Articulus 46
EXPOSITIO PSALMI NONIDECIMI : EXAUDIAT TE DOMINUS, ETC.
TITULUS Psalmi præsentis, videlicet, In finem, psalmus David, ex prædictis satis est evidens. In multis enim jam psalmis titulus talis expositus est.
PRIMO autem exponi potest de Christo, cui orat Propheta dari a Deo Patre, quæ Spiritu Sancto revelante noverat ei esse donanda. Ait itaque : (1) Exaudiat te, o Christe, Dominus Deus omnipotens, in die tribulationis, id est in tempore peregrinationis tuæ in hoc mundo, in quo tota conversatio tua tribulationibus plena fuit, et sæpe pro mundi orasti salute. Vel, In die tribulationis, id est in die passionis, quando pro transgressoribus exorasti, dicens : Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.1 Protegat te nomen Dei Jacob, id est Deus verus, non a malo culpæ, quia nunquam potuisti peccare, sed a malo pœnæ, quod tibi Judæi sæpe parabant ante tempus. (2) Mittat tibi auxilium : non propter tuam indigentiam aut necessitatem ; sed propter dispensationem, quemadmodum apparuit tibi angelus de cœlo, confortans te ;2 de sancto, id est de se ipso. Vel sic : Mittat tibi auxilium, id est, naturæ tuæ assumptæ conferat opem et gratiam, ad liberandum genus humanum ; de sancto, id est de te ipso, secundum quod Deus es. Quidquid enim virtutis in humana Christi natura fuit, a divinitate Verbi profluxit. Et de Sion, id est de cœlestibus, tueatur te ab adversis : sicut prædictum est.
(5) Memor sit omnis sacrificii tui, id est omnium operum quæ ei pro salute hominum obtulisti, prædicando, orando, laborando, jejunando; et holocaustum tuum, id est natura tua humana, quam in cruce Patri totaliter immolasti, igne passionis consumptam, pingue fiat, id est efficax atque exuberans ad succurrendum. Hoc orat Propheta : non quod sacrificium et holocaustum Christi possint esse inaccepta Patri æterno, quum ipse sit Agnus sine macula, Filiusque dilectus, in quo Patri complacuit;34 sed ut Deus merito sacrificii et holocausti Christi, mundo subveniat, parcat, et eum salvificet. (4) Tribuat tibi, o Christe Deus, secundum cor tuum, id est quidquid desideras; et omne consilium tuum, quo decrevisti mundum redimere, confirmet, id est, ad salutarem effectum perducat, videlicet ut mundus felicitatem acquirat, quemadmodum in Evangelio deprecatus es : Volo, Pater, ut ubi sum ego, illic sit et minister meus.5
Quibus peractis, (5) Lætabimur, o Pater cœlestis, in salutari tuo, id est in Christo Filio tuo salvatore nostro, qui dicitur Salutare tuum, quia per ipsum salvasti nos. Vel, Lætabimur, o Christe, in salutari tuo, id est in salvatione qua salvasti nos. Et in nomine Dei nostri, id est in virtute et fide sanctæ Trinitatis, magnificabimur magnitudine spirituali, ita ut simus filii Dei coheredesque Christi.6
(6) Impleat Dominus omnes petitiones tuas, o Christe, tam illas quas pro proprii corporis glorificatione fudisti, quam illas quas pro aliis obtulisti, quam etiam illas quibus jam, ad dexteram Patris sedens, pro hominibus interpellas, ostendendo Patri latus et vulnera.7
Nunc ego David per Spiritum cognovi, quoniam salvum fecit Dominus Christum suum, resuscitando eum a mortuis. Et loquitur de futuro per verbum de præterito, propter certitudinem prophetiæ. (7) Exaudiet illum, scilicet Christum Deus Pater, de cœlo sancto suo, id est de throno gloriæ, seu de cœlo empyreo: de quo dicitur Deus exaudire, quia in eo specialiter esse et habitare censetur. In potentatibus, id est in magnis virtutibus seu fortibus Dei auxiliis, consistit et est salus dexteræ ejus, id est beatitudo seu redemptio hominum, procedens a dextera ejus, id est a benigno Dei favore seu misericordi ejus adsistentia. Salus enim nostra a Dei pietate donatur nobis, et in actibus præcipuarum virtutum consistit, qui mentem corroborant atque in Deo stabiliunt.
(8) Hi in curribus, id est, quidam sæcularium in transitoriis ac volubilibus mundi bonis confidunt; et hi in equis, id est, quidam eorum in vanitatibus, pompis, honoribus atque potentia propria sperant; nos autem, qui veraciter Christo connectimur per caritatem et fidem, in nomine Domini Dei nostri, id est per Christum Dei Filium, invocabimus Patrem: quemadmodum ipse in Evangelio docet, Quidquid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.8 (9) Ipsi, in curribus et equis confidentes, obligati sunt vitiis, atque obnoxii facti variorum peccatorum reatibus, et ceciderunt a gratia et bono statu mentis; nos autem surreximus per pœnitentiam a peccatis, et erecti sumus per contemplationem ad Deum.
(10) Domine Pater, salvum fac regem, id est Christum, imponendo brevem finem angustiis ejus, et ad immortalem statum eum resuscitando; et exaudi nos per Christum, scilicet merito ejus exaudiri optantes, in die qua invocaverimus te, id est in quacumque hora te deprecati fuerimus: nam semper dum te invocamus, spiritualiter nobis dies est, quoniam Christus qui est intellectualis dies et sol justitiæ, lucet per fidem et gratiæ claritatem in cordibus nostris: præsertim quum oratio non sit nisi ascensus mentis in Deum.
Footnotes
Chapter 48 of 244