Skip to the text

Articulus 38

EXPOSITIO LITTERALIS PSALMI QUINTIDECIMI : CONSERVA ME, DOMINE.

ADSCRIBITUR autem huic psalmo hic titulus : Tituli inscriptio, ipsi David. Hic vero titulus non de veteri Testamento creditur sumptus, sed ex Evangelio, ubi narratur, quod crucifixo Jesu Christo, Pilatus posuit causam ipsius scriptam, scilicet titulum istum, in vertice crucis :1 Jesus Nazarenus rex Judæorum.2 Hoc enim esse futurum, Esdras Spiritu Dei revelante cognovit. Et est sensus tituli : Triumphus ac regnum, quæ per tituli prædicti inscriptionem signantur, attribuuntur ipsi David, id est Christo. Nam titulus quem affixit cruci Pilatus, est titulus triumphalis, significans quod Christus per mortem mundum fidei subjiceret, dæmonesque foras ejiceret.

CHRISTUS ergo, secundum quod homo et aliquo modo viator, ait ad Patrem : (1) Conserva me, id est, fiat voluntas tua in me, eripe me a periculis, et clarifica me claritate quam habui, antequam mundus fieret, Domine, Pater æterne.3 Christus vero, quia comprehensor erat et confirmatus in bono, non oravit conservari a culpa : nisi intelligatur hoc dicere pro corpore suo mystico, quod est Ecclesia, ut sit sensus : Conserva me, Domine, id est, custodi credentes in me, et omnes prædestinatos averte a malo, eosque conserva in bono. Et decet, o Pater, ut audias me, quoniam speravi in te, hoc est, omne bonum tibi adscribo, et effectum precum mearum a te exspecto. Dixi ego Christus, in quantum homo, Domino, Deo uni et trino : Deus meus es tu, singularissimo modo, propter summam reverentiam atque dilectionem mei ad te : sicut frequenter expositum est. Et ideo Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges : quia licet humanitas mea unita sit Verbo, quatenus mundus per eam salvetur, tamen hoc factum non est propter tuam indigentiam, sed propter hominum utilitatem. Nil enim tibi, o Domine, perfectionis accrescit ex honore et gloria, tibi a creaturis tuis impensis.

Deinde Christus mutans personas, et quasi Ecclesiæ loquens de beneficiis Dei Patris, (2) Sanctis, inquit, qui sunt in terra ejus, id est sanctis Apostolis, aliisque præelectis hominibus, qui ad litteram erant in terra promissionis, quæ specialiter dicitur terra Dei; vel, Qui sunt in terra ejus, id est, quorum conversatio est in cœlo, quod est terra viventium, vita beata :4 his, inquam, Sanctis, mirificavit, id est, mirabiliter et copiosissime adimplevit Deus Pater, omnes voluntates meas in eis, id est omnia desideria, omnesque preces meas, videlicet Christi Filii sui. Sæpe enim accipitur voluntas pro actu sive effectu voluntatis. Christus vero ut homo, multa desideravit a Patre pro membris suis, puta fidelibus : ut est illud, Ego rogavi pro te, Petre, ut non deficiat fides tua.5 Rursus, Ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis.6 Et, Volo, Pater, ut ubi ego sum, illic sit et minister meus.7 In omnibus vero his et similibus exauditus est Christus a Patre pro sua reverentia.8 Misitque Pater Spiritum Sanctum, qui dedit Apostolis omnia quæ Christus oravit pro eis : propterea Christus precem suam, qua dixit pro membris suis, Conserva me, Domine, exauditam declarans, ait : Sanctis qui sunt in terra ejus, hoc est, qui sunt in regione vivorum, sive per rem, sive per spem, mirificavit omnes voluntates meas in eis.

(5) Multiplicatæ sunt infirmitates eorum: hoc est, peccata et defectuositates eorum, qui per fidem et gratiam sancti effecti sunt, multa erant antequam converterentur ad Christum. Postea acceleraverunt: hoc est, postquam cognoverunt per inspirationem divinam, et sanctam prædicationem, prædictas suas infirmitates, tunc festinaverunt converti ad Dominum, et ad Baptismatis gratiam, in quo universa peccata donantur. Et istud de gentibus conversis præsertim verum ac planum est, quæ antequam converterentur, sedebant in tenebris et umbra mortis, idolis serviendo: super quo peccato omnis ingemiscit natura.

(4) Non congregabo ego Christus per me et per Apostolos conventicula eorum de sanguinibus, id est conventus seu collectiones eorum qui sunt de sanguinibus:9 id est, viros sanguinum et iniquos non congregabo intra Ecclesiam electorum: non quod omnino non congregabo eos, quum venerim salvum facere quod perierat;10 sed non congregabo eos secundum illorum malitiam, et quatenus sunt iniqui, videlicet ut maneant quales fuerunt. Sed convertam impios: et erunt boni, qui fuerant mali; erunt divini et sancti, qui erant carnales et diabolici. Propter quod subditur: nec memor ero nominum eorum per labia mea: hoc est, non vocabo eos tali nomine, quo antea vocabantur, pagani, cæci, increduli, illitterati, abjecti; post conversionem suam ad me, nominabuntur Christiani, illuminati, fideles, doctores gentium, et principes populorum. Hoc est quod per Ezechielem Dominus ait: Quacumque hora peccator gemuerit pro peccatis suis, omnium iniquitatum suarum non recordabor amplius. Et hæc est mutatio dexteræ Excelsi, de qua per Osee Dominus ait: Vocabo, Non plebem meam, plebem meam. Et Isaias: Ecce (inquit) gentem quam nesciebas, vocabis.11 Et iterum: Servos suos vocabit Dominus nomine alio.

(5) Dominus pars hereditatis meæ et calicis mei:121314151617 id est, Deus est portio credentium in me, qui cœlestia præponunt terrenis, et Creatorem præeligunt creaturis; et ipse Dominus est pars calicis mei, id est, Deus est finis et merces passionis meæ, quoniam ideo passus sum, quatenus homines ultimo fini, scilicet Deo, beatifice uniantur, et ejus visionem pro mercede sui laboris ac meæ passionis recipiant. Vel sic: Dominus pars hereditatis meæ, id est, Deus est illud bonum, quod ego Christus ut homo, præ omnibus bonis creatis elegi, dilexi, tenui, et possedi quasi hereditariam partem, quamvis ipse me prior elegit atque dilexit. Hoc modo Deus per Moysen de Levitis dixit: Non dabis eis possessionem et hereditatem inter filios Israel, quia ego possessio et hereditas eorum. Per Levitas vero figurantur clerici novi Testamenti. Et ideo quum primo tonsurantur, dicunt versiculum istum, tanquam qui specialiter deputantur ad cultum divinum, et quorum hereditas Deus efficitur. Dicitur enim Deus hereditas nostra, quoniam colimus eum venerando, et possidemus eum amando sive fruendo.1819 Nosque appellamur hereditas Dei, quoniam et ipse colit et alit nos perficiendo, et possidet nos in nobis regnando. Et ideo Christus subjungit:

Tu es, o Deus Pater, qui restitues hereditatem meam mihi, id est, qui per gratiam tuam trahes ad me omnes quos prædestinasti in me, omnesque electos qui sunt hereditas mea, reduces ad me per meritum passionis et mortis meæ: qui antequam redimerentur a me, erant in captivitate diaboli atque sub reatu originalis peccati: propter quod nullus eorum regnum æternæ beatitudinis ingredi potuit. Hos ergo restitues mihi, quemadmodum in Evangelio dixi: Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum.20 Et rursus: Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet. Ideo namque Apostolus ait: Elegit nos in ipso (scilicet Pater in Filio) ante mundi constitutionem;21 et rursus: Gratificavit nos in dilecto Filio suo. Quod non est intelligendum quasi aliquid sit causa prædestinationis, prout in Deo est, sed quia effectum prædestinationis statuit Deus nobis impendere per meritum Filii sui. Hanc utique hereditatem restituit Deus Christo, quando impletum est quod in Actis Apostolorum Lucas testatur: Crediderunt, inquiens, quotquot præordinati erant ad vitam æternam. Imo quotidie restituit eam sibi, vel quando peccatores revertuntur ad gratiam, vel quando justi ingrediuntur ad gloriam.22

Act. xii, 48.

(6) Funes ceciderunt mihi in præclaris: id est, divisiones, quibus Deus quosdam misericorditer vocavit, et aliquos juste reliquit, contigerunt mihi in præelectis et pretiosis, Deoque caris hominibus. Quum enim sint multi vocati et pauci electi, sors mea cecidit super electos, ita quod ipsi sunt portio mea, in qua æternaliter tanquam in hereditate regnabo, nunc quidem per gratiam, in futuro vero per gloriam. Ipsi enim sunt benedicti Patris mei, quibus paratum est regnum cœleste a mundi constitutione. Loquitur autem de funibus metaphorice. Funes namque dicuntur mensuræ seu termini, quibus hereditas terrena dividitur. Etenim hereditas mea, hoc est multitudo prædestinatorum ab æterno: de qua in Luca scriptum est, Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Hæc, inquam, hereditas, præclara, id est multum dilecta, nobilis, ac pretiosa, est mihi Christo, quia animam meam pono pro ea; tamque præclara est mihi, ut sit sponsa mea, quam redemi sanguine proprio.

Matth.xx, 16; xxii, 14.

Ibid. xxv, 34.

Luc. xii, 32.

Joann. x, 15.

Insuper Christus ut homo, gratias agens Deo pro omni sapientia animæ suæ collata a primo creationis suæ instanti, in quo etiam unita est Dei Verbo, et facta contemplatrix Divinitatis per speciem, ait: (7) Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum, id est intellectualem notitiam omnium prædictorum.

Et non obstante quod hoc facturus sum, tamen insuper, id est ultra hoc, et usque ad noctem, id est usque ad terminum vitæ meæ seu mortis occasum, increpuerunt me, hoc est, reprehenderunt, blasphemaverunt, et persecuti sunt me, renes mei, id est Judæi et etiam tribus Juda, de quorum carne et sanguine incarnatus et natus sum. Sed frustra conati sunt me subvertere, quoniam ego Christus (8) Providebam Dominum in conspectu meo semper: id est, in prosperis et adversis, in omni causa, loco, et tempore proposui Deum coram oculis cordis mei, et semper actualiter eum adspexi; quoniam a dextris est mihi, hoc est, immediate conjunctus est mihi, et semper de proximo mihi adsistit. Nam Verbo unita est mea humanitas unione personali; toti vero Trinitati, quæ est unus verus simplex Deus, unita est beatifica fruitione. Idcirco autem a dextris est mihi Dominus, ne commovear, id est, ne aliquo modo a medio virtutis, a recta ratione, a Dei voluntate recedam; ne prosperis elever, aut adversis dejiciar, sed regia via semper incedam.

(9) Propter hoc lætatum est cor meum, hoc est, intellectus atque affectus animæ meæ, de tantis beneficiis gratias Deo agentes, spiritualiter in Deo gavisi sunt. Unde in Evangelio dicitur: Exsultavit Jesus Spiritu Sancto, et dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cœli et terræ. Et exsultavit lingua mea: hoc est, ex magna exuberantia interioris jucunditatis, etiam lingua corporis mei mota est ad jucundam Dei laudem, et beneficiorum suorum delectabilem commemorationem. Insuper et caro mea, id est corpus meum, in triduo mortis ab anima, non tamen a Verbi divinitate, separatum, requiescet in spe, hoc est, in sepulcro jacebit in spe tali, quod tertia die resurget; sed spes illa fuit subjective in anima Christi, et ideo subdit:

Luc. x, 21.

(10) Quoniam non derelinques animam meam in inferno. Tanquam dicat: Idcirco caro mea requiescet in spe resurrectionis prædictæ tam proximæ, quoniam non derelinques, id est, non diu permanere permittes animam meam in inferno, id est limbo patrum. Nam anima Christi ibi non fuit, nisi usque ad horam resurrectionis tertio die factæ: statim quippe, quando Christus in cruce spiritum tradidit, anima Christi ad limbum patrum descendit, animasque Sanctorum ibidem beatifica Dei visione glorificavit, quia tunc pro reatu originalis peccati, pro quo solo dilationem divinæ visionis patiebantur, satisfactum fuit; sed non mansit ibi nisi usque ad tertium diem. Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem, id est, non sines corpus sanctissimum Filii tui, qui est Sanctus Sanctorum, corrumpi, incinerari, putrefieri, sed cito suscitabis illud a tumulo.

(11) Notas mihi fecisti vias23 vitæ, id est, dedisti mihi scientiam salutarem, per quam actus virtutum, quæ sunt viæ vitæ, implevi, et alios docui. Vel, Notas mihi fecisti vias vitæ, hoc est, experimentaliter notificasti, et sensibiliter ostendisti mihi resurrectionem tertia die mihi peractam, et ascensionem quadragesima die completam. Per resurrectionem namque et ascensionem ad immortalem vitam pertingitur. Adimplebis me lætitia, id est, quum per ascensionem usque ad consedendum tecum in dextera tua pervenero, tunc dabis mihi plenam beatitudinem, ut non solum in anima felix sim, quæ nunquam in essentiali præmio profecit, nec solum in corpore gloriosus sim, in quo glorificatus surrexi; sed etiam super omnes cœlos, super omnes creaturas, super omnes angelicos spiritus exalter, ut omnia impleam, et in nomine meo omne genu flectatur :2425 sicque in accidentali præmio cum vultu tuo, hoc est, in præsentia majestatis tuæ, quæ in cœlo præcipue esse censetur, perfecte implear. Delectationes, id est variæ et ineffabiles jucunditates, in dextera tua usque in finem, hoc est in favorabili tua præsentia, tanquam dicat : Hi quibus prospere ades, quibus per gloriam præsens es, quibus per caritatis favorem adsistis, habent delectationes multiplices tam essentialis quam accidentalis præmii : quia oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quæ præparasti, Deus, diligentibus te usque in finem.2627 Vel sic : Delectationes, supple, sunt mihi Christo, in dextera tua, id est, per hoc quod collocatus sum ad dexteram tuam.

Porro, quod psalmus iste ad litteram de Christo intelligi debeat, hinc constat, quod gloriosissimus apostolici agminis princeps beatissimus Petrus, in Actis scripturam psalmi istius inducit ab eo loco, quo dictum est, Providebam Dominum in conspectu meo semper, ad probandum quod Christus resurrexit a mortuis.

Footnotes

  1. Matth. XXVII, 37; ↩

  2. Joann. XIX, 19. ↩

  3. Joann. XVII, 5. ↩

  4. Philipp. III, 20. ↩

  5. Luc. XXII, 32. ↩

  6. Joann. XIV, 16. ↩

  7. Joann. XVII, 24; XXII, 26. ↩

  8. Hebr. V, 7. ↩

  9. Deut. x, 9; xviii, 1, 2; Josue xiii, 33. ↩

  10. Luc. xix, 10. ↩

  11. Ezech. xviii, 21, 22. ↩

  12. Ibid. 6. ↩

  13. Ephes. i, 37. ↩

  14. Joann. lxxv, 15. ↩

  15. Is. lv, 5. ↩

  16. Rom. ix, 25. ↩

  17. Ps. lxxxvi, 11. Osee ii, 24; ↩

  18. Num. xviii, 20; ↩

  19. Rom. viii, 22. ↩

  20. Joann. vi, 44. ↩

  21. Ephes. i, 4. ↩

  22. Act. xiii, 48. ↩

  23. Act. II, 25-28. ↩

  24. Philipp. II, 10. ↩

  25. Ephes. iv, 10. ↩

  26. I Cor. II, 9. ↩

  27. Is. LXIV, 4; ↩

Chapter 40 of 244