Articulus 43
PROSECUTIO EXPOSITIONIS EJUSDEM PSALMI SEPTIMIDECIMI DE CHRISTO.
26
(28) CUM sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris. Cum sancto, inquit, id est cum Christo, qui est Sanctus Sanctorum et naturaliter atque totaliter sanctus, sanctus eris, o quilibet homo fidelis, si ei constanter adhæseris, neque a vestigiis ejus recesseris ; et cum viro innocente, hoc est cum Christo, qui quantum in se est, nulli unquam nocuit, sed omnibus summe et maxime profuit, innocens eris, si ipsum fueris imitatus. (29) Et cum electo, id est cum Christo qui ratione
27 naturæ assumptæ vocatur electus : quia secundum Apostolum, Ipse prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis. Et in Isaia : Ecce, ait, puer meus quem elegi ; complacuit sibi in illo anima mea : quod de Christo ad litteram dici, sequentia verba ostendunt. Cum hoc ergo electo, si ipsi perseveranter servieris, electus eris : non quod aliquis de novo eligatur, quoniam omnes electi, ab æterno electi fuerunt ; sed, Electus eris, id est, beatitudinem electorum
Rom. I, 4.
Is. XLII, 1. consequeris. Secundum quem sensum ait Augustinus: Si non es prædestinatus, fac ut prædestineris, id est, si suspicaris te non esse prædestinatum, noli propterea ab opere bono cessare, sed sic vive, ut gloria prædestinatorum dignus habearis.1 Et cum perverso, id est cum eo qui Christum non sequitur, perverteris, si mores ejus sequaris.
Et hæc ideo vera esse constat: (50) Quoniam tu, o Domine, populum humilem salvum facies, in præsenti secum habitando per gratiam, et in futuro per gloriam, sicut in Evangelio dicis:2 Beati pauperes spiritu, id est humiles, quoniam ipsorum est regnum cœlorum.3 Et denuo: Qui se humiliat, exaltabitur;4 et qui se exaltat, humiliabitur. Et oculos superborum, id est, præsumptiones et æstimationes eorum qui magni sunt in oculis suis reprobabis, et ipsos superbos humiliabis usque ad profundum inferni. Omnibus quoque Sanctis ostendes, præsertim in die judicii, quam abominabiles atque damnandi sint omnes superbi. Unde et scriptum est:5 Odibilis coram Deo et hominibus est superbia.
(51) Quoniam tu illuminas lucernam meam, id est rationem meam, quæ est directrix ac domina operationum mearum: nam ratio dirigit voluntatem et ceteras vires; Domine Jesu Christe, qui es lux vera, illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum:6 et non solum illuminans me lumine naturali, sed etiam lumine gratiæ. Et quoniam sic est, o Deus meus, illumina tenebras meas, id est me tenebrosum, vel interiora mea: quæ propter magnam imperfectionem suam ac vitiorum caliginem, tenebræ nuncupantur, quemadmodum homines multum virtuosi ac eruditi, lumina appellantur. Itaque, Domine Christe, illumina tenebras meas, id est, expelle ab anima mea ignorantiæ cæcitatem, passionum obtenebrationem, peccatorumque omnium maculam: quatenus illud mihi conveniat, Quum sedero in tenebris, Dominus lux mea est, et educet me Dominus in lucem, et videbo justitiam ejus.7
(52) Quoniam, o Domine, in te, id est tua virtute et gratia, eripiar a tentatione, id est ab omni impugnatione diaboli ac Judæorum me persequentium; et in Deo meo, id est, in virtute et adjutorio Dei mei, transgrediar murum, id est, vincam omne obstaculum quod me a Deo retrahere nititur. Vel ad litteram, Transgrediar murum: quoniam Christus resurrexit de clauso sepulcro, et introivit ad discipulos januis8 clausis, sicque pertransivit lapidem monumento superpositum ostiumque conclavis, quæ nomine muri intelligi possunt.
(53) Deus meus, qui est Trinitas sancta ac simplex Divinitas, impolluta via ejus, id est immaculata lex per quam itur ad Deum: quemadmodum Salomon ait, Viæ Domini, viæ pulchræ, et omnes semitæ ejus pacificæ;9 eloquia Domini, scilicet præcepta, consilia, testimonia, ac tota sacra Scriptura, igne examinata, id est claritate Spiritus Sancti purificata, atque tam pulchra ac si essent igne decocta; protector est Dominus omnium sperantium in se. Quod ideo verum est, (54) Quoniam quis Deus præter Dominum? id est, quis est verus Deus, potens in se sperantes salvare, et ab omni periculo defensare, præter Dominum, qui est universorum creator, provisor ac princeps? quasi dicat, Nullus. Aut quis est verus Deus præter Deum nostrum, id est Deum Christianorum? qui est unus in essentia, et trinus in Personis; qui in Deuteronomio ait: Videte quod ego sim solus, et non sit alius Deus præter me.10 Et rursus Moyses dicit: Non est Deus alius, ut Deus rectissimi; magnificentia ejus discurrunt nubes, habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna.11
(55) Deus qui præcinxit me Christum, secundum quod homo sum, virtute, id est omni fortitudine Spiritus Sancti, ad currendam viam, et ad exsequendum ac patiendum invictissime atque promptissime, quidquid ad humanæ redemptionis mysterium pertinet, et ad debellandum aerias12
30 potestates. Anima enim Christi omnibus donis Spiritus Sancti, ac omni virtute perfecta plenissima fuit.13 Et posuit immaculatam viam meam, id est totam conversationem meam et operationem, quam in mundo deduxi. Nam Christus nullo unquam peccato maculatus est.
(56) Qui perfecit pedes meos, id est gressus et actus meos, tanquam cervorum : videlicet, ut velocissime et efficacissime operarer, ac paterer in mundo quidquid Patris voluntati complacuit; sicque sitirem hominum salutem in omni vita mea, quemadmodum cervus cursu lassatus cupit aquarum fluenta.14 Et super excelsa, id est in cordibus hominum contemplativorum per spem in cœlis erectorum, statuens me, id est, faciens me per gratiam talium corda inhabitare, sicut ait Apostolus : Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in cœlo et in terra nominatur, ut det vobis secundum divitias15 gloriæ suæ virtutem, corroborari per Spiritum ejus in interiori homine, Christum habitare per fidem in cordibus vestris. Vel, Super excelsa, id est super altitudinem omnium cœlorum, ad dexteram suam statuens me in die ascensionis. Vel, Super excelsa, id est, in vertice universarum virtutum statuens me, concreando animæ meæ omnes virtutes perfectas. (57) Qui docet manus meas, id est intellectum practicum et voluntatem, quæ sunt duæ principales potentiæ operativæ, ad prælium contra diabolum et Judæos omnesque adversarios humanæ salutis.
Deinde Christus mutat personam, et ait ad Patrem : Et posuisti ut arcum æreum brachia mea, id est virtutes meas, quibus mundum atque diabolum vici. Quemadmodum enim arcus æreus fortiter vulnerat, sagittamque festinanter valde emittit, ita virtutes Christi mortem celerrime occiderunt, quemadmodum ait, Ero mors tua, o mors;16 diabolum vulneraverunt ac minuerunt, sicut per eumdem testatur, Ero morsus tuus, inferne;17 atque operationes optimas, tanquam sagittas incessabiliter produxerunt. (58) Et dedisti mihi, o Pater, protectionem salutis tuæ, id est, protexisti me protectione salubri, per quam ego salvatus sum, quantum ad resurrectionem et gloriam corporis. Mundus vero per eam salvatus est a morte æterna, et beatificatus beatitudine mentis et corporis sempiterna, quam in die judicii plene consequentur electi. Et dextera tua, id est gratiosa tua præsentia ac felix, suscepit me, exaudiendo preces meas, et de omni malo sæculi hujus nequam ac generationis pessimæ eripiendo naturam quam assumpsi.18
(59) Et disciplina tua, id est paterna ac pia castigatio tua, correxit, id est punivit, me in finem, id est usque ad consequendam vitam æternam electis. Correxit autem atque punivit me non propter propriam culpam, sed propter mundi tollenda peccata, quemadmodum scriptum est : Disciplina pacis nostræ super eum, cujus livore sanati sumus ; ipse autem vulneratus est propter peccata nostra.19 Unde Apostolus : Factus est, inquit, propter nos maledictum, ut nos de maledicto liberaret. Et disciplina tua, id est passio quam tu, Domine Pater, voluisti me subire, ipsa me docebit per experientiam compati, sicut testatur Apostolus : Debuit, inquit, per omnia fratribus assimilari, ut misericors fieret. Et iterum : Non habemus, ait, pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris.2021
(40) Dilatasti, id est, per caritatem latos, copiosos ac multos fecisti, gressus meos [subtus me], id est actus animæ meæ, quibus te honoravi, et mundum salvavi : quia a primo conceptionis maternæ instanti usque ad ultimum vitæ meæ momentum, nunquam cessavi ab actuali exercitio operis virtuosi ; et non sunt infirmata vestigia mea, id est opera mea quæ sunt signa atque indicia internæ dilectionis atque dispositionis meæ : quia non egi segniter, nec desii ab opere cœpto, donec pendens in cruce, dixi, Consummatum est.
(41) Persequar inimicos meos, id est diabolos, expellendo eos de cordibus peccatorum et templis idolorum. Unde in Evangelio leguntur clamasse ad Christum:22 Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene?23 Venisti ante tempus torquere nos? Hæc autem persecutio est diabolo tanto pœnalior, quanto invidia ejus contra homines est major. Et comprehendam eos, vincendo eos atque ligando; et non convertar, id est, non redibo neque cessabo a persecutione dæmonum, donec deficiant, id est usque in diem judicii, quando penitus separabuntur ac damnabuntur. Nam quotidie Christus per angelos sanctos et homines virtuosos persequitur, cruciat, et vincit diabolos. (42) Confringam illos, hoc est voluntatem eorum qua nituntur electos seducere, nec poterunt stare, resistendo potentiæ meæ; sed cadent victi subtus pedes meos, id est, omnino opprimentur ac supplantabuntur a me. Nam dæmones potestati Salvatoris prorsus subjecti sunt.
Vel sic: Persequar inimicos meos, hoc est Judæos incredulos per adventum principum Romanorum, propter quorum metum omnes confugerunt in Jerusalem; et comprehendam eos, id est, intra Jerusalem faciam eos capi, sicut factum est; et non convertar ab ira mea, donec deficiant, hoc est, donec interficiantur, vendantur, vel dispergantur, et omni priori potestate, gloria et habitatione priventur. Sed confringam illos, propter obstinatam suam perfidiam; nec poterunt stare: sicut expositum est. Et hoc est quod Dominus ait: Dies multos sedebunt filii Israel sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim.24 Et in Daniele idem clare prædictum est: Post hebdomadas, inquit, sexaginta duas occidetur Christus, et non erit ejus populus qui eum negaturus est; et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo; et finis ejus vastitas, et usque in finem perseverabit desolatio.25 Et quamvis omnia ista modo impleta sint, nihilo minus excæcatissimi Judæi in sua incredulitate perdurant, quatenus Prophetæ qui hanc prædixerunt, in hoc quoque inveniantur veraces.
(43) Et præcinxisti me virtute ad prælium . Hoc jam prædictum atque expositum est. Et supplantasti, id est dejecisti, insurgentes in me, hoc est persecutores meos, subtus me, id est sub potestate mea: quia eorum Christus constitutus est judex, qui eum dijudicaverunt. bellum
(44) Et inimicos meos dedisti mihi dorsum, id est, fecisti eos tanquam victos fugere a me. Nam qui fugit ab aliquo, faciem suam ab eo avertit, et dorsum suum ad ipsum convertit: et ideo per Prophetam de peccatoribus Dominus ait, Verterunt ad me dorsum, et non faciem.26 Tunc ergo inimici Christi (id est increduli) facti sunt Christo dorsum, quando a facie Christianorum fugerunt: quod sæpe impletum est. Potestque in bono exponi, ut sit sensus: Inimicos meos, hoc est Judæos, qui me aliquando persequebantur, dedisti mihi dorsum, id est, subjecisti mihi, ita ut tollerent jugum meum super se, et discerent a me quia mitis sum et humilis corde, ferrentque pondus diei et æstus super dorsum cordis et corporis sui:27 sicut de illis octo millibus a Petro conversis, et de Paulo qui supra modum (ut ipsemet dolens fatetur) persequebatur Ecclesiam, patet.2829 De talibus enim Christus ante passionem Judæis dixit: Quum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum.30 — Verumtamen primæ expositioni magis concordat quod sequitur: et odientes me, hoc est Judæos de quibus in Evangelio ait Salvator: Nunc autem oderunt et me et Patrem meum gratis.31 Hos ergo, Domine Pater, disperdidisti, in persecutione Titi, et postea per totum mundum, dando eos in captivitatem istam usque in finem sæculi duraturam.32 Vel, Disperdidisti, id est, diversis modis eos perdidisti, privando eos in præsenti gratia, et post hanc vitam gloria, ac aliis calamitatibus eos opprimendo, sicut nuncusque opprimuntur, quia nec principem, nec terram, nec hereditatem aliquam habent, sed inimicorum suorum dominio subjiciuntur.
(45) Clamaverunt prædicti Judæi, quando vastabantur a Tito: quia, ut Josephus refert, multas preces et hostias pro sua liberatione Domino obtulerunt; nec erat qui salvos faceret eos ab illis periculis, quoniam Dominus sprevit eos.33 Ipsi tamen clamaverunt, non ad falsos deos, quemadmodum patres eorum sæpe fecerunt, sed ad Dominum, qui est verus Deus; nec exaudivit eos, eo quod Filium suum occidissent: imo usque in præsentem diem non audit eos, quum jam currat annus Domini millesimus quadringentesimus trigesimus quartus.34 Hoc autem esse non posset, nisi aliquo gravissimo peccato obnoxii essent, et tanto graviori peccatis patrum eorum, quanto ista eorum captivitas major et gravior atque prolixior est omni captivitate patrum suorum. Tale vero peccatum esse non potest, nisi occisio Christi. Unde convincuntur Christum interemisse: nam pro illo dumtaxat peccato sancti Prophetæ prædixerunt eos perpetuo desolandos, ut modo ostensum est, et plenius (si Dominus dederit) ostendetur.
(46) Et comminuam eos, scilicet inimicos meos prædictos, ut pulverem ante faciem venti, privando eos omni esse spirituali, sicque spiritualiter morientur. In gladio quoque et fame eos corporaliter occidendo, atque in omnes mundi fines ipsos dispergendo, quemadmodum pulvis ante faciem venti, id est a præsentia venti, dispergentur. Ut lutum platearum, quod ad alium locum defertur, delebo eos a terra patrum suorum.
Deinceps Christus dicit ad Patrem: (47) Eripies me de contradictionibus populi Judæorum, qui Pilato dicenti, Regem vestrum crucifigam?35 dixerunt, Non habemus regem nisi Cæsarem. Ab hoc populo contradicente, Christus per resurrectionem ereptus est. Constitues me, o Pater, in caput gentium, id est in ducem et principem gentilium ad fidem catholicam conversorum, sicut per Isaiam dixisti:36 Ecce testem populis dedi eum, ducem ac præceptorem gentibus. Nam militantis Ecclesiæ ex gentibus præsertim collectæ, Christus est caput ac legislator.37
(48) Populus quem non cognovi, id est gentiles quos tempore infidelitatis et vitiorum suorum per approbationem non scivi, servivit mihi fideliter, postquam ad fidem conversus est; in auditu auris, id est prompte et statim quum verba mea audisset, obedivit mihi, implendo divina mandata. Hoc est quod Isaias ad Dominum clamat:38 Ecce gentem quam nesciebas, vocabis; et populi qui non cognoverunt te, ad te current. Vel sic: Populus quem non cognovi, id est peccatores reputati inter Judæos, quemadmodum publicani et Samaritani, servivit mihi: quoniam de illis dixit Christus, Non veni vocare justos, sed peccatores;39 et denuo, Venit Filius hominis quærere et salvum facere quod perierat.40 Ex quibus erant Matthæus, Zachæus, et Magdalena:41 qui etiam in auditu auris obedierunt Christo, prout Evangelistæ testantur.
(49) Filii alieni, id est solo nomine filii, sicut Pharisæi et Scribæ, incredulique Judæi: de quibus Christus asseruit, Filii regni ejicientur in tenebras exteriores;4243 quibus etiam aperte dixit, Quia publicani et meretrices præcedent vos in regno cœlorum:44 hi ergo filii mentiti sunt mihi, dicentes se regem Messiam exspectare, et velle in eum credere, me vero regem Messiam et verum Christum in præsentia eorum positum abnegantes. Hi mentiti quoque sunt mihi, simulatoria ac adulatoria verba miscendo, quatenus fallerent me. Et filii alieni inveterati sunt in vitiis, et obdurati in malis: non enim audierunt illud, Novate vobis novale, et nolite serere super spinas;45 et claudicaverunt a semitis suis, id est, non recte ambulaverunt in præceptis Dei eis commissis.
Insuper de conversione gentilium ac ceteris beneficiis jam prædictis Christus homo gratias agens Deo, ait: (50) Vivit Dominus trinus ac simplex, qui est fons vitæ, et naturaliter ipsa pura ac beatissima vita, totaliter et superessentialiter vivens. Itaque de immensa beatitudine vitæ Dei congratulans Christus, dicit: Vivit Dominus qui hæc omnia operatur; et benedictus Deus meus, id est, in se ipso est sanctus, et omni laude dignus, omnisque benedictionis largitor, qui est Deus meus secundum formam servi quam accepi.46 Et exaltetur Deus salutis meæ, id est, ab omnibus cognoscatur, diligatur, ac honoretur cum omni reverentia et obedientia. Hoc enim ad veram pertinet caritatem Dei ac proximi, ut toto affectu optemus Deum ab omnibus exaltari, quum hoc sit honor Dei et nostra felicitas: quorum primum exigit caritas Dei, secundum vero caritas proximi.
(51) Deus qui das vindictas, id est prædictas justas ultiones atque victorias, mihi, et subdis populos sub me, dando eis fidem et gratiam, quibus convertuntur ad me, et mihi ministrant, liberator meus de inimicis meis iracundis, id est de Judæis furentibus contra me, quos dejecisti. (52) Et ab insurgentibus in me exaltabis me, id est ab infidelibus et tyrannis, et maxime ab Antichristo: de quo subditur, a viro iniquo eripies me, quoniam ipse est homo peccati, filius perditionis.47 Ab his, inquam, exaltabis me, destruendo pravitatem eorum, et ostendendo justitiam meam. Præcipue autem in die judicii exaltabis me ab his, quia tunc facies me justum exercere judicium de omnibus illis. Tuncque illud implebitur quod ait, Ad eum (scilicet Christum) venient, et confundentur omnes qui repugnant ei.48
Et quia sic est, (53) Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, id est, per me ipsum et per Apostolos aliosque discipulos laudabo te coram gentibus et Judæis: quemadmodum modo impletum est; et nomini tuo, id est tibi ipsi, psalmum dicam, id est, ore et opere te laudabilem profitebor. Et hoc merito faciam, quoniam ipse est (54) Magnificans salutes, id est magnam faciens felicitatem animæ et corporis, regis ejus, id est Christi Filii sui; et faciens misericordiam christo suo David, id est Jesu Nazareno, cujus humanam naturam sola pietate assumi fecit a Verbo, omnique gratia implevit, ac tertia die resuscitavit. Solent autem sancti Prophetæ nomine David intelligere Christum, quemadmodum in Ezechiele Dominus ait: Salvabo gregem meum, et suscitabo super eum pastorem unum, qui pascat eum, David servum meum, id est Christum;49 et servus meus David princeps eorum. Et Jeremias: Servient, inquit, David regi suo, id est Messiæ, secundum omnes expositores.50 Et non solum est Dominus faciens misericordiam christo suo David, sed et semini ejus, id est populo christiano, in Christo spiritualiter regenerato, usque in sæculum, id est in æternum. Unde propter magnitudinem misericordiæ Dei super populum christianum, tempus evangelicæ legis vocatum est tempus novæ legis, id est tempus gratiæ. Quod in Zacharia pulchre innuitur ubi habetur:51 Erit qui offenderit ex eis in die illa quasi David, et domus David quasi Dei, sicut angelus Domini in conspectu eorum: id est, sicut David post culpam suam magnam misericordiam consecutus est, sic qui offenderit ex eis, id est ex populo christiano, in die illa, id est tempore gratiæ, misericordiam consequetur. Propter quod dicitur majestas Dei innotuisse philosophis, æquitas Judæis, misericordia vero Christianis. De hoc semine scriptum est: Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum.525354
Footnotes
-
A me Dominus in lucem, et videbo justitiam ejus. ↩
-
Matth. xxvii, 66; ↩
-
Matth. v, 3. ↩
-
Luc. xiv, 11; xviii, 14. ↩
-
Eccl. x, 7. ↩
-
Joann. I, 9. ↩
-
Mich. vii, 8, 9. ↩
-
Joann. xx, 19, 26. ↩
-
Prov. III, 17. ↩
-
Deut. xxxii, 39. ↩
-
Deut. xxxiii, 26, 27. ↩
-
Eccli. x, 7. ↩
-
Is. XI, 2, 3. ↩
-
Ps. XLI, 2. ↩
-
Ephes. III, 14-17. ↩
-
Galat. III, 13. ↩
-
Osee XIII, 14. ↩
-
Joann. XIX, 30. ↩
-
Is. LIII, 5. ↩
-
Hebr. II, 17. ↩
-
Hebr. IV, 15. ↩
-
Marc. I, 24; ↩
-
Matth. VIII, 29. ↩
-
Osee III, 4. ↩
-
Dan. IX, 26, 27. ↩
-
Jer. II, 27; XXXII, 33. ↩
-
Matth. XI, 29. ↩
-
Matth. XX, 12. ↩
-
Galat. I, 13. ↩
-
Act. II, 41; IV, 4. ↩
-
Joann. XV, 24, 25. ↩
-
Joann. VIII, 28. ↩
-
Ps. LII, 6. ↩
-
Quoto Chri-sti anno au-ctor hæc scripserit. ↩
-
Joann. XIX, 15. ↩
-
Is. LV, 4. ↩
-
Ephes. I, 22; v, 23, et alibi. ↩
-
Is. LV, 5. ↩
-
Matth. IX, 13. ↩
-
Luc. XIX, 10. ↩
-
Luc. v, 27, 28; XIX, 5-8; VII, 37 et seq. ↩
-
Matth. VIII, 12. ↩
-
Matth. VIII, 12. ↩
-
Matth. XXI, 31. ↩
-
Jer. IV, 3. ↩
-
Philipp.n, 7. ↩
-
II Thess.n, 3. ↩
-
Is. xlv, 25. ↩
-
Ezech. xxxiv, 22-24. ↩
-
Jer. xxx, 9. ↩
-
Zach. xii, 8. ↩
-
II Thess. ii, 3. ↩
-
Philipp. ii, 7. ↩
-
Is. liii, 10. ↩
Chapter 45 of 244