Articulus 42
EXPOSITIO PSALMI SEPTIMIDECIMI: DILIGAM TE, DOMINE, ETC.
1 PSALMI hujus iste est titulus:1 In finem, puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu inimicorum suorum et de manu Saul. In libris Regum et Paralipomenon scriptum est, quemadmodum David post diversas victorias sibi divinitus concessas, atque post mortem Saul cantaverit Domino psalmum istum pro gratiarum actione beneficiorum Dei. Unde qui psalmum hunc ad litteram de David exponere vellet, expositione tituli parum indigeret, quia sic titulus planus esset. Sed quia hic psalmus de Christo toto, id est de ipso Christo et corpore mystico, quod est Ecclesia, quæ comprehendit omnes electos ab Adam usque ad finem mundi, potius exponendus est; ideo titulus declarandus est. Est igitur sensus tituli: Verba cantici hujus dirigentis nos in finem, videlicet Christum, conveniunt David puero Domini, id est Christo Filio Dei: quæ verba Christus locutus est Domino, id est ad gloriam Patris pro se ac suis fidelibus, in die qua eripuit eum Do- minus de manu inimicorum suorum, hoc est in die resurrectionis, quando surrexit a mortuis, liber a potestate Judæorum, et quando Ecclesiam liberavit a captivitate diaboli, et de manu Saul, id est de potestate mortis. Nam Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur.2
D PRO hac itaque spirituali liberatione, Christus Deo gratias agens, dicit: (1) Diligam te, Domine. Et convenit principium hujus psalmi Christo homini, atque Ecclesiæ, imo cuilibet vere fideli. Ait ergo: Diligam te, Domine, id est, semper amabo te, tum propter immensam tuam bonitatem, propter quam sine mensura amabilis es, tum propter beneficia tua mihi collata, tum propter promissa tua mihi parata. Amor quippe est primum et maximum donum, et in ipso omnia dona gratuita dantur. Idcirco non possumus Deo pro beneficiis suis, imo nec alicui benefactori aliquid majus aut dignius rependere, nisi amorem. Christus autem ut Deus, diligit Patrem amore simpliciter infinito; sed ut homo, diligit Deum majori dilectione quam omnes simul electi. Unusquisque vero nostrum tanto ardentius tenetur Deum diligere, quanto plura beneficia ab ipso receperit. Potest quoque verbum istud per modum orationis intelligi, ut sit sensus: Diligam te, Domine, id est, da ut amem te, Domine. Fortitudo mea, id est causa totius fortitudinis meæ, sine quo nihil possum. Dominus est firmamentum meum, id est stabilimentum meum, et causa stabilitatis meæ. Nam Christus in omni passione constans et solidus mansit, nec in aliquo actus rationis vel operationes virtutum impediebantur aut turbabantur in ipso: quod valde supernaturale fuit. Et refugium meum. Nam Christus, passione instante, ad Patrem confugit, dicens: Mi Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste.3 Et liberator meus, de tentatore diabolo, et de persecutione Judæorum, qui me frequenter occidere conabantur, quando nondum venit hora mea;4 vel, Liberator meus, quia resuscitavit me ad impassibilem vitam.
(2) Deus meus est adjutor meus, in quantum homo sum. Christus enim miracula fecit, non humana aut naturali, sed divina virtute. Et sperabo in eum, id est, exspectabo omne bonum ab eo quod nondum habeo. Quomodo autem Christo conveniat sperare in Deum, frequenter dictum est. (5) Protector meus, id est, Deus est defensor humanitatis meæ, defendens eam ab omni malo culpæ; et cornu, id est excelsa et eminens causa, salutis meæ, id est felicitatis tam corporis, quam animæ meæ, beatificando me in anima statim, quando creavit eam; et in corpore, quando a mortuis suscitavit me; et susceptor meus, id est, Deus Dei Filius, ad suam personalem subsistentiam assumpsit humanitatem meam.
(4) Laudans invocabo Dominum. Frequenter in Evangelio legitur Christus Patrem cum laude et gratiarum actione invocasse, ut apud Joannem: Gratias, inquit, ago tibi, Pater, quoniam audisti me.5 Et ab inimicis meis, puta Judæis, salvus ero, per resurrectionem a mortuis. Nam et Christus orando meruit ut tam cito resurgeret, quamvis ex aliis causis debebatur ei resurrectio festinata, præsertim propter unionem suæ humanitatis cum Verbo.
(5) Circumdederunt me dolores mortis, id est pœnæ atque tristitiæ mortis: quia in Evangelio dicitur, Cœpit Jesus pavere, tædere et contristari.67 In cruce autem circumdederunt eum dolores mortem inferentes, quando undique pœnis repletus, dixit, Consummatum est;8 et inclinato capite, tradidit spiritum. Et torrentes iniquitatis, id est abundanter multæ iniquitates, scilicet persecutiones injustæ mihi a Judæis illatæ tempore passionis, conturbaverunt me, id est, inferiorem animæ partem ac corporalem naturam a naturali sua dispositione immutaverunt, propter acerbitatem pœnæ inflictæ: non tamen turbaverunt vel deordinaverunt actum rationis in Christo. Est autem quædam conturbatio bona et sponte assumpta, de qua Joannes ait, quod Jesus conturbavit se ipsum, et infremuit spiritu, et flevit.9
(6) Dolores inferni, id est dolores venientes ex consideratione damnationis hominum in inferno, circumdederunt me. Nam dum Christus pendens in cruce dixit, Sitio, significavit se hominum liberationem sitire:10 et eadem hora vehementissimo cordis torquebatur dolore, quoniam consideravit passionem suam tam multis non debere prodesse, sed eos in infernum propter ingratitudinem suam debere descendere. Ideo ait: Dolores inferni circumdederunt me, id est, animam meam invaserunt. Præoccupaverunt, id est prævenerunt, me laquei mortis, id est deceptiones ad mortem ducentes: non quod Christo aliquid ex improviso contigerit, aut aliquis eum decipere quiverit; sed quia infideles Judæi putabant eum nescire consilia, quibus tractabant quomodo eum dolo tenerent et occiderent, ac nescientem, ne fugeret, anticiparent.11 Est enim mos Scripturarum, aliquid enarrare prout est in opinione multorum.
(7) In tribulatione mea, scilicet passione instante, invocavi Dominum : quia, ut scriptum est, Procidens Jesus in faciem suam, prolixius oravit, et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram;1213 et ad Deum meum clamavi : quoniam teste Apostolo, Christus cum clamore valido et lacrimis exoravit.14 (8) Et exaudivit Dominus de templo sancto suo, hoc est de summo cœlo, vel de corde meo, in quo sicut in electissimo templo habitavit non solum per gratiam, sed etiam per suppositalem unionem, intelligendo per cor ipsam animam, vocem meam, id est orationem quam fudi; et clamor meus, id est fervens cordis mei affectus, in conspectu ejus, id est coram eo, introivit in aures ejus, hoc est, placuit auribus misericordiæ suæ, ut exaudiret eum.
(9) Commota est et contremuit terra. Hoc ad litteram in Christo in cruce suspenso impletum est, quia tunc terra mota est. Similiter in die resurrectionis, angelo ad sepulcrum Christi descendente, terræ motus factus est magnus.15 Fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt : quoniam tempore passionis, Terra sancta quæ fertur esse montuosa, tam valde mota est, ut etiam petræ scinderentur, prout Evangelista testatur; quoniam iratus est eis, scilicet Dominus : id est, Dominus iram suam, qua hominibus Filium suum dilectum occidentibus irascebatur, ostendit in elementis, turbando atque movendo inanimata : ut vel sic rationales creaturæ errorem suum adverterent, dum inanimata suspenso in cruce sic condolere conspicerent.
Vel sic, et melius : Commota est, per admirationem, et contremuit, per timorem, terra, id est habitantes in terra, videlicet Judæi et gentiles, præsertim in Terra sancta, quando videbant, Christo moriente, solem supernaturaliter eclipsari, terram moveri, et Jesum alta voce clamantem exspirare. Unde in Evangelio scriptum est : Centurio autem et qui cum ipso erant, videntes quæ fiebant et quia sic clamans exspirasset, timuerunt valde.16 Et glorificavit Deum Centurio, et ait : Vere Filius Dei erat iste; hic homo justus erat. Et omnis multitudo eorum qui aderant ad spectaculum istud, et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua, revertebantur.17 Fundamenta montium, id est capitanei superborum, videlicet principes sacerdotum, Pilatus et Herodes, conturbata sunt et commota sunt : quia visis prædictis mirabilibus, utique ad tempus perterriti erant, maxime principes sacerdotum, quando videbant velum templi scissum, et custodes sepulcri referre quæ facta erant ad monumentum per angelum;1819 potissimum quoque, quando mortui illi qui simul cum Christo surrexerunt, eis (ut creditur) apparuerunt.20 Ideo autem turbati et commoti sunt, quoniam iratus est eis, scilicet Dominus. Ira Dei, est vindicta divinæ justitiæ. Hæc vero vindicta, quantum ad impœnitentes, hic incipit, et in futuro æternaliter perseverat. Prædicta autem fiebant a Deo in ultionem peccati eorum qui Christum interfecerunt, quantum ad eos qui non pœnituerunt : quia ex hoc quod his visis non sunt conversi, gravius sunt damnati. Idcirco, quoniam iratus est eis Dominus, derelinquendo eos justissime, ob id conturbati sunt et commoti sunt, non ad pœnitentiam et fidem, sed ad admirationem et obstinationem. Vel, Fundamenta montium, id est magistri philosophorum, conturbata sunt et commota sunt, hoc est, admirati et obstupefacti sunt, Christo patiente, propter mirabilissimam solis eclipsim dicentes : Vel Deus naturæ patitur, aut astra mentiuntur, aut machina mundi peribit. De qua re in epistola ad Polycarpum scribit Dionysius.
Consequenter describitur pœna persequentium Christum, videlicet obstinatorum Judæorum, qui propter ista et mirabilia per Apostolos et Stephanum aliosque primitivæ Ecclesiæ Sanctos facta, non sunt conversi, dum subditur : (10) Ascendit fumus, hoc est vapor incendii quo Titus combussit Jerusalem ac reliquas urbes vicinas, in ira ejus, id est in ultione qua Deus Pater vindicavit injuriam a Judæis Christo illatam; et ignis prædictæ combustionis, a facie ejus, hoc est a conspectu divinæ justitiæ omnia justissime judicantis, exarsit, cuncta velociter devorando. Carbones, id est perversi Judæi, tenebris infidelitatis obscuri et vitiis nigri, succensi sunt ab eo, scilicet Deo, in combustione eorum. Vel, Carbones, id est materia combustibilis, succensi sunt ab eo, quia Deo ordinante et instigante, principes Romani succederunt habitacula Judæorum.
(11) Inclinavit cœlos ipse Christus, id est habitantem in cœlo, videlicet semetipsum, descendens a regalibus sedibus in uterum dulcissimæ Virginis:21 exinanivit namque se ipsum, formam servi accipiens; et descendit in inferiores partes terræ, secundum Apostolum.22 Et caligo, hoc est omnis obscuritas tenebrarum ac vitiorum, sub pedibus ejus, id est longe ab eo: quoniam ipse est lux vera, et tenebræ non sunt in eo ullæ, secundum Joannem.23 Vel, Caligo, id est diabolus corda hominum obscurans, sub pedibus ejus: quia Christus diabolum conculcavit et penitus vicit. Unde Joannes in prima sua Canonica: In hoc, inquit, apparuit Filius Dei, ut destrueret opera diaboli.24
(12) Et ascendit, scilicet Christus, super Cherubim, hoc est supra ordinem illum angelicum in die ascensionis, et volavit usque ad dexteram Patris. Vel, Super Cherubim, id est supra omnem plenitudinem creatæ scientiæ, quoniam Christus transcendit omnem capacitatem intellectuum creatorum. Volavit super pennas ventorum, hoc est super omnem speculationem rationalium animarum. Contemplatio nempe est penna animæ; et anima ventus vocatur, juxta Isaiam: Flatus ego faciam, hoc est animas.25 Anima namque instar venti velociter mobilis est.
(15) Et posuit tenebras, hoc est incomprehensibilem propriæ lucis plenitudinem, latibulum suum, hoc est occultam habitationem suam. Nam Deus propter immensitatem suæ perfectionis ac lucis latet nos. Unde secundum Apostolum, lucem habitat inaccessibilem;26 et secundum sacratissimum principem theologorum Dionysium in epistola ad Caium monachum, Invisibilis plenitudo divini luminis appellatur divina caligo seu tenebræ Dei. Hanc ergo caliginem seu tenebras istas ponit Deus latibulum suum, quia propter eas incomprehensibilis est. Propterea Dionysius: Divinæ, ait, tenebræ cooperiuntur omni lumini, et absconduntur omni visioni, propter incircumscriptibilem et superplenissimam proprii splendoris claritatem. Vel, Posuit tenebras, id est formas sacramentales, latibulum suum, quia sub illis in Sacramento altaris Christus ineffabiliter occultatur; vel, Tenebras, hoc est carnem mortalem quam assumpsit, quoniam divinitas in ea mirabiliter latuit. In circuitu ejus, hoc est in his qui undique ad eum accedunt, scilicet in omnibus sanctis in cœlo et in terra, tabernaculum ejus, quia in illis habitat Deus, qui ad eum accedunt: et in sanctis terrenis est tabernaculum ejus, quod vocatur Ecclesia militans; in sanctis vero cœlestibus est tabernaculum ejus, quod dicitur triumphans Ecclesia.
Tenebrosa aqua, hoc est obscura scientia, est in nubibus aeris, hoc est in sanctis Prophetis atque Apostolis: de quibus Isaias dicit, Qui sunt isti qui ut nubes volant?27 Omnis enim cognitio viatorum obscura est, prout testatur Apostolus: Cognoscimus, inquiens, nunc per speculum in ænigmate;28 et, Nunc cognosco ex parte. Dicuntur autem Apostoli atque Prophetæ nubes aeris, quia præ ceteris hominibus divinæ lucis illustrationes prius copiosiusque receperunt, et per contemplationem altius volaverunt. Dicuntur autem nubes aeris, ad differentiam angelorum qui nuncupantur nubes cœli, secundum Dionysium ultimo Cœlestis hierarchiæ capitulo. Non autem tam alte volaverunt, quamdiu in terris peregrini et hospites erant, sicut angeli sancti, qui recipiunt illuminationes divinas receptione prima, clara ac immediata;2930 homines vero recipiunt eas receptione secunda, symbolica ac mediata, quia per angelos deferuntur ad eos, secundum Theologum.
Potest autem verbum istud Psalmistæ specialiter referri ad Apostolos ante Christi passionem, quando propter suam ruditatem a Christo meruerunt audire:31 Adhuc et vos sine intellectu estis? Et etiam ante Christi ascensionem, quoniam Joannes de se ipso dicit pro tempore illo, quod nondum sciebat Scripturas, scilicet quod oporteret Christum a morte resurgere, quum tamen Christus ante passionem suam hoc frequenter et clare prædixerit.32 Ex quo ostenditur, quod Apostoli mirabiliter simplices erant usque ad missionem Spiritus Sancti:33 in quo utique fides christiana immobiliter confortabatur, videlicet quod per homines paucos tam rudes ac simplices idololatria exstirpata est, et fides tam supernaturalis per totum mundum diffusa. Hoc enim esse non potuit, nisi quod post Christi passionem supernaturaliter illuminati ac docti fuerunt, quemadmodum Christus ante passionem eis promisit.
(14) Præ fulgore, hoc est præ claritate doctrinæ, et propter illuminationem Christi, quam ipse Apostolis tradidit, in conspectu ejus, id est in beneplacito et in præsentia pii respectus Domini Salvatoris, nubes, hoc est sancti Apostoli, transierunt in universum mundum prædicare Evangelium omni creaturæ.34 Tanquam dicat: Præ claritate sapientiæ, et propter illuminationem præfulgidam, quam Christus Apostolis in die Pentecostes infudit, ipsi Apostoli transierunt in conspectu Domini cuncta cernentis;35 et exierunt audaces atque securi, qui ante propter metum Judæorum clausi considerant in conclavi.36 Est enim consuetudo Scripturæ, ut aliquid dicatur fieri coram Domino vel in conspectu Domini, quando placet Domino: sicut dicitur, quod Jesse genuit David, qui ambulavit coram Domino. Sic ergo Apostoli transierunt in conspectu Domini, quia placuit Domino transitus ille. Vel sic: Præ fulgore in conspectu ejus nubes transierunt, quoniam Christus adhuc inter discipulos in mundo conversans, misit illos binos et binos ante se in omnem locum quo ipse erat venturus.37 Vel sic et bene: Præ fulgore, id est propter excellentiam perfectionis, claritatis ac sapientiæ Christi, in conspectu ejus, id est in comparatione ipsius, nubes, id est omnes Sancti, transierunt, id est defecerunt, et quodammodo evanuerunt: quoniam quantumcumque sancti ac docti fuerunt, tamen comparatione Christi quasi nihil fuerunt, in tantum ut de maximo illo gigante Joanne Baptista Evangelista affirmet, Non erat ille lux.38 Unde Origenes ait, quod Petrus et Paulus per comparationem ad Christum sunt tenebræ. Potest quoque quod dicitur, Præ fulgore, esse una dictio, ut sit sensus: Præfulgoræ, id est præfulgidæ, nubes in conspectu ejus, etc.; sed convenientius puto, ut duæ dictiones dicantur.
Itaque, Præ fulgore in conspectu ejus nubes transierunt, id est Apostoli, qui non solum sunt nubes, sed etiam grando, dura tormenta impiis comminando, falsitati fortiter resistendo, atque audientium corda per increpationem feriendo; et ipsi sunt carbones ignis, mundum illuminando, et mentes credentium divino amore accendendo; vel, Carbones ignis, id est igne tribulationum exusti, tanquam carbones igniti.
(15) Et intonuit de cælo Dominus, scilicet Christus in die Pentecostes, quando factus est repente de cælo sonus tanquam advenientis spiritus vehementis, seditque Spiritus Sanctus super singulos eorum;3940 et Altissimus, id est Christus, dedit vocem suam, quia illo die implevit quod paulo ante Apostolis spopondit: Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.41 Tunc ergo dedit vocem suam, quando loquebatur per eos, sicut prædixit:42 Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Vox enim Dei est sacra Scriptura: et quoniam Scripturarum notitiam dedit discipulis, ideo dedit vocem suam.43 Vel, Altissimus dedit vocem suam, nam Christus post resurrectionem præsentialiter loquebatur Apostolis : cujus vox est grando et carbones ignis, propter causas prædictas.
(16) Et misit, scilicet Christus, sagittas suas, id est verba sua acutissima, per os Apostolorum loquendo. Vivus est enim sermo Dei, et acutior omni gladio ancipiti, pertingens usque ad divisionem animæ et spiritus.44 Et dissipavit eos, separando electos a reprobis, fideles ab infidelibus, bonos a malis : sicut in die Pentecostes, Petro loquente verba acuta ac ignea, tria millia Judæorum conversa sunt, aliis irridentibus.45 Fulgura, hoc est signa præclara, ac magna miracula, multiplicavit, per fideles et sanctos suos, quemadmodum eis prædixit : Qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora his faciet ;46 et conturbavit eos, scilicet auditores et inspectores, quosdam ad pœnitentiam, quosdam ad admirationem, quosdam vero ad timorem.
(17) Et apparuerunt, per Christi illuminationem et Apostolorum prædicationem, fontes aquarum, id est rivi sapientiæ salientes in vitam æternam. Hi fontes, id est sacræ doctrinæ, apparuerunt, id est, manifestatæ sunt cordibus hominum, prout Salvator disseruit :47 Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.48 Et revelata sunt fundamenta orbis terrarum : hoc est, sancti Prophetæ qui sunt fundamenta orbis terrarum, id est militantis Ecclesiæ per totum orbem diffusæ, intellecti et veraces inventi sunt per Christum et ejus discipulos. Nam ante Christi adventum verba Prophetarum obscura erant, sed per illuminationem Spiritus Sancti Apostolis missi, clarissime intellecta sunt et gentibus explanata. Christus quoque in se ipso manifestavit veritatem Prophetarum, implendo in se quod illi de ipso vaticinati fuerunt. Propter quod Joannes ait : Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.49
Hæc autem peracta sunt (18) Ab increpatione tua, Domine, qua per te ipsum et per sanctos prædicatores increpasti homines, quatenus pœniterent, sicque ad recipiendum prædictas apparitiones ac revelationes sacræ Scripturæ idonei fierent. Et facta sunt hæc ab inspiratione spiritus iræ tuæ, id est ab instinctu Spiritus Sancti, corda peccatorum interius perterrentis. Spiritus enim Sanctus primo salubriter irascitur electis in præsenti, puniendo eos pœna temporali per pœnitentiam, ne irascatur eis in futuro, puniendo eos pœna æterna per condemnationem. Deinde Spiritus Sanctus mentibus pœnitentium consolationem infundit, veritatem ostendit, et eas lumine implet, ita ut eis appareant fontes aquarum. Primo siquidem purgat, secundo illuminat, tertio perficit.
Deinde Christus voce naturæ assumptæ loquens ad Patrem, ait : (19) Misit, scilicet Deus Pater, de summo, id est de sinu suo, Verbum suum æternum ; et Verbum ejus accepit me, uniendo suæ personalitati divinæ et increatæ meam humanitatem ; et Deus Pater assumpsit me de aquis multis, hoc est, de variis tribulationibus sublevavit me in die resurrectionis et ascensionis, quando ab omni passibilitate et iniquorum cohabitatione assumpsit me ad se. (20) Eripuit me de inimicis meis fortissimis, hoc est a principibus sacerdotum, et ab his qui oderunt me, id est a ceteris persecutoribus meis ; quoniam confortati sunt super me, hoc est, quia permissi sunt ad tempus prævalere contra naturam meam passibilem, quam afflixerunt et occiderunt. (21) Prævenerunt me multis accusationibus et fallacibus interrogationibus, ut habererent causam mortis contra me, in die afflictionis meæ, scilicet in die passionis ; et factus est Dominus protector meus, ne animæ meæ nocerent.
(22) Et eduxit me de angusto sepulcro, in latitudinem paradisi ; vel, Eduxit me de angustiis mortis, in latitudinem gaudiorum. Salvum me fecit a morte per resurrectionem, quoniam voluit me, id est, quia
Matth. III, 17; XVII, 5.
21 dilexit me. Hic est (inquit) Filius meus carissimus, in quo mihi complacui. (25) Et retribuet mihi Dominus accidentale præmium, in quo proficere potui : utpote resurrectionem festinatam, corporis glorificationem, ascensionem beatam ; secundum justitiam meam, id est secundum exigentiam meritorum meorum. Deus enim cuilibet tribuit secundum quod meruit. Et secundum puritatem manuum mearum, hoc est secundum perfectionem operationum mearum, retribuet mihi, in die resurrectionis meæ : sicut modo impletum est.
22
(24) Quia custodivi vias Domini, id est, omnes actus virtutum, præsertim dilectionem Dei et proximi, adimplevi ; nec impie gessi, contra legem divinam agendo, aut recedendo a Deo meo. Et ideo non recessi ab eo, (25) quoniam omnia judicia ejus, hoc est omne quod ipse dictat esse vel bonum vel malum, in conspectu meo, id est in consideratione animæ meæ sunt, ut ea observet ; et justitias ejus, hoc est observantias mandatorum suorum, non repuli a me, per inobedientiam, negligentiam vel contemptum. Unde Christus in Evangelio ait : Sicut præceptum dedit mihi Pater,
23
Joann. XIV, 31. sic facio. Et rursus : Quæ placita sunt ei, facio semper.
Joann. VIII, 29.
24
Quoniam ergo tam juste vixi, idcirco (26) Et ero immaculatus ab omni peccato, cum eo, id est ipsi firmiter adhærendo ; vel, Cum eo, id est, sicut ipse immaculatus est : juxta quod scriptum est, Sancti eritis, sicut et ego sanctus sum Dominus Deus vester. Et observabo me ab iniquitate mea. Christus iniquitatem non fecit nec habuit : quomodo ergo ait, Et observabo me ab iniquitate mea ? Nisi sic exponatur, Observabo me ab iniquitate, quam habere potuissem, nisi me Dominus præservasset. Si enim a Christo homine gratiam tollas, non est in quo ab aliis differat, secundum Augustinum. (27) Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, in die extremi judicii, quando merito passionis meæ beatificabit omnes electos : de quorum beatificatione aliquid mihi accidentalis præmii adjungetur, quia congratulabor sponsæ meæ quæ est Ecclesia electorum. Et secundum puritatem manuum mearum, scilicet, quam habui, in conspectu oculorum ejus, id est coram eo omnia conspiciente, supple, restituet mihi.
Lev. XI, 45; XIX, 2; XX, 26.
25
Footnotes
-
II Reg. xxii. ↩
-
Rom. vi, 9. ↩
-
Matth. xxvi, 39. ↩
-
Joann. vii, 30; viii, 20. ↩
-
Joann. xi, 41. ↩
-
Matth. xxvi, 37. ↩
-
Marc. xiv, 33; ↩
-
Joann. xix, 30. ↩
-
Joann. xi, 33, 35. ↩
-
Joann. xix, 28. ↩
-
Matth. xxvi, 4. ↩
-
Luc. xxii, 43, 44. ↩
-
Matth. xxvi, 39; ↩
-
Hebr. v, 7. ↩
-
Matth. xxviii, 2. ↩
-
Hebr. xxvii, 54. ↩
-
Luc. xxiii, 47, 48. ↩
-
Matth. xxvii, 51. ↩
-
Matth. xxvii, 51; xxviii, 11. ↩
-
Ibid. xxvii, 52, 53. ↩
-
Philipp. vii, 7. ↩
-
Ephes. iv, 9. ↩
-
1 Joann. i, 5. ↩
-
1 Joann. iii, 8. ↩
-
Is. lvi, 16. ↩
-
1 Tim. vi, 16. ↩
-
Is. lx, 8. ↩
-
1 Cor. xiii, 12. ↩
-
Is. lvii, 16. ↩
-
Philipp. ii, 7. ↩
-
Matth. xv, 16. ↩
-
Joann. xx, 9. ↩
-
Matth. xvi, 21; xvii, 9, 22; xx, 19; xxvi, 32; xxvii, 63. ↩
-
Marc. xvi, 15. ↩
-
Act. n, 4. ↩
-
Joann. xx, 19. ↩
-
Luc. x, 1. ↩
-
Joann. 1, 8. ↩
-
Act. ii, 2, 3. ↩
-
Act. ii, 2, 3. ↩
-
Luc. xxi, 15. ↩
-
Matth. x, 20. ↩
-
Act. ii, 4. ↩
-
Hebr. IV, 12. ↩
-
Act. II, 41. ↩
-
Joann. XIV, 12. ↩
-
Joann. IV, 14. ↩
-
Joann. VII, 38. ↩
-
Joann. I, 17. ↩
Chapter 44 of 244