Skip to the text

Articulus 45

EXPOSITIO PSALMI OCTAVIDECIMI: COELI ENARRANT GLORIAM DEI.

PRÆSCRIBITUR denique psalmo huic titulus iste: In finem, psalmus David: id est, iste psalmus adscribitur David, respicienti in finem, id est in Christum. Nam loquitur hic de primo Christi adventu, qui factus est in fine sæculorum et in plenitudine temporum.1 Loquiturque de prædicatoribus evangelicæ legis, et de legis christianæ sinceritate, et ait:

D (1) CŒLI enarrant gloriam Dei. Quod tripliciter intelligi potest.

Primo sic: Cæli, id est sancti Evangelistæ atque Apostoli, enarrant gloriam Dei, id est, prædicant regnum et excellentiam Christi. Et opera manuum ejus, id est magnalia Christi, scilicet opera ejus miraculosa: quæ sunt opera manuum suarum, id est virtutes divinæ ac humanæ. Miracula enim Christi, divina virtute facta sunt principaliter, humana vero virtute instrumentaliter. Unde humanitas Christi comparatur ad naturam ejus divinam, sicut instrumentum conjunctum ac animatum ad ipsum artificem. Annuntiat firmamentum, id est Ecclesia : in qua homines perfecti firmantur, sicut stellæ in cœlo figuntur; et ipsa Ecclesia in firma petra, quæ Christus est, firmiter stabilitur.2 Dicuntur autem Apostoli et Evangelistæ, Cœli, propter conversationem cœlestem, et propter divinam inhabitationem, et propter eminentiam gratiarum : sicque omnes viri ac spirituales, cœli vocantur, quemadmodum Moyses ait : Audite, cœli, quæ loquor, et audiat terra verba oris mei.3 Et Isaias : Audite, cœli, et auribus percipe, terra.4 Merito quippe cœli dicuntur homines spirituales, quibus Apostolus loquitur :5 Vos in carne non estis, sed in spiritu. (2) Dies diei eructat verbum : id est, divinitus illuminati sapientesque homines eructant, seu pleno corde pronuntiant diei, id est spiritualibus ac eruditis hominibus, verbum, id est Christum, secundum quod Deus est :6 prout ait Apostolus, Sapientiam loquimur inter perfectos; et rursus, Et si cognovimus Christum secundum carnem, tamen jam non novimus.7 Et nox nocti indicat scientiam : id est, homines parvæ scientiæ, vel prædicti viri perfecti, assumentes imperfectorum personam (quemadmodum Apostolus asserit, Omnibus omnia factus sum, infirmis infirmus), docent homines adhuc carnales ac rudes, scientiam, id est notitiam pertinentem ad Christi naturam creatam, videlicet ad humanitatis suæ mysteria, quomodo illam sectentur :8 prout rursus dicit Apostolus : Ego, fratres, non potui vobis loqui, quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus;9 quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam.

Secundo exponitur hic locus sic : Cœli, id est orbes cœlestes, enarrant gloriam Dei, id est, majestatem et potestatem ejus ostendunt. Dicuntur enim cœli enarrare gloriam Dei, sicut dicuntur benedicere Deo, eumque laudare, videlicet quoniam præbent intuentibus occasionem atque materiam contemplandi Creatoris potentiam, sapientiam, et perfectionem. Propter quod scriptum est : Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc.10 Et simili modo, opera manuum ejus, id est creaturas divinæ potentiæ, annuntiat firmamentum, id est, sphæra octava, in qua fixæ sunt stellæ, annuntiat quidem opera Dei materialiter, quoniam est objectum contemplandi quam potenter et gloriose cetera omnia a Deo sint condita. Dies diei eructat verbum, etc. Dicitur namque tempus facere id quod fit in tempore : sicque dies et nox dicuntur eructare verbum et indicare scientiam, quoniam opera talia facta sunt per temporum intervalla, et de die in diem atque de nocte in noctem crevit cognitio Dei seu prædicatio Christi. Secundum hunc modum legitur libro primo Machabæorum : Vidit Jonathas quia tempus eum juvat.11

C Tertio exponitur passus iste anagogice, ut sit sensus : Cœli, id est angelici spiritus omnesque Beati, enarrant gloriam Dei, quoniam incessabiliter laudant Deum; et opera manuum ejus, id est effectus divinæ virtutis, annuntiat firmamentum, id est Christus, qui est caput et robur omnium Sanctorum, et ipse omnes comprehensores in patria illuminat de rationibus divinorum effectuum. Dies diei eructat verbum, id est, angeli superiores de plenitudine suæ cognitionis infundunt inferioribus angelis, purgando, illuminando, perficiendoque eos, secundum Dionysium. Et nox nocti indicat scientiam, quoniam dæmones sæpe perversis hominibus quædam secreta revelant.

D

Quamvis autem magis litteralis secunda expositio videatur, prima tamen, secundum veritatem, litteralis est ad intentionem Prophetæ et magis conveniens, eique sequentia consonant.

(3) Non sunt loquelæ, neque sermones, id est, nullum est genus idiomatis et sermonis, quorum non audiantur voces eorum, id est ab eis, puta a cœlis prædictis et Apostolis. Nam Apostoli omnium lingua loquebantur.12 Et Paulus inquit: Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum linguis loquor.13 (4) In omnem terram exivit sonus eorum, id est Apostolorum; et in fines orbis terræ verba eorum: quia Apostoli, facta divisione ipsorum, per se ipsos atque per suos discipulos prædicaverunt Evangelium Christi in quatuor plagis terræ, et in principalibus partibus mundi.14 Et hoc est quod ab Isaia prædictum est:15 A finibus terræ audivimus laudes, gloriam Justi. Et rursus per Isaiam Dominus apertissime dicit: Mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes in mare, in Africam, in Lydiam, tenentes sagittam, in Italiam et Græciam, ad insulas longe;16 et annuntiabunt gloriam meam gentibus. Porro quod dictum est, In omnem terram, etc., allegat Apostolus ad ostendendum, quod fides est ex auditu, et ex prædicatione Apostolorum.17 Unde consequitur, quod psalmus iste loquatur de Christo atque Apostolis ac prædicatione evangelicæ legis.

Deinde de Christi incarnatione subjungit: (5) In sole, id est in mundo inferiori, sub sole, videlicet in oculis hominum, posuit Filius Dei tabernaculum suum, id est corpus assumptum, quod dicitur templum invisibilis Deitatis: quia, ut a Propheta dicitur, Ipse in terris visus est, et cum hominibus conversatus est:18 quatenus qui ante latebat in sinu Dei Patris, appareret in forma assumptæ carnis; et qui ante habitabat lucem inaccessibilem, jam per incarnationem exhiberet se ipsum visibilem oculis, atque palpabilem manibus, sicut Joannes contestatur:19 Quod vidimus oculis nostris, quod audivimus, et manus nostræ contrectaverunt de Verbo vitæ.20 Denique hanc Dei incarnationem a Zacharia prædictam cognoscimus, ubi sic dicitur: Lauda et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, dicit Dominus.21 Per Isaiam quoque Dominus ait: Ecce ego ipse qui loquebar, adsum.22 Et iterum: Primus, id est Deus æternus, ad Sion dicet, Ecce adsum.23 — Vel sic: In sole, id est in beata virgine Maria, posuit Christus tabernaculum suum, id est corpus suum, habitans in utero ejus novem mensibus, quemadmodum Jeremias ait: Novum creavit Dominus super terram; femina circumdabit virum.24 Felicissima namque virgo Maria sol dicitur, propter excellentissimum divinarum gratiarum in ea splendorem. De qua in Canticis Sponsus ait: Tota pulchra es, amica mea. Et iterum:25 Pulchra ut luna, electa ut sol. Et ipse Christus tanquam sponsus procedens de thalamo suo, id est de utero virginali:26 in quo carnem induendo desponsavit sibi Ecclesiam, sicut ante per Prophetas diu et frequenter spopondit.

(6) Exsultavit ut gigas ad currendam viam, id est, Christus lætanter advenit, et libenter descendit in uterum suæ carissimæ Filiæ, amabilissimæ Virginis, ad currendam viam, id est ad festinanter prosequendum humanæ redemptionis mysterium; vel, ad currendam viam, id est ad conversandum in hoc sæculo, cujus vita est via ad vitam beatam. A summo cælo egressio ejus. Nam Christus descendit de sinu Patris in uterum Virginis; descendit a cælo intellectuali in terram sensibilem. Ipse enim ait: Nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis qui est in cælo.27 Descendit autem, non locum mutando, sed noviter apparendo; descendit, non ratione essentiæ, sed effectus. Ipse est namque qui per Jeremiam testatur: Cœlum et terram ego impleo. (7) Et occursus ejus, id est Christi regressus sive ascensio, usque ad summum ejus, id est usque ad eumdem locum unde exivit, videlicet ad dexteram Patris, sicut ait:28 Exivi a Patre, et veni in mundum;29 iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem.

Nec est qui se abscondat a calore ejus, id est, nemo se excusare potest a Christi amore, quoniam ista beneficia, tanta tamque patentia sunt, ut ignorantia nullum excuset. Idcirco Christum omnes super omnia amare tenentur. Vel sic: Nec est qui se abscondat a calore ejus, id est ab operatione seu examinatione Spiritus Sancti, qui est ardentissimus amor Patris et Filii. Christus enim de Spiritu Sancto prædixit: Quum venerit ille Spiritus veritatis, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio.30 Arguet enim homines de peccato commisso, de justitia omissa, et de judicio quod præconsiderare atque timere contemnunt. Vel quod dicitur, Nec est qui se abscondat a calore ejus, ideo dicitur, quia tanta est liberalitas gratiæ Spiritus Sancti tempore novæ legis, ut merito nullus se abscondere debeat a receptione ipsius.

(8) Lex Domini, id est christiana religio et Christi traditio, immaculata, nil habens vitii vel impuritatis admixtum, convertens animas, id est homines (ponit enim partem pro toto), quia retrahit eum qui sibi obedit, a rebus illicitis et caducis ad opera sancta, atque ad summum et incommutabile bonum. Testimonium Domini fidele: id est, articuli fidei christianæ sunt veri, non fallaces; sapientiam præstans parvulis, id est, cognitionem divinorum præbens humilibus, qui suum intellectum fidei subdunt, et quod credunt opere attestantur. Unde Isaias ait: Nisi credideritis, non intelligetis.31 Et Salvator: Confiteor (inquit) tibi, Pater, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis, id est fide et conversatione humilibus.32 Testimonium autem proprie pertinet ad credenda, sicut præceptum ad agenda.

(9) Justitiæ Domini, id est divina præcepta, rectæ, et justæ, ad beatitudinem sine errore ducentes, lætificantes corda eorum qui per caritatem eas observant. Naturaliter enim delectabile est virtuose vivere, et Deo in omnibus obedire. Propter quod (secundum Philosophum) signum virtutis est delectatio operationi adjuncta. Præceptum Domini lucidum, id est clarum ac splendidum, tanquam radius divinæ justitiæ ac lucis æternæ, illuminans oculos cordis, videlicet intellectum et memoriam, ne in tenebris vitiorum mergantur, sed in Deo permaneant.

(10) Timor Domini sanctus, id est, timor filialis, amicabilis et castus, non servilis aut humanus, est permanens in sæculum sæculi: quia hic incipit, et in patria perseverat quantum ad habitum; et etiam quantum ad aliquem suum actum manet in patria, scilicet quoad reverentialem subjectionem. Non autem manet in patria quantum ad fugam, quæ pertinet ad timorem: quia Beati sciunt se a Deo non posse averti, ideo non metuunt malum futurum, sed Deo cum reverentiali timore subjecti sunt.

Judicia Domini, id est omne dictamen, et omnis sententia divinæ sapientiæ, vera sunt, justificata in semetipsa: quoniam eo ipso quo sunt Dei judicia, necesse est ea fore justa et sancta; nec est alia ratio requirenda, vel auctoritas major invocanda, quoniam Deus est mensura et ratio omnis veritatis et æquitatis. (11) Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum. Nihil enim corporalium sensibiliumque bonorum tam amabile, tamque optabile esse potest, sicut divina judicia, id est præcepta et testimonia legis divinæ, quæ a Deo data sunt et approbata, et ad æternam felicitatem perducunt. Unde inferius dicitur: Bonum mihi lex oris tui super millia auri et argenti.33 Et dulciora super mel et favum, id est, in observando divina judicia seu præcepta, consistit major dulcedo quam in aliqua re carnali sive sensibili. Spirituales enim delectationes, ex sua natura majores sunt delectationibus corporalibus, quamvis interdum ex parte nostri oppositum accidat propter imperfectionem nostram et pronitatem ad mala; sed viris perfectis, quam suavis est Dominus expertis, dulciora sunt divina quam quæcumque carnalia:3435 imo quo divina amplius gustant, eo sensibilia ipsis magis desipiunt.

(12) Etenim servus tuus custodit ea, non solum per memoriam, sed etiam per caritatem et obedientiam, quatenus impleat

Matth. xix, 29.

Prov. xxiv, 16.

Job ix, 2, 3.

Matth. vi, 13.

1 Cor. x, 13. ac faciat ea. Nec frustra, quia in custodiendis illis retributio multa, id est, vita æterna reddetur pro præmio ei, qui divina judicia seu præcepta custodit. Hoc est quod Christus in Evangelio suis imitatoribus spondet: Qui reliquerit patrem aut matrem, etc., centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit. Centuplum namque accipit in præsenti, quia hic incipit præmium ejus: nam gratiam recipit, Deus eum diligit, mundum et carnem suppeditat, virtutibus splendet, spiritualem delectationem acquirit.

(13) Delicta quis intelligit? id est, singula quæque peccata quis advertere potest? quasi dicat, Nullus. Justus enim septies cadit in die; et tanta est nostra fragilitas, ut quotidianos defectus sigillatim cognoscere, deplorare, atque vitare nequaquam possimus. Propter quod in libro Job habetur: Non justificabitur homo compositus Deo; et si voluerit cum eo contendere, non poterit respondere unum pro mille. Quoniam igitur ita est, oro, o Domine, ab occultis meis, id est ab istis peccatis latentibus, mihi ignotis, munda me, dando mihi eorum memoriam, quantum oportet aut expedit, vel infundendo pœnitentiam in communi sufficientem, vel dando ea de cetero, quantum possibile est, præcavere; et ab alienis, id est a diabolo et ab adversariis meæ salutis, parce servo tuo, non permittendo eos prævalere in me per tentationes nefarias, sicut quotidie in Oratione dominica dicimus: Et ne nos inducas in tentationem, id est in consensum illicitum, vel in tentationem tam fortem ut repugnare non possimus, sed fac cum tentatione proventum.

(14) Si mei non fuerint dominati, id est, si hostes prædicti non prævaluerint adversum me, rationem vincendo, tunc immaculatus ero, id est immunis a labe peccati, ad quod me inducere optant. Tentatio enim cui non consentitur, non est peccatum, sed virtutis et meriti exercitium, ac triumphandi occasio. Et emundabor a delicto maximo, id est a consuetudine mala seu habitu vitioso. Ex hoc namque quod sæpe tentatori succumbimus, generatur in nobis consuetudo mala seu habitus pravus: a quo emundamur, dum tentatori resistimus perseveranter; quo facto, impletur quod sequitur:

(15) Et erunt ut complaceant eloquia oris mei: id est, si talis fuerit conversatio mea, ut sic ab occultis munder, et inimicis prævaleam; tunc eloquia oris mei erunt ut complaceant tibi, id est, tunc tibi placebunt verba mea. Nam cujus vita virtuosa est, ejus sermo gratus est tibi. Peccatori vero dixit Deus, Quare tu enarras justitias meas? Et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper: id est, si prædictam vitam habuero, tunc cogitatio mea erit semper in conspectu tuo, id est in approbatione seu complacentia sapientiæ tuæ cuncta cernentis, et omne bonum approbantis. Vel sic: Meditatio, etc., id est, omnis cogitatio mea, sive sit bona, sive mala, est cognita tibi, qui omnia conspicis, renesque et corda scrutaris: quemadmodum Elias ait, Vivit Dominus, ante cujus conspectum sto. Et Job loquens ad Dominum, dicit: Tu quidem gressus meos dinumerasti. Quam cæcus est ergo, et quam infelix, qui sine sollicitudine vivit, et coram Deo timorate non ambulat! Certe incidet post hanc vitam horribiliter in manus Dei viventis, qui in præsenti negligit honorare vultum divinæ præsentiæ universa spectantis.

(16) Domine, tu es, vel esto, deprecor, adjutor meus, cooperando mihi per gratiam, et redemptor meus a cunctis periculis, qui proprio sanguine liberasti me.

O quam gratulabundo ac devotissimo animo cantandus est psalmus iste omni Christiano, in quo christianæ fidei fundamenta narrantur; Apostolorum prædictatio, Verbi incarnatio, evangelicæ legis commendatio, propriæ quoque fragilitatis recognitio, atque divinæ misericordiæ imploratio, mirabiliter continentur! Tanto (ni fallor) unusquisque fidelis hunc psalmum dulcius decantabit, præcordialius puriusque concinet, quanto bonum commune, id

Ps. xlix, 16.

Ps. vu, 10.

III Reg. xvii, 1.

Job xiv, 16.

Hebr. x, 31. est fidem catholicam Christique incarnationem, ardentius diligit.

PRECATIO.

Domine, adjutor noster et redemptor, justitiæ tuæ rectæ lætificent corda nostra, occulta nostra verbi tui gratia emunda : quo nobis a delictis maximis expiatis, placeat in conspectu tuo meditatio cordis, et eloquia oris nostri.

Footnotes

  1. Galat. IV, 4. ↩

  2. 1 Cor. X, 4. ↩

  3. Deut. XXXII, 1. ↩

  4. Is. I, 2. ↩

  5. Rom. VIII, 9. ↩

  6. 1 Cor. II, 6. ↩

  7. II Cor. V, 16. ↩

  8. 1 Cor. IX, 22. ↩

  9. 1 Cor. III, 1, 2. ↩

  10. Is. XL, 26. ↩

  11. 1 Mach. XII, 1. ↩

  12. Act. II, 4, 6, 8, 11. ↩

  13. 1 Cor. XIV, 18. ↩

  14. Marc. XVI, 20. ↩

  15. Is. XXIV, 16. ↩

  16. Is. LXVI, 19. ↩

  17. Rom. X, 17. ↩

  18. Baruch. III, 38. ↩

  19. 1 Tim. VI, 16. ↩

  20. 1 Joann. I, 1. ↩

  21. Zach. II, 10. ↩

  22. Is. LII, 6. ↩

  23. Is. XLI, 27. ↩

  24. Jer. XXXI, 22. ↩

  25. Cant. IV, 7. ↩

  26. Cant. VI, 9. ↩

  27. Joann. III, 13. ↩

  28. Jer. XXIII, 24. ↩

  29. Joann. XVI, 28. ↩

  30. Joann. xvi, 8. ↩

  31. Is. vii, 9 juxta LXX. ↩

  32. Luc. x, 21. ↩

  33. Ps. cxviii, 72. ↩

  34. 1 Petr. u, 3. ↩

  35. Ps. xxxiii, 9; ↩

Chapter 47 of 244