Articulus 44
EXPOSITIO ALLEGORICA EJUSDEM PSALMI SEPTIMIDECIMI.
PORRO, secundum allegoricam explanationem psalmi istius, per David intelligitur Ecclesia, et quilibet fidelis. Et ita sensus tituli præinducti est talis : Verba cantici, id est psalmi hujus dirigentis nos in finem, id est in Christum, conveniunt David puero Domini, id est Ecclesiæ vel fideli, qui est filius Dei per gratiæ adoptionem : quæ verba fidelis quisque locutus est Domino, id est ad laudem ipsius, in die qua eripuit eum de manu inimicorum suorum, hoc est ab omni molestia tentatorum, et de manu Saul, id est de imperio mortis.
Unusquisque ergo fidelis beneficia Dei sibi exhibita pensans, seque a Christo redemptum considerans, atque ad bona futuræ felicitatis se invitatum attendens, gratissima, jucundissima ac ardentissima mente Domino dicat : Diligam te, Domine, tibi præ omnibus adhærendo, nec propter aliquod bonum creatum a te recedendo, qui es fortitudo mea. Dominus firmamentum meum : istud satis expositum est; et refugium meum, ad quod in omni necessitate confidenter recurro, sicut ad fidelissimum amatorem, invictissimum adjutorem, et benignissimum salvatorem, qui ubique et semper apertas habet misericordiæ ulnas ad amplexandum confugientem ad se; et liberator meus : quoniam Pater misit Filium suum ad liberandum me, et Filius proprio sanguine me redemit.
Deus meus, quem affectuosissime colo, est adjutor meus, cooperando mihi per gratiam suam;1 et ideo sperabo in eum, non in aliqua pura creatura : nec solum sperabo in eum non desperando, sed sperabo in eum fideliter operando quod possum : nec tamen in meis meritis principaliter, sed in eum, sperabo, quia sine ejus adjutorio perseverare non possum in bono. Et ipse Dominus est protector meus ab insidiis dæmonum, a fraudibus hominum, et ab eventu omnium periculorum, et cornu, id est revelator seu insinuator, salutis meæ. Nam ipso revelante cognoscimus, in quo vera salus nostra consistit.2 Sicque Deus dicitur cornu propter similitudinem. Cornu enim est instrumentum cujus sono aliquid insinuari aliis solet. Quoniam ergo per naturalem rationem agnoscere homo non potuit, in quo vera beatitudo seu salus consisteret, sed per divinam revelationem hoc sibi innotuit, jam Deus dicitur cornu salutis nostræ. Alia autem expositio hujus verbi præhabita est. Et susceptor meus, id est exauditor precum mearum, et per misericordiam me amplectens.3
Ponuntur hic multa nomina, idem realiter significantia, vel se invicem includentia, quatenus homo Deum tam variis nominibus affectuosis exprimendo, totaliter inflammetur amore; semperque intellectus nominis posterioris sic suum affectum in mente producat, ut prioris nominis affectum roboret, renovet, atque accendat. Unde hic est devotissimus et efficacissimus modus Deum orandi et laudandi, multa nomina amorosa se mutuo includentia proferre ac Deo adscribere, sicut nunc factum est.45 Idcirco subjungitur :
Laudans invocabo Dominum, hoc est, multa prædicata commendatoria Deo attribuam, et illis verba deprecatoria admiscebo, dicendo : O Deus æterne, omnipotens, immense, supergloriose, naturaliter bone, suscipe me, posside, perfice semper et salva me. Quum enim laudare et orare sint duo nobiles actus latriæ, sitque laudare Deum nobilius quam orare, constat quod actus ex utroque commixtus, sit nobilissimus: et hoc est laudando Deum orare, seu orando laudare; et est hic actus forte remedium contra omnes tentationes, adversitates atque tristitias. Propter quod subdit, et ab inimicis meis salvus ero, id est, a tentationibus liberabor; nec aliquid animam meam lædet, quamvis carnem affligat. Hinc scriptum est:6 Tristatur aliquis vestrum? Oret æquo animo, et psallat. Quum ergo te, frater, aliquid gravat, laudans invoca, id est, intus et cordialiter voca Dominum in tuum subsidium: quod si perseveranter feceris, ab inimicis tuis salvus eris.
Et merito dico, Ab inimicis meis salvus ero, quoniam Circumdederunt me, hoc est, undique vallaverunt et infixi sunt mihi, dolores mortis, id est inordinatæ affectiones ac passiones pœnales, ut ira, invidia, tristitia, quæ sunt animum affligentes, et ad perpetuam mortem trahentes. Vel, Dolores mortis, id est pœnæ ex originali peccato secutæ, videlicet molestiæ corporis, et virium animæ infectiones. Torrentes iniquitatis, id est capitalia vitia, ex quibus tanquam ex fontibus cetera derivantur, conturbaverunt, id est inquietaverunt me, impugnando, vel ad consensum trahendo. Vel, Torrentes iniquitatis, id est iniquitas tentationum et persequentium me instar aquarum magna ac multa, conturbaverunt me, recreando ac blandiendo aut simili modo. Dolores inferni, id est diabolica mala, seu afflictiones tam graves, ut videantur posse comparari doloribus inferorum, id est pœnis inferni, circumdederunt me miserum tantis malis expositum in hac valle lacrimarum; præoccupaverunt, hoc est, possederunt et ante alia mala invaserunt me laquei mortis, id est originale peccatum: quod licet sit unum formaliter, scilicet privatio originalis justitiæ debitæ in esse, secundum Anselmum, est tamen multa materialiter, propter suos effectus seu quatuor vulnera animæ, quibus infectæ sunt ejus potentiæ, sicut prædictum est. Ideo hoc peccatum appellatur pluraliter, Laquei mortis: capit enim animam suo reatu, et facit nos nasci filios iræ;7 fuimusque propter ipsum prius damnati, quam nati. Unde de ipso pluraliter inferius scriptum est: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum.8
B In tribulatione mea, id est tempore tentationis et angustiæ, invocavi, id est, interno affectu vocavi, Dominum ad meum succursum; et ad Deum meum, in quo totam meam fiduciam fixi, clamavi, clamore vocali, ex interioris fervoris excessu nascente. Et tu ergo, o frater, in omni tribulatione et necessitate assuesce Dominum invocare, quoniam sicut in libro Paralipomenon habetur, Quum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad Dominum.9 Nec potest inanis esse invocatio talis, quia subjungitur: Et exaudivit (scilicet Dominus) de templo sancto suo, id est de loco habitationis suæ, vocem meam. Quemadmodum dicitur Deus esse in templo seu loco, vel in aliqua creatura, sic dicitur agere et exaudire de templo illo et loco seu creatura illa. Et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus:10 quia ut in Ecclesiastico dicitur, Oratio justi penetrat cœlos (alias, Oratio humiliantis se nubes penetrat).11 Unde Moyses ait: Quum quæsieris Dominum Deum tuum, invenies eum; si tamen toto corde quæsieris eum, et tota tribulatione animæ tuæ.12
Commota est et contremuit terra: hoc est, incolæ terræ, hominesque terreni, audita prædicatione Christi et Apostolorum atque fidelium aliorum, mente commoti sunt ad pœnitentiam, et corpore expaverunt ad satisfactionem. Fundamenta montium, id est tyranni et principes superborum, conturbata sunt, propter magna prodigia quæ viderunt a Sanctis ac martyribus fieri, et commota sunt, non ad emendationem, sed ad indurationem, dicentes miracula illa magica fieri arte: et hoc ideo, quoniam iratus est eis, id est, quia Dominus juste subtraxit eis gratiam, tradens eos in reprobum sensum.13
Ascendit fumus, hoc est lacrimosa oratio, in ira ejus, id est ex timore iræ Dei seu ultionis peccati : quoniam peccatores, audita prædicatione Evangelii quod impii ibunt in ignem æternum, compuncti sunt corde, et cum lacrimis veniam postulaverunt. Et ignis a facie ejus exarsit, hoc est, amor divinus in cordibus prædictorum pœnitentium accensus est post veniæ impetrationem ; a facie ejus, id est ab adspectu et miseratione pietatis divinæ. Nam post lacrimosam pœnitentiam de peccatis, infundere solet pius Dominus dulce ac fervidum desiderium pro gaudiis sempiternis adipiscendis, sicut de eo Scriptura testatur : Post tempestatem tranquillum facis.14 Carbones, id est Æthiopes mente et corpore olim nigri, ac alii peccatores vitiis denigrati, succensi sunt ab eo, hoc est, a Deo divino amore impleti sunt. Nam ubi superabundavit iniquitas, superabundat et gratia.15
Inclinavit cœlos, hoc est, Deus misit angelos sanctos, qui omnes sunt administratorii spiritus ad homines custodiendos, ut suo adventui in cordibus humanis viam pararent :16 qua parata, et ipse descendit, id est, benignitatem gratiæ suæ infudit, atque per fidem et caritatem in mentibus electorum habitationem sibi constituit, prout in Zacharia propheta habetur :17 Ecce ego venio, et habitabo in medio tui, dicit Dominus. Non autem descendit Deus motu locali, sed dignatione clementi.
Porro quæ sequuntur in psalmo isto, usque ibi, Et intonuit de cœlo Dominus, exponenda sunt sicut in priore expositione declarata sunt.
Et intonuit de cœlo Dominus, hoc est, Deus Pater per Filium suum incarnatum locutus est mundo, forti et inconsueto ac mirabili modo : quemadmodum Judæi a principibus suis missi ad Christum, redeuntes dixerunt, Nunquam sic locutus est homo, sicut hic loquitur. Vel sic : Et intonuit de cœlo Dominus, id est, de ore Apostolorum, qui cœli dicuntur, locutus est fortia verba, tanquam tonitrua. Nam et Christus Joannem et Jacobum appellavit filios tonitrui, prout Marcus evangelista inducit.1819
Deinde Ecclesia ait : Misit de summo, id est, Deus Pater de throno gloriæ misit Unigenitum suum, et accepit me in sponsam gloriosam, non habentem rugam aut maculam, et dando membris meis, id est fidelibus, potestatem filios Dei fieri.202122 Vel, Accepit me, hoc est, naturam meæ speciei assumpsit Filius Dei missus ad me. Et assumpsit me de aquis multis, id est, de morte æterna, plena doloribus, me redemit.23
Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me, hoc est de potestate et servitute dæmonum : quibus humana fragilitas non posset resistere, nisi gratia Dei succurreret. Idcirco subjungitur : quoniam confortati sunt super me, hoc est, fortiores sunt naturali potentia mea, quum sint invisibiles, astutissimi, et infatigabiles. Prævenerunt me, id est, primo invaserunt me, vindicando sibi jus quoddam in me, in die afflictionis meæ, hoc est in die qua in utero conceptus sum, vel de ventre egressus sum. Quoniam enim in originali peccato concipimur et nascimur, statim in principio nostri esse, dæmones nocent nobis : quia dæmonis suggestione factum est, ut primi nostri parentes tali peccato naturam inficerent. Bene autem per diem afflictionis intelligitur dies nativitatis, quia in illo ad dolorem et laborem, atque ad multas miserias nascimur; sed ab hujus peccati reatu, et ab aliis malis liberavit nos Christus. Ideo additur : et factus est Dominus protector meus. Et eduxit me de vinculis peccatorum, in latitudinem caritatis. Nam et in Baptismo, ubi originale peccatum dimittitur, fides, spes, caritas, virtutesque ceteræ infunduntur : sicque anima dilatatur, ut Deum recipiat intra se. Salvum me fecit, non propter merita mea, sed quoniam voluit me, id est, quia complacuit sibi, et quia elegit me : ut apud Ezechielem legimus, Non propter vos ego faciam, ait Dominus, notum sit vobis, sed propter nomen sanctum meum.242526272829
Deinde Propheta in persona hominis virtuosi dicit: Et retribuet mihi Dominus, Christus justus judex, secundum justitiam meam, id est secundum exigentiam bonæ conversationis meæ; et secundum puritatem manuum mearum, hoc est secundum munditiam cordis et actuum meorum, retribuet mihi, in præsenti gratiam, in futuro gloriam: ut in Apocalypsi etiam scriptum est, Ecce venio cito, et merces mea mecum est, dare unicuique secundum opera sua. Quia custodivi vias Domini, etc.30, hoc est mandata sive consilia, ambulando per viam angustam.
26 Cum sancto sanctus eris, quia bona ejus exempla ad imitationem te provocabunt; et cum viro innocente, id est nulli malum faciente, innocens eris, sequendo innocentiam ejus. Et cum electo electus eris, hoc est, gloriam electorum acquires, mores eorum et vitam sectando; et cum perverso perverteris. Hinc patet quantum noceat societas mala, quantumque prosit societas bona. Vitandum est ergo homini volenti in Deo proficere, ne sit socialis, et maxime, ne sit familiaris ei qui non est sincerus, timoratus, atque sollicitus in Dei obsequio: quia, ut ait Scriptura, Qui tetigerit picem, inquinabitur ex ea. Et Apostolus: Exite, ait, de medio eorum, et immundum ne tetigeritis. Denique esse socialem ac familiarem homini virtuoso, maxime confert volenti spiritualiter crescere. Propter quod scriptum est: Cum viro sancto assiduus esto, quemcumque cognoveris observantem timorem Dei, cujus anima est secundum animam tuam.
33 Deus qui præcinxit me virtute, id est, animam meam armavit fortitudine spirituali, quoniam quidquid virtutis in me est, ab ipso mihi donatum est; et posuit immaculatam viam meam, hoc est, conversationem meam a peccatis mortalibus immunem servavit; vel si talia incidi, per pœnitentiam me purgavit. Qui perfecit pedes meos, id est gressus animæ meæ, scilicet affectus meos, quibus ad Deum accedo, tanquam cervorum, id est quasi pedes cervorum: ita quod sicut cervus velociter currit et alta conscendit, sic anima mea ferventi affectu et corde promptissimo custodiret et adimpleret quidquid Deo placere cognovit, servando mandata, vel potius viam mandatorum currendo, id est consilia observando, quia consilia faciunt hominem expeditum ad servandum mandata; omnia quoque hæc faceret propter gloriam Dei et felicitatem æternam, non propter temporalia commoda, aut laudes humanas; ac per hoc, tanquam cervus ad alta montium, id est ad mansionem cœlestem, adspiraret. Propterea subdit, et super excelsa statuens me, id est, per contemplationem et spem in cœlestibus collocans me, dando mihi vitam angelicam in carne ducere: sicut ait Apostolus, Nostra conversatio in cœlis est. Hoc convenit ei qui illud implet: Servite Domino corde perfecto atque verissimo.
35 Qui docet manus meas ad prælium, hoc est, qui dat mihi discretionem spirituum, et instruit rationem meam qualiter singulis vitiis resistendum sit, quomodo dæmoni, quomodo mundo, quomodo carni obviare oporteat, quomodo proprias passiones exstirpare, et omnem pigritiam vincere debeam. Qui docet manus meas, id est operationes meas, ad prælium, ita ut propter nullam adversariorum impugnationem a bono opere cessem, nec amore, nec favore emolliar, nec terrore frangar, nec tristitia aut pusillanimitate dejiciar; sed sic ad spirituale prælium instructus sim, quemadmodum Judas Machabæus, cujus verba totius spiritualis prælii formam ostendunt, scientiamque pugnandi præscribunt. De quo legitur: Machabæus autem confidebat semper cum omni spe, auxilium sibi a Domino adfuturum, et hortabatur suos ne formidarent, sed sperarent ab Omnipotente sibi futuram victoriam; et allocutus eos de lege et Prophetis, singulos armavit, non hasta aut clypeo, sed sermonibus optimis. Et iterum: Judas autem, et qui cum eo erant, manibus quidem pugnabant, cordibus vero Dominum exorabant. Sic et nos
Ps. cxviii, 32.
Philipp. iii, 20.
Josue xxiv, 14.
II Mach. xv, 7-9, 11.
Ibid. 26, 27.
21 II Tim. iv, 8.
Apoc. xxii, 12.
22
26
27
Eccl. xiii, 1.
II Cor. vi, 17.
Eccl. xxxvii, 15, 16.
33
34 agere contra tentatores oportet, manibus (id est bonis operibus) pugnando contra malignos, cordibus autem Dominum exorare pro triumpho, quemadmodum per Isaiam dicitur : Quis ambulat in tenebris, et non est lumen ei? Speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum.31 Nihilo minus debemus facere semper quod in nobis est.
Deinceps in persona viri perfecti ait Propheta : Et posuisti, o Domine, ut arcum æreum brachia mea, id est virtutes et opera mea, stabiliendo me in omni virtute et sancta vita, quibus vici diabolum, carnem, ac mundum, sicut per arcum æreum inimicus facile læditur atque occiditur.32 Et dedisti mihi protectionem salutis tuæ, id est, protexisti me in adversitatibus et tentationibus ad salutem animæ meæ, quæ est tua salus, quia præstatur a te ; et dextera tua, id est benignitas gratiæ tuæ et pia præsentia tua, suscepit me, confugientem ad te.
Et disciplina tua, id est pia ultio qua in præsenti electos tuos castigas, ne postea gravius punias, correxit me, id est, pro peccatis emendavit atque afflixit me, in finem, id est ad hoc, ut adipiscar felicitatem æternam, quæ est finis noster, quemadmodum dicis : Ego quos amo, arguo et castigo. Quum enim peccata perseverare non possint inulta, magna pietas Dei est, atque præcipuum divinæ dilectionis indicium, dum Deus in præsenti sæculo peccatorem flagellat. Propter quod ait Apostolus : Quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes, ergo adulteri et non filii estis.33 Patienter ergo ferre debemus quidquid nobis adversitatis contingit, rogareque Dominum ut tales momentaneas pœnas reputet nobis pro peccatis nostris, quatenus taliter expurgati, gratiæ ejus capaciores reddamur in via, et gloriam ejus exuberantius sortiamur in patria. Nam sicut dicit Apostolus, Id quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis.34 — Vel sic : Disciplina tua, id est disciplinaris instructio tua et illuminatio salutaris, correxit me, id est, pro peccatis meis fecit me pœnitere, et pœnam satisfactoriam sponte assumere, atque propter vitam æternam omnia agere : ideo subdit, in finem.
Et disciplina tua, id est pœna pie inflicta, ipsa me docebit de cetero a peccatis cavere, me ipsum humiliare, et aliis posse consulere. Vel, Disciplina tua, id est instructio tua, ipsa me docebit, ut cognoscam me ipsum, et sollicite ambulem coram te. Disciplina nempe Dei, expertos nos facit, probatos et exercitatos. Scriptum est enim : Qui non est tentatus, quid scit ? Et iterum : Vir in multis eruditus, cogitabit multa.35
Dilatasti gressus meos subtus me, id est, per caritatis fervorem et gratiæ multiplicationem, fecisti actus meos amplos et copiosos seu multos sub rationis meæ imperio, quatenus abundarem in operibus bonis, essentque subjecti rationis dominio passiones et motus, seu affectiones sensualitatis.36 Idcirco addit : et non sunt infirmata vestigia mea, id est, non defecerunt opera mea virtuosa, quibus te sequor, et ad tuam beatitudinem proficiscor.
Quoniam ergo, o Domine, tantam mihi gratiam contulisti, ideo confidenter dico :37 Persequar inimicos meos, qui conantur me a divinæ legis observantia impedire : hos persequar oratione devota, lacrimis pœnitentiæ, moribus bonis, et sancto affectu. Per hæc enim dæmones maxime affliguntur, et eorum ministri, videlicet homines pravi, dejiciuntur. Et comprehendam eos, id est, vincam tentationes eorum ; et non convertar ab isto proposito, donec deficiant, victi a me. Confringam illos, id est, malam voluntatem eorum suo effectu cassabo in me, nec poterunt stare, id est resistere mihi. Cadent subtus pedes meos, id est, victi ab operibus meis deficient.
Et præcinxisti me virtute, id est spiritualibus armis, ad bellum contra omnes tentationes ; et supplantasti insurgentes38 in me subtus me, quoniam totam victoriam meam tibi attribuo. Clamaverunt inimici mei, scilicet homines mali tempore suæ angustiæ pro adjutorio, nec erat qui salvos faceret eos ab ultione divinæ justitiæ, quæ sæpe in præsenti incipit vindicare peccata reproborum, quæ in futuro æternaliter vindicat. Et quoniam nemo adjuvare poterat, ideo clamaverunt tandem ad Dominum; nec exaudivit eos: quoniam clamor orationis eorum non venit ex pœnitentia cordiali, nec ex divino amore, sed ex pœnali angustia, atque ex servili timore, qui nihil meretur, quemadmodum de Antiocho scriptum est:39 Orabat autem scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus. Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti, hoc est quod ante jam dixit: Confringam illos, nec poterunt stare. Comminuam, inquit, eos, non naturam eorum, sed perversitati eorum resistam. Propterea, ut lutum platearum delebo eos, id est, repellam atque projiciam eos a meo consensu.
Insuper ait ad Christum Ecclesia: Eripies me de contradictionibus populi, id est de perfidia et impugnatione hæreticorum, schismaticorum, omniumque detrahentium mihi. Nam Deus in perpetuum non derelinquit suos electos, sed tandem liberat eos. Constitues me in caput gentium, id est, facies me in dominam omnium populorum. Populus enim christianus est omnium populorum dignissimus, atque excelsior gentibus universis: ad quem princeps Apostolorum sic ait, Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis.40 Vel sic: Constitues me, id est prælatos et sacerdotes Ecclesiæ, in caput gentium; id est in rectores et dominos ceterorum. Populus quem non cognovi, id est peccatores indurati atque increduli, servivit mihi, postquam ad pœnitentiam vel fidem conversi sunt; et tunc in auditu auris obedivit mihi, id est præceptis Ecclesiæ. Filii alieni, id est solo nomine Christiani, simulatores, contumaces, hypocritæ, falsi religiosi, mentiti sunt mihi: quoniam aliud dicunt, aliud agunt; aliud ostendunt in habitu, aliud agunt in victu. Veniunt in vestimentis ovium, intus vero sunt lupi rapaces.41 Filii alieni inveterati sunt, id est obdurati in vitiis. Non enim advertunt Apostolum, Colossenses exhortantem: Exspoliate vos veterem hominem cum actibus suis, et induite novum, qui renovatur in agnitionem Dei. Et alibi:42 Renovamini spiritu mentis vestræ, et estote invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.43 Et claudicaverunt a semitis suis, id est, erraverunt a doctrina et lege Dei sibi propositis.
Denique Ecclesia, Deo regratiando de beneficiis jam commemoratis, ait: Vivit Dominus, etc. Qui versus in præcedenti explanatione satis expositus est. Deus qui das vindictas mihi, puniendo persecutores justorum atque Ecclesiæ: quemadmodum scriptum est: Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus;44 et subdis populos sub me, convertendo peccatores ad gremium matris Ecclesiæ, et ad obedientiam sanctam, vel, subjiciendo incredulos potestati fidelium; liberator meus de inimicis meis iracundis, utpote dæmonibus: in quibus (secundum Dionysium) est furor irrationalis, amens concupiscentia, et phantasma protervum . Quod tamen sagaciter intelligendum est, quum dæmones incorporei exsistentes, materiales passiones non habeant.45 Et non solum liberator meus es, Domine, de dæmonibus, sed et ab hominibus iracundis, perversis et reprobis. Et ab insurgentibus in me, scilicet ab adversariis qui contra me insurgent, quamdiu in præsenti exsilio vivo, sicut ait Augustinus: Persevera usque in finem, quia tentatio perseverat usque in finem. Ab his ergo exaltabis me, dando mihi victoriam in præsenti, atque coronam gloriæ in futuro; a viro iniquo, id est a quolibet homine pestifero, eripies me, ne ab eo inficiar.
Propterea, id est propter tanta beneficia tua, confitebor tibi in nationibus, Domine, prædicando et gloriose laudando nomen tuum coram populo, eisque beneficia tua ac pietatem tuam gratanter et affectuosissime insinuando. Hoc quotidie agit Ecclesia per prædicatores verbi divini. Et nomini tuo, o Domine, psalmum dicam, ore et opere te laudando. Hoc unusquisque per se agere potest et debet, quoniam Dominus est magnificans salutes, id est magni pendens, et multum appretians redemptionem ac felicitatem seu duplicem stolam, regis ejus, id est cujuslibet Christiani atque electi: qui dicitur rex, quoniam diabolo dominatur, ac proprio animo, sicque fortior est rege urbes et castra expugnante. In tantum quippe magnificavit ac magni pendit Deus salutem nostram, id est glorificationem corporis et animæ nostræ, ut propter eas recuperandas Unigenitum suum mitteret in mundum.46 Talem namque ac tantum legatum non misit propter modicam causam. Et tu ergo, magnifica et magni pende salutem hanc tuam; noli propter carnalia oblectamenta, propter sensibilia commoda, propter temporales honores eam negligere: sed indue virilem ac nobilem animum, et propter æterna atque invisibilia bona mercanda parvi pende et sperne omnia transitoria, vana ac vilia. Et Dominus est faciens misericordiam Christo suo David, id est cuilibet homini perfecto, Spiritus Sancti unctione excellenter uncto, et semini ejus, id est his quos ipse in Christo spiritualiter generat, verbo et opere eos docendo: quemadmodum de quibusdam ait Apostolus, Filioli mei, quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis;47 usque in sæculum.
Quæ autem in præcedentibus duabus expositionibus declarata sunt, hic omittuntur.
Postremo, quam beatus est qui ista magnifica dona Dei ac sublimes perfectiones, de se ipso psallere et Domino canere potest ad gloriam ejus! Qui vero tantam perfectionem nondum adeptus est ut ista in propria persona dicere queat, discat ex his quantum a vera perfectione distet, quo tendere habeat, quid sibi a Domino postulandum sit; studeatque vitam suam talter ordinare, ac talem perfectionem acquirere, ut prædicta omnia de se ipso ad Dei honorem possit cantare prompto atque gratissimo corde.
PRECATIO.
Amove a nobis, Domine, peccatorum nostrorum obscura, et illumina corda nostra consubstantialis Verbi tui lucerna: ejus nos, quæsumus, virtute præcinge, et viam nobis in eo immaculatam ostende.
Footnotes
-
2 Ps.LXXII, 28. ↩
-
Joann. XVII, 3. ↩
-
Joann. XV, 5. ↩
-
Rom. VIII, 32, 34. ↩
-
Joann. III, 16; ↩
-
Jacob.v,13. ↩
-
Ephes.ii,3. ↩
-
Ps. i, 7. ↩
-
II Par. xx, 12. ↩
-
Eccl. xxxv, 21. ↩
-
Eccli. xxxv, 21. ↩
-
Deut. iv, 29. ↩
-
Rom. i, 28. ↩
-
Tob. 11, 22. ↩
-
Rom. v, 20. ↩
-
Hebr. 1, 14. ↩
-
Zach. 11, 10. ↩
-
Joann. vii, 46. ↩
-
Marc. iii, 17. ↩
-
Joann. 1, 12. ↩
-
Ephes. v, 27. ↩
-
Matth.xxv, 41. ↩
-
Marc. 11, 17. ↩
-
Gen. iii, 1-6. ↩
-
Zach. ii, 10. ↩
-
Hebr. i, 14. ↩
-
Tob. iii, 22. ↩
-
Joann. i, 12. ↩
-
Ezech. xxxvi, 22, 32. ↩
-
Gen. xx, 1-6. ↩
-
Is. l, 10. ↩
-
Eccl. xxxiv, 9. ↩
-
Hebr. xii, 8. ↩
-
II Cor. iv, 17. ↩
-
Eccli. xxxiv, 9. ↩
-
II Cor. ix, 8. ↩
-
Apoc. m, 19. ↩
-
Apoc. iii, 19. ↩
-
II. Mach. IX, 13. ↩
-
I Petr. II, 9. ↩
-
Matth. VII, 15. ↩
-
Coloss. III, 9, 10. ↩
-
Ephes. IV, 23, 32. ↩
-
Rom. XII, 19. ↩
-
*phantasia proterva ↩
-
Joann. III, 16. ↩
-
Galat. IV, 19. ↩
Chapter 46 of 244