Articulus 40
EXPOSITIO PSALMI SEXTIDECIMI : EXAUDI, DOMINE, JUSTITIAM MEAM.
PRÆTEREA titulus istius psalmi est : Oratio David. Et quamvis hic psalmus ad litteram possit exponi de ipso David, sicut et in sequenti explanatione exponetur de Ecclesia, cujus David membrum prænobile est, ac unoquoque perfectorum, quorum David non minimus est; tamen propter prolixitatem ac tædium evitanda, expositionem istam omitto, præsertim quum ex sequentibus facillime innotescat. Igitur exponendo ipsum de Christo, sensus tituli est : Oratio David, id est oratio conveniens Christo significato per David.
CHRISTUS ergo ratione humanitatis assumptæ, ait ad Patrem, vel ad totam Trinitatem : (1) Exaudi, Domine, justitiam meam, id est, fac illud propter quod juste vixi, et nunquam a vera justitia recessi, sed usque ad mortem obediens fui.1 Christus autem omnes justitias vitæ suæ fecit, non propter propriam beatitudinem acquirendam, nec propter essentiale præmium augmentandum, quoniam semper comprehensor fuit; sed propter felicitatem nobis adipiscendam omnia fecit, et quolibet vitæ suæ actu vitam nobis æternam excellentissimo modo promeruit : quoniam quidquid egit, ex ardentissima Dei et proximi caritate processit. Quid ergo orat Christus dum ait, Exaudi, Domine, justitiam meam, nisi, Da mundo salutem, concede hominibus gratiam, salva omnes electos, quia ob hanc causam justitiam feci? Christus quoque justitias suas fecit propter accidentale proprium præmium, in quo profecit, videlicet propter gloriam resurrectionis, ascensionis, judiciariæ potestatis : idcirco orat justitiam suam exaudiri pro hac etiam causa, scilicet, ut acceleraretur resurrectio et ascensio ejus. Intende deprecationem meam, id est, intus ac diligenter adverte quid deprecor. (2) Auribus pietatis tuæ percipe orationem meam: non quod Deus aliquid de novo percipiat; sed, Percipe, id est, intelligendo adimple. Sæpe reiterat eamdem sententiam, ad designandum affectus sui ardorem pro mundi salute. Percipe, inquam, orationem meam non in labiis dolosis effusam : quemadmodum de quibusdam Isaias scribit, Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.23 Dolosis enim labiis orat, cujus vocalis oratio non procedit ex mentali affectu; vel qui id orat, quod suæ saluti non expedit : talis namque in primis fallit se ipsum.
(5) De vultu tuo judicium meum prodeat, id est, a te omnibus manifestetur qualis sim ego. Non enim sic vixi, ut erubescam agnosci : quia omnis qui facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo facta sunt.4 Christus ergo ait ad Patrem : De vultu tuo, id5 est de manifestatione sapientiæ tuæ, judicium meum, id est cognitio omnium quæ assumpsi, feci ac pertuli pro humani generis redemptione, prodeat, id est, per Apostolos aliosque doctores universis hominibus publicetur, ut omnes sciant quam injuste judicatus et passus sum. Oculi tui, o Domine Pater, videant æquitatem, id est, intellectus tuus consideret meam justitiam, et secundum illam restituat mihi gloriam corporis, atque pro aliis audiat precem meam.
(4) Probasti cor meum, secundum quod tentatio tribulationis probat homines justos : probasti, inquam, cor meum, id est, per multarum adversitatum patientissimam tolerantiam invenisti illud probatum ac rectum coram te ; et visitasti me nocte, id est, per adversa visitasti me, permittendo me mala pati a perversis Judæis ; igne me examinasti, id est, pœna mortis inquisisti me : sicut Job ait, Probavit me Dominus quasi aurum quod per ignem transit. Dicit autem se Christus probatum et examinatum a Patre, non quod Pater ignoraverit Filium suum esse sine omni peccato ; sed quia per modum probantis et examinantis se habuit, dum Filium suum unigenitum tot et tanta pati permisit, quatenus cunctis constaret quanta esset perfectio et obedientia Christi. Et ideo subditur : et non est inventa in me iniquitas : Christus enim (ut Isaias testatur) iniquitatem non fecit. Et istud quod de mea perfectione dixi et dicam, o Domine, dico sine jactantia et gloria vana : (5) Ut non loquatur os meum opera hominum : id est, sic dixi et dico, ut os meum non loquatur opera hominum, id est superbiam, præsumptionem et ingratitudinem, aliquid scilicet mihi adscribendo, quemadmodum moris est filiis hominum.
Propter verba labiorum tuorum, id est propter legem et prophetias divinitus inspiratas, ut eas implerem, ego custodivi vias duras, recipiendo circumcisionem, patiendo famem, sitim ac lassitudinem, et tandem moriendo in cruce. (6) Perfice gressus meos, id est, ea quæ pro mundi salute cœpi facere et sufferre, ad felicem finem perduc, ut per passionem meam genus humanum salvetur ; in semitis tuis, id est, sic perfice gressus operationum mearum, ut in semitis tuis permaneant ; ut non moveantur vestigia mea, id est, ut opera mea non fraudentur merito festinatæ resurrectionis et gloriosæ ascensionis.
(7) Ego Christus clamavi ad te, ferventer orando, quoniam exaudisti me, Deus : id est, fiduciam clamandi hinc sumpsi, quod semper me a te exauditum experior : idcirco quoque nunc fac sicut hucusque fecisti, scilicet, inclina aurem tuam mihi, id est, misericordiam tuam converte ad me, et exaudi verba mea : quæ sequuntur.
(8) Mirifica, id est, mirabiles esse declara, misericordias tuas, copiose dando mihi quod opto, et reconciliando tibi mundum per me, atque gratias tuas affluenter et mirabiliter tempore evangelicæ legis præstando. Qui salvos facis sperantes in te. (9) A resistentibus dexteræ tuæ, id est ab induratis rebellibusque Judæis, qui opera gratiosa et miraculosa per me a te facta, dæmonibus adscripserunt, et omnem doctrinam meam spreverunt, custodi me, ne vel ante præordinatum tempus possint occidere me, vel ab eis detinear in sepulcro ultra tertiam diem : et tam diligenter custodi me, ut pupillam oculi, quæ sollicite custoditur. Dicit autem Christus ad Patrem, resistentibus dexteræ tuæ : quia qui Filio resistit, resistit et Patri ; et qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. (10) Sub umbra alarum tuarum, id est, sub defensione omnipotentiæ atque clementiæ tuæ, protege me, secundum modum prædictum, a facie, id est a dura præsentia et invidioso adspectu, impiorum qui me afflixerunt : scilicet Judæorum ac aliorum qui me persecuti sunt.
(11) Inimici mei animam meam, id est me ipsum circumdederunt, tentando, explorando, capiendo, ligando, et occidendo ; adipem suum concluserunt, id est, viscera internæ pietatis a me subtraxerunt, non condolendo mihi neque parcendo ; os eorum locutum est superbiam, contra me dicendo, Blasphemavit ;67 et, Reus est mortis ; et, Nos scimus quia hic homo peccator est.8 (12) Projicientes me, nunc circumdederunt me : quemadmodum in Evangelio legitur, quod ejecerunt eum extra synagogam, et duxerunt eum ad supercilium montis ut præcipitarent eum ;9 oculos suos statuerunt declinare in terram, id est, intellectum suum averterunt a veritate divina, et passiones suas secuti sunt, respicientes deorsum, non sursum, neque volentes credere signis quibus Pater testimonium perhibuit Filio suo.10 (15) Susciperunt me sicut leo paratus ad prædam, et sicut catulus leonis habitans in abditis, quando videlicet cohors et tribunus et ministri Judæorum accesserunt et injecerunt manus in Jesum, et ligaverunt atque duxerunt ad Caipham.1112 Quod Jeremias prophetavit de Christo : Dedi (inquit) dilectam animam meam in manu inimicorum meorum ; facta est mihi hereditas mea (id est populus Judæorum) quasi leo in silva : dedit contra me vocem suam, ideo odivi eam.13
(14) Exsurge, Domine, ad succurrendum ; præveni eum, ita ut prius mihi in adjutorium venias, et illos cæcitate cordis percutias, quam ipsi mihi nocere prævaleant. Unde in Evangelio legitur, quod apparuit Christo angelus de cœlo, confortans eum, passione jam imminente. Et supplanta eum, id est, dejice populum istum Judæorum me persequentem, ita ut perdant regnum et sacerdotium.14 Eripe animam meam ab impio populo isto, non derelinquendo eam diu cum generatione hac pessima, sed tertia die eam corpori impassibili reuniendo. Frameam tuam, id est potestatem seu gladium quem contulisti eis contra me, eripe ab inimicis manus tuæ, id est a persecutoribus et crucifixoribus meis, ne mihi de cetero nocere possint. Christus enim Pilato dixit : Non haberes contra me potestatem ullam, nisi tibi datum esset desuper.15 Et ad Judæos : Hæc est, inquit, hora vestra et potestas tenebrarum. Hanc Christus orat Judæis auferri, ne diutius ipsum persequi possint quam a Deo præfixum erat. Propter quod passione instante Apostolis dixit : Etenim ea quæ sunt de me, finem habent. Vel sic : Frameam tuam, id est animam meam, quæ dicitur framea, id est potestas tua et gladius tuus, quia per eam principem hujus mundi vicisti, et mortem occidisti, ruinam angelorum reparasti, universum sæculum reparasti et tuo imperio subdidisti : hanc frameam eripe de inimicis manus tuæ, id est de potestate Judæorum, reassociando eam corpori immortali. Consequenter orat Christus pro generali Judæorum dejectione, quam desiderat in quantum se divinæ voluntati ac æquitati conformat. (15) Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum. Tanquam dicat : O Domine Pater, divide eos de terra, id est, expelle eos de Terra sancta, et per diversa loca disperge eos ; et per gladium, famem ac captivitatem destrue eos, ac divide a paucis, id est ab electis fidelibus, qui comparatione reproborum pauci sunt : et hos paucos non dividas, sed in unitatem Ecclesiæ congrega eos per fidem, spem et caritatem ; illos vero divide modo prædicto in vita eorum, quemadmodum per Vespasianum ac Titum impletum est.
De absconditis tuis, id est de præcipuis et maximis bonis tuis corporalibus et terrenis, adimpletus est venter eorum, id est, saturati et divites facti sunt. Nam terram omnium terrarum præcipuam, melle et lacte manantem, dedisti eis ; ipsi vero tibi ingrati fuerunt, et me unicum Filium tuum occiderunt. Vel sic : De absconditis tuis, id est de peccatis et concupiscentiis pravis, quæ ignorantur a te per approbationem, saturatus est venter eorum, id est carnalis ipsorum affectus, cui satisfecerunt, quia avari, luxuriosi, et ambitiosi fuerunt. (16) Saturati sunt filiis, quia fecunditatem carnalis propaginis eis dedisti, multiplicando eos ut stellas cœli ; et dimiserunt reliquias suas, id est ea quæ ipsis superfluxerunt, parvulis suis, id est successoribus. Commemorat namque Christus beneficia Dei ipsis collata, ut peccatum ipsorum amplius aggravetur. Vel sic : Saturati sunt filiis, id est malis operibus. Opera quippe vocantur filii operantis : quoniam omne agens quale est, tale operatur. Et ita operatio, secundum rationem similitudinis, ab agente procedit; filiatio autem in similitudine consistit. Et dimiserunt Judæi increduli reliquias, scilicet infidelitatis, maledictionis ac vitiorum, parvulis suis, id est posteris.16 Pervenit enim ira Dei super eos usque in finem, secundum Apostolum. Et impletum est in ipsis, quod coram Pilato de Christo clamabant : Sanguis ejus super nos, et super filios nostros.17
Illi ergo ita peribunt a te; (17) Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo, id est, semper juste et sancte ambulabo coram te, et consummato humanæ redemptionis mysterio, post ascensionem apparebo tecum in gloria, sedens a dextris tuis, et interpellans pro electis. Satiabor omni jucunditate accidentalis præmii, quum apparuerit gloria tua, id est, quum manifestata fuerit omnibus Sanctis in cœlo et in terra gloria tua, quam mihi dedisti, et quam ego mea passione mundo promerui. Tunc enim satiabor salute generis humani, propter cujus desiderium in cruce clamavi, Sitio. Tunc quoque satiabor, videns honorem tuum recuperatum per me, murosque cœlestis Jerusalem reædificatos per me.18
Footnotes
-
Philipp. n, 8. ↩
-
Matth. xv, 8. ↩
-
Is. xxix, 13; ↩
-
Joann. iii, 21. ↩
-
Philipp. ii, 8. ↩
-
Luc. xxii, 53. ↩
-
Matth. xxvi, 65, 66. ↩
-
Joann. ix, 24. ↩
-
Luc. iv, 29. ↩
-
Ibid. 37. ↩
-
Joann. xviii, 12, 24. ↩
-
Matth. xxvi, 50, 57; ↩
-
Jer. xii, 7, 8. ↩
-
Luc. xxii, 43. ↩
-
Joann. xix, 11. ↩
-
1 Thess. n, 16. ↩
-
Matth. xxvii, 25. ↩
-
Joann. xix, 28. ↩
Chapter 42 of 244