Articulus 48
EXPOSITIO LITTERALIS PSALMI VICESIMI : DOMINE, IN VIRTUTE TUA, ETC.
PRÆTEREA psalmi nunc exponendi talis est titulus : In finem, psalmus David : id est, psalmus iste attribuitur David, dirigenti mentis suæ intuitum in Christum : de quo et cujus regno, psalmus hic ad litteram exponendus est.
PRIMO autem ostendit gloriosus Propheta beneficia humanitati Christi collata a sua divinitate, et ait :1 (1) Domine Pater, ex quo (secundum Apostolum) omnis paternitas in cœlo et in terra nominatur, in virtute tua, id est in omnipotentia tuæ majestatis tanquam in objecto, lætabitur rex, id est Dominus Jesus, qui est rex regum et princeps regum terræ.2 Christus enim ut homo, gloriatus est de perfectione et potestate divina, per quam faciebat miracula; et non lætabatur de se, secundum quod homo, nisi in Deo. Et super salutare tuum, id est de salvatione sui corporis per resurrectionem, et de omni beatitudine ei a te collata, præsertim de personali unione suæ humanitatis cum Verbo, exsultabit vehementer : quoniam Christus ut homo, tanto vehementius gaudet in Deo, quanto se videt magis electum ab eo, pluraque salutaria dona sortitum ab ipso.
(2) Desiderium cordis ejus tribuisti ei, exaudiendo eum in omnibus, et beatificando animam ejus a suæ creationis principio; et voluntate labiorum ejus, id est effectu orationum, instructionum, ac aliorum sermonum suorum, non fraudasti eum, sed exaudisti eum, ejusque doctrinam fecisti in cordibus electorum fructificare in vitam æternam; imperioque oris sui subjecisti spiritus immundos : nam ad imperium Christi ejiciebantur dæmonia, quemadmodum Evangelistæ testantur.3
Ideo autem hæc Christo homini competunt, (3) Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis : omni enim gratia excellentissime adornasti animam Christi ab instanti suæ creationis, conservando eam ab omni peccato originali et actuali immunem, universisque donis Spiritus Sancti dulcissimis eam replendo, et quod super omnia est, beatifica tua visione ipsam felicitando : et hoc sine præcedentibus meritis ejus. Benedictio equidem Dei vocatur collatio gratiæ ejus. Anima ergo Christi præventa est benedictionibus dulcedinis, id est gratuitis donis divinæ collationis sine præviis meritis.
Posuisti, o Domine Pater, in capite ejus, id est in superiori parte animæ Christi, in qua Trinitatis imago consistit, videlicet in intellectu ipsius, coronam triumphalem, salutem, seu victoriosam felicitatem, de lapide pretioso, id est de perfecta atque firmissima caritate compactam : quoniam beatitudo intellectus, per actum caritatis perficitur, stabilitur, et immobilitatur.
(4) Vitam, id est resurrectionem festinatam a morte, scilicet ut tertia die suscitaretur, petiit Christus a te, Domine Pater, et tribuisti ei, resuscitans eum tertia die : nec solum dedisti ei vitam, sed et vitam impassibilem et æternam (quemadmodum ait Apostolus, Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur).4 Ideo subdit, longitudinem dierum in sæculum et in sæculum sæculi, id est, dedisti ei vitam æternam, cujus duratio omne tempus includit. Et ergo (5) Magna est gloria, id est delectatio, ejus in salutari tuo, id est in salutifera conjunctione ad te. Gloria enim Christi hominis, est in unione sua beata ad Deum : et tanto est hæc gloria ejus major, quanto propinquius Deo unitus est. Gloriam, id est animæ jucunditatem de electorum salvatione, ac cœlestis Jerusalem reædificatione, et magnum decorem, id est corporis splendidissimam glorificationem, impones super eum, scilicet Christum, sicut in die resurrectionis et ascensionis jam factum est. Vel sic : Gloriam, id est claram notitiam, et magnum decorem, id est præclarum ornatum, impones super eum, videlicet copulando sibi Ecclesiam immaculatam, sui Sponsi claram cum laude notitiam habentem, eumque decorantem et lætificantem, sicut sponsa ornat et lætificat sponsum suum.
Ideo autem hæc facies, o Deus Pater, (6) Quoniam dabis eum, scilicet Christum, in benedictionem in sæculum sæculi : ita ut non solum sit in se ipso æternaliter benedictus, sed etiam alii benedicantur per ipsum : prout inferius dicitur, Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ.5 Lætificabis eum in gaudio, id est, omni gaudio Christum implebis, cum vultu tuo, id est ex adspectu vultus tui, in cujus visione beatitudo consistit : ita ut Christus jam tibi præsens, gaudeat non solum de propria felicitate, sed de omnium quoque salvandorum per ipsum salute.
Talis vero accidentalis merces et gloria Christo debetur, (7) Quoniam rex, id est Christus, sperat in Domino, id est, omne bonum nondum adeptum, ab eo exspectat et ei attribuit ; neque creatam potentiam sibi sufficere ad felicitatem existimat, sed totam fiduciam in Deo ponit ; et in misericordia Altissimi non commovebitur, id est, sperando in misericordia Dei non derelinquetur, nec a Domino separabitur. Nam Christus nunquam motus est vel separatus a Domino.
Consequenter agit Propheta de reprehensione hostium Christi, et ait : (8) Inveniatur, o Christe judex, manus tua, id est potestas tua ulciscens peccata, omnibus inimicis tuis, videlicet hæreticis, schismaticis et impœnitentibus, ita ut experiantur in pœnis tuam justitiam, qui noluerunt in via acquirere tuam clementiam. Dextera tua, id est rectissima atque districta tua justitia, inveniat, per examinationem ac pœnæ inflictionem, omnes qui te oderunt, id est perversos incredulosque Judæos, qui te per invidiam occiderunt.6 Hos gravior pœna possideat, quoniam gravius peccaverunt. Et ita erit, nam (9) Pones eos ut clibanum ignis, inflammando eos [in] corpore igne sensibili, et [in] anima vi doloris ac verme conscientiæ, in tempore vultus tui, id est in die justi judicii, quando per retributionem adspicies quæ modo per longanimitatem dissimulas.7 Dominus Christus in ira sua, id est in ultione suæ justitiæ, conturbabit eos, projiciendo eos in tenebras exteriores, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat ;8 et devorabit eos ignis infernalis, non ut consumpti moriantur, sed ut miseriis involuti, æternaliter crucientur, sicut in libro Judith legitur : Dominus omnipotens judicabit in eis, in die judicii visitabit illos.9 Dabit enim ignem et vermem in carnem ipsorum, ut urantur, et sentiant usque in sempiternum. (10) Fructum eorum, id est delectationem ipsorum carnalem ac turpem, de terra perdes, id est, a regione vivorum separabis, ne gaudeant in cœlis cum Deo, qui nunc illicite deliciantur in sæculo ; et semen eorum, id est opera eorum, perdes a filiis hominum, id est a beata societate eorum qui in mundo rationabiliter et humane et pie vixerunt, quemadmodum scriptum est :10 Tollatur impius ne videat gloriam Dei.
Tota ista sententia, quæ inter bonos et malos discernit, etiam per Malachiam pulchre innuitur :11 Convertimini, inquit, et videbitis quid sit inter justum et impium, et inter servientem Deo et non servientem ei. Ecce dies veniet succensa quasi caminus ;12 et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula ; et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus, quæ non derelinquet eis radicem.
Insuper ista specialiter et convenienter, imo et litteraliter exponi possunt de oppressione, occisione, et combustione Judæorum per Romanos principes facta, ut sit sensus : Inveniatur, o Christe, manus tua omnibus inimicis tuis, id est, experiantur infideles Judæi potentiam tuam ac justam vindictam. Pones eos ut clibanum ignis, replendo magnis ac variis calamitatibus ; in tempore vultus tui, id est in die ultionis, qua per Titum et suos respexisti vindicare mortem tibi illatam. Dominus in ira sua conturbabit eos timore atque dolore ; et devorabit eos ignis, id est, magna et vehemens pœna consumet eos, sicut et factum est. Fructum eorum de terra perdes, etc. Nam in prædicta persecutione de terra sua expulsi sunt et ipsi et filii eorum usque in diem præsentem.
Quæ autem sequuntur, de prædictis Judæis optime exponuntur. Subjungit enim causam tantæ oppressionis, et dicit : (11) Quoniam declinaverunt, o Christe, in te mala, imponendo tibi grandia crimina. Nam coram Pilato clamabant :13 Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum ; et iterum : Tolle, tolle, crucifige eum.14 Cogitaverunt consilia quæ non potuerunt stabilire.15 Frequenter namque excogitaverunt Judæi, qualiter aliquam occasionem contra Christum invenirent ; sed non potuerunt sua consilia stabilire, quia non poterant rationabilem causam reperire, nec suas accusationes probare aut verificare.
A (12) Quoniam pones eos dorsum, id est, permittes eos excæcari, indurari, et omnino averti a te, ita ut fugiant a lege et fide tua, vertentes ad te dorsum, non faciem mentis.16 In reliquiis tuis, id est in paucis quos tibi elegisti ex illis, de quibus ad Romanos ait Apostolus, Reliquiæ salvæ fient, præparabis, id est, recte dispones et ordinabis, vultum eorum, id est scientiam legis ac Prophetarum :17 quam ipsi male atque carnaliter intellexerunt ; seque in ea sapientes esse jactabant, sed ita non erat. Verum Christus per Spiritum Sanctum contulit reliquiis suis verum et sanum intellectum legis ac Prophetarum, sicque electis suis reliquiis præparavit, seu perfecte paravit, vultum vel cognitionem carnalium Judæorum.
(15) Exaltare, Domine Christe, in virtute tua, id est, propria potestate resurge, ascende, te ipsum mundo declara per doctrinam atque miracula Apostolorum, principem hujus mundi ejice foras, in cordibus fidelium regna, et totum mundum tuo imperio subde.18 Quo facto, cantabimus voce et psallemus vita ac moribus virtutes tuas, id est sanctitatem ac perfectionem conversationis tuæ, miracula quoque et cetera quæ ad nominis tui honorem et gloriam pertinent. Statim enim post Christi ascensionem et Spiritus Sancti missionem, cœpit Ecclesia publice securaque mente cantare et psallere, prædicare et scribere virtutes sui Salvatoris.
Footnotes
-
Ephes. III, 15. ↩
-
Apoc. I, 5; xvii, 14; xix, 16. ↩
-
Matth. IV, 24; VIII, 16, 32; et alibi. ↩
-
Rom. VI, 9. ↩
-
Ps. lxxi, 17. ↩
-
Matth. xxvii, 18. ↩
-
Matth. xxv, 41. ↩
-
Job x, 22. ↩
-
Judith xvi, 20, 21. ↩
-
Is. xxvi, 10. ↩
-
Malach. iii, 18. ↩
-
Malach. iv, 1. ↩
-
Joann. XVIII, 30. ↩
-
Joann. XIX, 15; ↩
-
Luc. XXIII, 18, 21. ↩
-
Jer. XXXII, 33. ↩
-
Rom. IX, 27. ↩
-
Joann. XII, 31. ↩
Chapter 50 of 244