non egit dolum in lingua sua, hoc est, verbis fraudulentis atque mendacibus alios non decepit; (4) nec fecit proximo suo malum, hoc est, nulli Christiano exterius nocuit, sed proximum diligit tanquam se ipsum; et opprobrium non accepit adversus proximos suos, hoc est, verba detrahentium, maledicentium et invidorum non advertit, nec libenter audivit, sed reprobavit; ac repulit detractorem, quemadmodum in Proverbiis Salomon monet : Detrahentia labia sint procul a te.5 Et iterum scriptum est : Quasi a facie colubri fuge a detractore. Ejusdem enim impietatis est, detrahere et detrahenti applaudere : quia utrumque ex suo genere est mortale peccatum magis quam furtum.6 Et si non esset qui audiret, nec esset qui detraheret.

(5) Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus : hoc est, peccator in quantum peccator, nullius est reputationis in anima justi, nec est honore dignus ut peccator, quum honor sit exhibitio reverentiæ in signum virtutis. Potest tamen malignus honorari, in quantum est superior, seu ad Dei imaginem factus : quemadmodum Petrus præcipit servis, ut obediant dominis suis, non solum modestis, sed etiam dyscolis.7 Et secundum hunc intellectum Aristoteles dicit, quod magnanimus est contemptivus aliorum : non quod simpliciter alios spernat, sed vitiosos parvi pendit, et neminem honorandum existimat, nisi quem virtus nobilem facit. Quamvis autem justus peccatores contemnere debeat in communi, non tamen judicare debet de aliis in singulari, nisi in manifestis et certis peccatis; nec sic debet contemnere ut naturam contemnat, sed vitium. Pro natura vero offerat caritativam precem. Timentes autem Dominum, id est virtuosos, glorificat, id est, reputat et honorat.

(6) Qui jurat proximo suo, et non decipit, id est, qui jurat ubi, quando, et in quibus, et propter quid jurandum est, et juramentum adimplet atque verificat. Vel, Qui jurat, id est, firmiter aliquid asserit et proponit, et non decipit. Qui pecuniam suam materialem non dedit ad usuram, quemadmodum usurarii faciunt; et munera super innocentem non accepit, id est, dona nulla accepit, quatenus opprimat inferiorem in judicio, aut in alia qualibet causa.8 Ex hoc igitur versu constat, quod usura non erat Judæis concessa, vel præcepta ut licita;9 sed solum permissa, quatenus erat majoris mali prohibitiva, sicut libellus repudii. Unde Aristoteles naturali ratione instructus, affirmat quod usura est maxime contra naturam.10 Verumtamen in Evangelio Dominus ait servo nequam : Oportebat te pecuniam meam dare nummulariis;11 et ego veniens recepissem illam cum usura.12 Sed ibi pecunia sumitur pro commisso talento, id est pro gratia data, et specialiter pro cognitione sacræ Scripturæ: quam qui acceperit, alios instruere debet. Et ita usura est fructus scientiæ datæ, vel gratiæ aut beneficii. Ab eo namque qui plus accepit, plus exigetur.

Hic ergo Propheta describit virum justum, attribuendo ei decem actus virtutum. Et subdit: (7) Qui facit hæc, non movebitur in æternum. Porro in præsenti adhærebit Domino, et stabilis erit in Deo per gratiam; in futuro autem sæculo confirmabitur in eo per beatitudinem sempiternam. De tali nempe viro seu homine Dominus in Evangelio dicit: Similabo eum viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram.13 Non sunt autem hæc intelligenda, quasi necesse sit hominem justum nunquam vitia incidisse, semperque his virtuosis actibus fuisse intentum; sed quia non permanet in peccatis mortalibus, imo redit ad se, et studet in his operibus sanctis exercitari: in quibus si vitam finierit, æternaliter salvus erit.

Ex horum itaque virtuosorum operum et bonarum proprietatum contemplatione attende tibi, o frater, an vere sis membrum Christi, et inhabitator Ecclesiæ, atque in statu salutis. Vide an sine mortali vivas peccato, an quæ tibi præcepta sunt, impleas; an talis sis foris in verbo et opere, qualis intus in corde; an nulli facias quod tibi fieri non vis; an divites, potentes, in carne florentes, et in naturalibus eminentes et sæculares magis reputes et honores, quam pauperes, debiles, corpore castigatos, gratuitis adornatos, claustrales, ac religiosos. Attende quos amplius diligis, cum quibus libentius conversaris ac loqueris, et quorum vitam ac mores studiosius imitaris.

POSTREMO, psalmus iste specialiter exponi posset de Christo.14 Videns enim Propheta in spiritu multos esse venturos, qui se Christum assererent, et maxime propter discretionem veri Christi, scilicet Jesu Nazareni, ab Antichristo, interrogat: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? id est, quis omnium horum, quorum unusquisque dicit se esse Christum, morabitur et permanebit in militanti Ecclesia, tanquam princeps et caput atque Salvator fidelium? Aut quis requiescet in monte sancto tuo? id est, quis omnium horum ascendet super omnes cœlos, usque ad dexteram tuam, ut regnet tecum sine fine? Qui ingreditur sine macula, id est, nec Antichristus, nec pseudoprophetæ, nec aliquis se ipsum exaltans et Christum se simulans; sed Jesus, qui est Agnus sine macula, qui peccatum non fecit, nec est inventus dolus in ore ejus.15

Quomodo autem sequentes actus virtutum Christo vere ac summe conveniant, facile est intueri. Christus enim implevit omnem justitiam: et ideo quoniam ista fecit, non movebitur in æternum. Nam regni ejus non erit finis, quemadmodum Zacharias prædixit:16 Ecce vir, Oriens nomen ejus (translatio autem Chaldaica habet, Messias nomen ejus), et ædificabit templum Domino (scilicet militantem Ecclesiam), et ipse portabit gloriam, et sedebit et dominabitur in solio suo.17

PRECATIO.

Visita nos, quæsumus, Domine, abs te peregrinantes in corpore, et in tuo sancto servitio confortare dignare: ut justitiæ operationi assidue intenti, sine macula inhabitatores æterni mereamur esse tabernaculi.

Footnotes

  1. 1 Joann. ii, 19. ↩

  2. Luc. xi, 9. ↩

  3. Joann. x, 9. ↩

  4. Sap. v, 6, 7. ↩

  5. Prov. iv, 24. ↩

  6. Cf. Eccl. xxi, 2. ↩

  7. I Petr. ii, 18. ↩

  8. Deut. xv, 6; xxiii, 19, 20. ↩

  9. Matth. xix, 8. ↩

  10. Politic. 1, c. 3 in fine; Ethic. iv, c. 1. ↩

  11. Luc. xix, 23. ↩

  12. Matth. xxv, 27. ↩

  13. Matth. VII, 24. ↩

  14. Expositio allegorica. ↩

  15. 1 Petr. II, 22. ↩

  16. Luc. I, 33. ↩

  17. Zach. VI, 12, 13. ↩

Chapter 39 of 244