Articulus 39
EXPOSITIO TROPOLOGICA SEU MORALIS EJUSDEM PSALMI QUINTIDECIMI.
POTEST autem unusquisque fidelis hunc psalmum ad sui ipsius informationem in propria decantare persona ad gloriam Dei, ita ut dicat : Conserva me, Domine, ne in vitiis jaceam, ne gratiam perdam, sed in omni eventu in te stabilis perseverem; quoniam speravi in te, non in perfectione aut viribus meis. Dixi Domino omnium per generalem causalitatem et providentiam : Deus meus es tu : id est, propter specialem benignitatem mihi a te collatam, et cultum quo te summe ac unice colo, tu es specialiter Deus meus, in quo omne et totum bonum meum constituo, extra quem nihil requiro, et cujus voluntati me totum offero atque subjicio; quoniam bonorum meorum non eges. In te enim est omnium bonorum omniumque pulchrorum ac desiderabilium perfecta et immensa perfectio : et ideo merito in te spero, et te solum in Deum mihi constituo, quia sufficis tibi in te, et per te, et solus salvare potes me, qui in nullo indiges me.
Denique homo in Dei amore succensus, vehementer desiderat quatenus honor et gloria Dei augeatur in omnibus: ideo addit, Sanctis qui sunt in terra ejus, id est electis, qui vel in Ecclesia militanti adhuc peregrinantur a Domino, vel in Ecclesia triumphanti jam perfruuntur vultu divino, mirificavit omnes voluntates meas in eis, id est, miro modo implevit in eis quidquid desideravi pro ipsis:1 quoniam viatoribus Sanctis contulit multa copiosaque munera gratiarum; Sanctis vero comprehensoribus præstitit tantum, ut amplius desiderare non possint de præmio essentiali. Multiplicatæ sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt. Hic versus ex præcedenti expositione satis patet. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, id est, non colligam eos ad numerum Beatorum, neque apponam eos ad patres priores, quatenus sunt conventus maligni, et de sanguinibus vitiosi, videlicet secundum quod multiplicatæ sunt infirmitates eorum; nec sic memor ero nominum eorum per labia mea, ut reputem eos, secundum quod tales sunt, pertinere ad sortem Sanctorum; sed secundum quod postea acceleraverunt, id est, secundum quod frequenter ad Dominum conversi sunt, æstimabo eos ad consortium Beatorum spectare: quemadmodum per Zachariam dictum est, Convertimini ad me, et convertar ad vos, dicit Dominus.2
Dominus est pars hereditatis meæ: non quod aliquid plus velim possidere quam Deum, ideoque ipse sit non totum bonum meum, sed pars boni ac hereditatis meæ; sed Dominus est pars hereditatis meæ, id est, ipse est mea hereditas, quam ex omnibus et præ omnibus rebus dilexi: quemadmodum postea dicitur, Deus cordis mei et pars mea Deus in æternum;3 et calicis mei, id est, Dominus est illud bonum, propter quod omnes adversitates, persecutiones, et pœnitentiales labores libenter sustineo; propter quod tota die mortificor, atque per ignem et aquam incedo.45 Tu es qui restitues hereditatem meam mihi. Ante dixit Dominum esse hereditatem; nunc autem dicit Dominum esse restituturum sibi hereditatem suam. Quid ergo est, Tu es qui restitues hereditatem meam mihi, nisi, Tu reddes mihi te ipsum? Nam pecando Deum amittimus, nec possumus eum readipisci de condigno, nisi ipse præveniat nos per suam misericordiam, gratiam infundendo, quam recipiendo, Deum acquirimus. Vel sic: Tu, o Christe, es qui restitues hereditatem meam mihi, id est, qui per meritum passionis tuæ recuperabis mihi vitam æternam: quæ etiam dici potest hereditas nostra.
Funes, id est, partitiones, separationes, vel sortes bonorum Domini: qui aliquibus dat bona terrena dumtaxat, quibusdam vero dat bona cœlestia ac divina; ceciderunt mihi in præclaris, id est, contigerunt mihi in bonis æternis et invisibilibus, quæ parata sunt mihi in cœlis: ita quod Dominus mihi daturus est bona illa præclara pro parte mea hereditaria. Et hoc ideo spero, etenim, id est quoniam, hereditas mea, id est vita æterna, præclara est mihi, id est præ omnibus bonis cara et pretiosa. Nam propter ejus amorem omnia temporalia bona corporalemque vitam contemno. Nemo vero sine speciali Dei revelatione scire potest, an adepturus sit hanc hereditatem cœlestem: sed dum sentit se hanc præ omnibus rebus desiderare, atque pro ea Deo fideliter deservire, tunc confidere potest quod Dominus ipsum ad hanc hereditatem elegit, potestque fiducialiter hunc versum decantare. Funes ceciderunt mihi, etc., quemadmodum ait Hieronymus, Nihil felicius Christiano, cui promittuntur regna cœlorum. Verum ei qui magis laborat pro temporalibus, quam pro æternis bonis acquirendis, non est præclara hereditas ista, nec eam acquirere potest.
Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum, ad cognoscendum hæc omnia ac cetera beneficia sua, et ut ad eum converterer, et gratus sibi efficerer : non enim fecit taliter omni nationi.6
Insuper et usque ad noctem, id est usque ad peccati consensum, quo anima obtenebratur, increpuerunt me renes mei, id est, restiterunt ac repugnaverunt rationis judicio concupiscentiæ et ceteræ passiones partis sensitivæ. Propter quod ait Apostolus : Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ.7 Et Jacobus ait : Unde bella et contentiones in vobis?8 nonne ex concupiscentiis vestris? Providebam Dominum in conspectu meo semper, id est, consideravi Deum judicem meum : et ideo non acquievi motibus appetitus sensitivi, sed in judicio rationis permansi. Ideo autem providebam Dominum, quoniam ipse a dextris est mihi, id est, per gratiam suam favorabiliter et prospere mihi adsistit, ne commovear, id est, ne a ratione abducar, ne a Deo recedens instabilis fiam, et vitiis subdar.
Propter hoc, id est, propter tantam misericordiam et gratiam Dei super me, lætatum est cor meum, non in se, sed in Domino, et exsultavit lingua mea, gratias ei agendo. Insuper et caro mea, id est corpus istud corruptibile, requiescet, id est, rationis judicio stabiliter subjicietur, et animæ ministrabit cum tranquilla quiete, mitigatis motibus ejus carnalibus. Sic vero requiescet in spe, id est in exspectatione felicitatis futuræ : quia si modo subjicitur animæ in Dei obsequio, postea glorificabitur cum anima in regno cœlorum. Vel sic : Insuper et caro mea requiescet in spe, post separationem ejus ab anima in sepulcro, in spe resurrectionis beatæ : quemadmodum Sapiens dicit, Corpora Sanctorum in pace sepulta sunt.910
Quoniam non derelinques animam meam in inferno, id est, non permittes me mori in peccato mortali, neque æternaliter condemnabis me; sed si propter insufficientem satisfactionem in hac vita factam descendero in infernum, id est in purgatorium, non derelinques me in eo : nam debita pœna soluta, statim ad regnum cœlorum perduces animam meam. In Scripturis enim aliquando infernus accipitur pro purgatorio. Unde etiam Ecclesia cantat : Domine Jesu Christe, libera animas fidelium defunctorum de pœnis inferni, id est purgatorii. Nec dabis sanctum tuum, id est servum tuum fidelem, videre corruptionem, id est experiri mortem æternam, quæ est irreparabilis atque perfecta corruptio ab omni esse spirituali atque beato.
B
Hæc omnia sunt verba bonæ spei, et implicite sunt verba orantis sic fieri. Ideoque, o Domine, spero hæc omnia adimpleri in me, quoniam Notas mihi fecisti vias vitæ, id est vitam et mores Christi : cujus doctrinam et vestigia imitando, recte ambulo ad vitam æternam. Quod si fecero perseveranter, adimplebis me lætitia cum vultu tuo, dando mihi felicissimam tui vultus visionem : qua adepta, nihil amplius desiderare valebo. Delectationes puræ et intellectuales, in dextera tua, id est in potioribus bonis tuis, usque in finem consummantem, et sine fine consumente, videlicet æternaliter. Tanquam dicat : Delectationes erunt his qui tecum morabuntur in dextera tua, id est in cœlestibus ac invisibilibus bonis tuis : quæ sunt dotes animæ, scilicet tentio, visio, et fruitio, de quibus infra dicetur : ibi scilicet, Replebimur in bonis domus tuæ.11 Non est autem de incircumscriptibili Deo intelligenda dextera corporalis.
Porro, beatus homo qui taliter conversatur, ut psalmum istum in propria persona canere possit; qui ita a rebus terrenis ac vilibus affectum suum expurgat, ut veraciter dicat, Dominus pars hereditatis meæ; qui tam frequenter cupit dissolvi, et regnum possidere cœleste, ut dicere queat, Etenim hereditas mea præclara est mihi : quod ei competit, qui cum Apostolo dicere potest, Omnia arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam.12 Beatus qui in hac vita Dominum semper providet, ita ferventer ut cum beatissimis illis Elia ac Eliseo veraciter fateatur : Vivit Dominus, in cujus conspectu sto hodie. Huic enim Dominus a dextris est, ne commoveatur :1314 quoniam non permittit eum tentari supra id quod potest, sed facit etiam cum tentatione proventum.15
PRECATIO.
Sperantes in te, clementissime Deus, tua protectione conserva; notas nobis fac vias vitæ, quas te duce usque in finem constanter incedentes, æterna lætitia adimpleri, et vultu tuo delectemur satiari.
Footnotes
Chapter 41 of 244