Skip to the text

Articulus 41

EXPLANATIO EJUSDEM PSALMI SEXTIDECIMI DE ECCLESIA ET QUOLIBET VIRO PERFECTO AC FIDELI.

SECUNDUM sensum autem moralem, hoc quod dicitur, Exaudi, Domine, justitiam meam, potest esse oratio cujuslibet hominis perfecti, qui non solum de misericordia Dei, sed de propriis meritis confidit; quamvis hæc sua merita, sciat esse Dei dona, a divina misericordia sibi concessa. Ut sit sensus : Exaudi, Domine, non solum orationem vocalem, sed justitiam meam, ita ut omne opus bonum et meritorium quod facio, tibi sit placitum, præstesque mihi quod cupio, propter vitæ meæ justitiam. Nam opus bonum et meritorium coram Deo, est oratio; nec cessat orare, qui non cessat laudabiliter vivere. Beatus vero est, qui cum secura et humili conscientia allegare potest coram Domino vitæ suæ perfectionem ac propria merita. Talis plane exstitit Ezechias, de quo Isaias ait : Flevit Ezechias fletu magno, et dixit:1

Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim coram te in veritate, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Denique quam efficax sit oratio illa, constat ex eo, quod non solum orationem Ezechiæ Deus implevit, adjiciendo vitæ suæ priori, quæ naturaliter finienda erat, quindecim annos; sed insuper ad ejus instantiam reversus est sol decem lineis, per gradus quos descenderat in horologio Achaz.2

Potest etiam hoc quod dicitur, Exaudi, Domine, justitiam meam, esse oratio hominis imperfecti, propriam imperfectionem humiliter cognoscentis, tanquam dicat : Exaudi, id est, acceptam habe, Domine, justitiam meam, non despiciendo eam propter imperfectiones annexas : scio namque verum esse quod in Isaia habetur, Quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ;3 sed suppleat, Domine, pietas tua id in quo deficit fragilitas mea, et exaudi justitiam meam, quæ non est digna absolute appellari justitia, sed potius injustitia.4

Intende deprecationem meam, qua peto mihi mala omnia indulgeri. Auribus percipe orationem meam, qua postulo virtutes et gratiam mihi semper donari: orationem, inquam, non in labiis dolosis factam, id est, non mente vaga et intimorata, atque in peccandi proposito exsistente effusam.

De vultu tuo judicium meum prodeat, id est, omne quod judico de me ipso vel aliis, procedat de vultu tuo, id est, dirigatur secundum veritatem tuam divinam, ut nil temerarie aut fallaciter judicem, nec aliquem ex suspicione condemnem, nec contra evangelicam sapientiam de aliquo judicare præsumam. Vel sic: De vultu tuo, id est de pio adspectu tuo, judicium meum, quo a te judicandus sum, prodeat, ne juste condemner, sed misericorditer salver. Oculi tui videant, id est, benigne respiciant, ac respiciendo perficiant, æquitatem, id est conversationis meæ justitiam.

Probasti cor meum per prospera et adversa, tentando et experiendo an tibi in omnibus fidelis permaneam; et visitasti nocte, id est, per flagella venisti ad me, adhibendo castigationes paternas, quemadmodum in Apocalypsi testatus es:5 Ego quos amo, arguo et castigo. Igne me examinasti, id est, per impetuosas et durissimas tribulationes scrutatus es me, probando an usque ad mortem constans persistam; et non est inventa in me iniquitas. Hoc dicit Ecclesia seu homo justus, vel quia mortaliter non peccavit, quod de multis Sanctis creditur; vel quia de peccatis pœnituit; vel quia si peccavit, tamen per probationem, visitationem, et examinationem præmissas, de peccatis suis purgatus est, sicut in Job habetur:6 Beatus homo qui corripitur a Domino. Ut non loquatur os meum opera hominum, id est, non propter inanem gloriam dico ista, prout est moris vanis hominibus, qui opera hominum, non Dei laudem loquuntur.

Propter verba labiorum tuorum, id est propter sermones sacræ Scripturæ adimplendos, ego custodivi vias duras, hoc est, custodivi cor meum, quo nihil laboriosius est, et feci actus virtutum, qui sunt viæ duræ: quia secundum Philosophum, ars et virtus sunt circa difficilia.7 Et hoc quantum ad incipientes, maxime verum est, quibus pœnale est veteri vitæ renuntiare, ab omni illicita concupiscentia abstinere, et per angustam portam intrare;8 quantum vero ad proficientes, aliqualiter verum esse videtur. Sed quantum ad perfectos, verum est quod ait Salvator:9 Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. Et in Ecclesiastico: Nihil, inquit, dulcius quam respicere in mandatis ejus.10 Nulla siquidem forma operatur tam prompte atque suaviter, sicut amor. Idcirco quanto in divino amore proficimus, tanto omnia dura fiunt nobis faciliora ac dulciora, quoniam fortis est ut mors dilectio.11 Ecclesia ergo perfectorum, quæ non solum custodivit Dei mandata, sed etiam adimplevit Christi consilia, verissime dicit Domino: Propter verba labiorum tuorum, quibus, o Christe, dixisti de his qui implent consilia, quia centuplum accipient, et vitam æternam possidebunt, ego custodivi vias duras, id est præcepta atque consilia, quæ saltem in principio mihi dura fuerunt, et naturæ dura essent nisi gratia tua adesset.12

Sed quoniam nemo est in hac vita tam perfectus, aut mundus, ut non sit magis magisque perficiendus, præsertim quum dicat Apostolus, Ego me non arbitror comprehendisse, sed quæ priora sunt oblitus, in anteriora extendo me ipsum;13 idcirco adjungit, Perfice gressus meos, hoc est, omnes affectiones et opera mea, quibus tendo ad finem, in semitis tuis, id est mandatorum atque consiliorum tuorum observationibus, ut non moveantur, hoc est, ut non recedant a lege tua, vestigia mea, id est opera quibus ad te incedo.

Ego clamavi voce, quoniam exaudisti me, Deus, id est, quia orationem meam mentalem, qua petivi a te ut inspirares mihi salubrem tibique placentem orationem, exaudisti, dando mihi interius quod orarem ore tenus. Nam illam orationem exaudis, quam tu ipse inspiras. Vel sic: Ego clamavi, nunc te orando, quoniam exaudisti me, Deus, ante seu alias dum orarem; sicque ex illa exauditione audaciam sumpsi nunc te orandi. Inclina aurem tuam mihi, id est, benigno favore mihi approxima, et exaudi verba mea, quæ sunt interni affectus indicia.

Mirifica misericordias tuas, id est, quanto vides me miserabiliorem, indigniorem, et indigentiorem, tanto amplius subveni mihi in omnibus, in quibus ope tuæ pietatis indigeo, quatenus misericordia tua mirificetur, hoc est, mirabilis esse noscatur in me: quæ tanto amplius mirificatur in me, quanto ego pejor et vilior sum. Itaque, Domine, mirifica misericordias tuas, id est, multas pietatis tuæ gratias ostende in me, ut sim cum sancto Apostolo vas electionis, vas misericordiæ in honorem;1415 non vas iræ in contumeliam. A resistentibus dexteræ tuæ, hoc est a tentationibus dæmonum, a vanitate sæcularium hominum, et ab omni vitio superborum, resistentium quantum in se est, dexteræ tuæ, id est justitiæ tuæ et voluntati tuæ rectissimæ; vel, Dexteræ tuæ, id est legi Christi ac gratiæ, per quam pervenitur ad dexteram tuam in cœlis; custodi me, ne illis consentiam, ne tibi per inobedientiam resistere velim: et non qualitercumque, sed diligenter in omni causa, loco et tempore, custodi me ut pupillam oculi, quæ diligentissime custoditur. Sub umbra alarum tuarum protege me. Loquitur transumptive de Deo, sicut ex hujus versiculi præcedenti expositione satis clarescit. Sub umbra (inquit) alarum tuarum, id est sub latitudine bonitatis et multitudine misericordiæ tuæ, protege me a facie impiorum, hoc est, ab invasione mundi, carnis et diaboli, qui me afflixerunt, tentando, persequendo, deordinando. Nam animus inordinatus sibi ipsi afflictio est.

Inimici mei, qui me moliuntur a Deo abstrahere, animam meam, quæ in medio laqueorum posita est, circumdederunt. Nam dæmones eam circumdant, vitia suggerendo; carnales concupiscentiæ, stimulando; mundus, ad illicita attrahendo. Adipem suum concluserunt, id est, carnalia blandimenta inter se absconderunt, ut sub specie boni ad mala me pertrahant, delectabilia proponendo. Os eorum locutum est superbiam, quia conati sunt me facere Deo rebellem, et ea ausi sunt mihi proponere atque laudare, quæ divina lege prohibita sunt. Projicientes me nunc, inimici mei isti prædicti, a contemplatione divina ad curiositates inanes, a stabilitate in Deo ad evagationem cordis in mundo, a Dei amore ad creaturarum inordinatum affectum, circumdederunt me malis consiliis ac variis dolis; oculos suos statuerunt declinare in terram, quia considerationes suas a cœlestibus ac divinis bonis averterunt, et temporalia atque caduca amando adspexerunt, aliosque et me ad talia inclinare laboraverunt. Susceperunt me, quando peccavi, et servitute ac vinculis vitiorum ligaverunt me, ne statim redirem ad te Creatorem ac Judicem meum. Susceperunt, inquam, me sicut leo paratus ad prædam, quia statim sub suo dominio redegerunt me, et spiritualiter devoraverunt ac interfecerunt me; et sicut catulus leonis habitans in abditis, hoc est in locis occultis. Unde Petrus:16 Adversarius, inquit, vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret.

Exsurge, Domine, ad adjuvandum me; præveni eum, id est, antequam adversarius meæ salutis noceat animæ meæ, tu adesto, gratiam tribue, victoriam præsta; et supplanta eum, ut tua ope ei, scilicet diabolo, mundo et omni peccato prævaleam. Eripe animam meam ab impio, id est ab omni inimico prædicto. Frameam tuam, id est potestatem persequendi, nocendi, fallendi, inimicis a te collatam: nam omnis potestas a Deo est, etiam illa qua impii abutuntur:17 hanc frameam eripe ab inimicis manus tuæ, id est, a dæmone, mundo et carne, qui adversari nituntur potentiæ tuæ, ne mihi prævaleant publice, neque fallant occulte. Dæmones quoque potestate sibi concessa uti non possunt pro libitu suo, sed quantum permittuntur a Deo, qui eos per angelos sanctos coercet, ne quantum volunt et possent, hominibus noceant. Orat ergo fidelis pro coercitione potestatis diaboli, dum ait: Frameam tuam, etc.

Domine, a paucis de terra, id est ab electis qui sunt de terra formati quantum ad corpus, divide eos, scilicet inimicos prædictos, separando eos a justis, in vita eorum, id est nunc per judicium discretionis, et postea per judicium retributionis. Vel sic: Domine, a paucis divide eos de terra, id est, separa eos de militanti Ecclesia, quæ modo peregrinatur in terra: separa, inquit, inimicos et reprobos a paucis, id est electis, in vita ipsorum, scilicet inimicorum, id est nunc. Nunc enim separat Deus malos a bonis voto ac merito; postea autem separabit eos loco et præmio, quando ibunt hi quidem in vitam æternam, hi autem in ignem æternum.18

De absconditis tuis, id est de peccatis tibi per approbationem ignotis, adimpletus est venter eorum, id est immundus appetitus eorum, in quo velut in stomacho ventris congregantur spurcitiæ vitiorum, fœtores concupiscentiarum, ac superfluitates universorum malorum: propter quod etiam tibi odibiles sunt, et fœtidi, vani atque miserrimi reputantur a te. Saturati sunt filiis, quia multos et innumerabiles filios genuerunt per imitationem peccati. Quot enim filios habet dæmon ille nequissimus, qui est rex super omnes filios superbiæ?19 Denique stultorum, qui æternæ Sapientiæ, scilicet Christo, non acquiescunt, infinitus est numerus:2021 et hi omnes sunt filii, scilicet diaboli, carnis, et mundi: propter quod saturati dicuntur filiis. Vel, sicut expositum est, Saturati sunt filiis, id est malis operibus quæ gignuntur ex vitiosis habitibus intus latentibus, de quibus prædixit, De absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Et dimiserunt reliquias suas parvulis suis, id est, quos diaboli et homines sæculares per se ipsos decipere nequeunt, hos relinquunt posteris suis decipiendos. Vel, Dimiserunt reliquias suas, id est malas suarum perversitatum memorias et mala exempla, et cetera quæ ex vitiis consequuntur, parvulis suis, id est filiis paterna peccata sectantibus.

Ego autem, qui per gratiam tuam, o Domine, ad istorum sortem non pertineo, sed tibi ferventer ministro, in justitia, quam feci, apparebo conspectui tuo, quum fuero tribunali tuo præsentatus:22 opera namque singulorum sequuntur illos. Et, ut ait Apostolus, Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi.23 Satiabor, id est, omni bono replebor, et tanta felicitate ditabor, ut nil amplius cupere possim, quum apparuerit gloria tua, id est, quum manifestaveris te ipsum mihi sicuti es, ut videam te per speciem, qui te jam cerno per fidem.24 Nil enim satiare potest rationalem appetitum, nisi bonum infinitum; nec aliquid implere potest intellectum, nisi veritas æterna. Tunc ergo satiabitur desiderium justi, quum divinæ veritatis claram visionem, atque divinæ immensæ bonitatis beatificam fruitionem adeptus fuerit. Nihilo minus, animæ Beatorum in patria exspectant et optant gloriam corporis et resurrectionem futuram: quomodo ergo nunc satiantur? Satiantur utique nunc quantum ad præmium essentiale, quod est visio Dei: quia tam clare Deum vident, tamque suaviter eo fruuntur ut desiderant. Post diem autem judicii satiabuntur etiam quantum ad præmium accidentale: quod tamen tam modicum est comparatione præmii essentialis, ut quasi pro nihilo reputari possit. Et ideo nunc quoque dici potest, quod omnes Beati in patria, satiati sunt omni bono. Nam teste Philosopho, Quod modicum est, pro nihilo reputatur.25

O quanta est virtus hujus psalmi! O quam ignitæ ac fervidæ orationes continentur in ipso, quarum ardor dulciter sapit ei qui psalmum hunc pura mente decantat! Specialiter vero tres illi versus, videlicet, Mirifica misericordias tuas, cum duobus sequentibus, igne Spiritus Sancti et omni sancto affectu plenissimi sunt: quorum primus maxime competit incipientibus, secundus proficientibus, tertius autem perfectis. Quoties ergo, o frater, miseriis tuis opprimeris, quoties tentationibus fatigaris, quoties vitiorum stimulis agitaris, clama ad Dominum: Mirifica misericordias tuas in me, qui salvos facis sperantes in te. Studeamus igitur semper, et præsertim tempore orationis animam nostram taliter inutilibus phantasmatibus denudare, ut possimus hunc psalmum intente ac saporose cantare, orationumque ipsius effectum copiose sortiri.

PRECATIO.

Mirifica, Deus, misericordias tuas, ut sub umbra alarum tuarum nos protegas, ut pupillam oculi custodias: quo perfectis gressibus nostris in semitis tuis, in justitia tibi appareamus, et satiemur quum apparuerit gloria tua.

Footnotes

  1. Is. xxxviii, 3. ↩

  2. Is. xxxviii, 5, 8. ↩

  3. Is. lxiv, 6. ↩

  4. 1 Thess. ii, 16. ↩

  5. Apoc. III, 19. ↩

  6. Job v, 17. ↩

  7. Ethic. II, c. 3 in fine. ↩

  8. Matth. VII, 13. ↩

  9. Matth. XI, 30. ↩

  10. Eccl. XXIII, 37. ↩

  11. Cant. VIII, 6. ↩

  12. Matth. XIX, 29. ↩

  13. Philipp. III, 13. ↩

  14. Rom. ix, 21-23. ↩

  15. Act. ix, 15. ↩

  16. 1 Petr. v, 8. ↩

  17. Rom. xiii, 1. ↩

  18. Matth.xxv, 46. ↩

  19. Job xli, 25. ↩

  20. Eccle. 1, 15. ↩

  21. Eccle. i, 15. ↩

  22. Apoc. xiv, 13. ↩

  23. II Cor. v, 10. ↩

  24. I Joann. III, 2. ↩

  25. Physic. II, c. 5 in fine. ↩

Chapter 43 of 244