Skip to the text

Articulus 51

PROSECUTIO EXPOSITIONIS HUJUS PSALMI VICESIMI PRIMI.

POSTQUAM Christus quæ pertulit commemoravit, pro gloria resurrectionis orans, nobisque orandi formam præscribens, subjungit:1 (20) Tu autem, Domine, Pater æterne, ne elongaveris, id est, ne diu differas, auxilium tuum, sed statim, scilicet tertio die, resuscita me;2 ad defensionem meam conspice, id est, adspice ut defendas me, non ut non moriar, sed ne in morte detinear, et ne post mortem diu derideant me hostes mei, dicendo:3 Ecce quomodo seductor ille surrexit a mortuis.

(21) Erue a framea, id est a morte seu gladio, id est ab omni læsivo, animam meam: non quod essentia animæ secundum se posset lædi aut mori, quippe quæ immaterialis atque perpetua scitur et creditur; sed ne a corpore suo diu permaneat separata; et de manu canis, id est de potestate furibundi ac rabidi populi Judæorum, contra me more canum latrantium, erue unicam meam, id est animam meam tibi summe dilectam, quæ sola redemptore non eget, nec similem habet. (22) Salva me ex ore leonis, id est a devoratione superbæ plebis, quæ me penitus conterere voluit, et tanquam falsum prophetam in æternum confundere; et a cornibus unicornium, id est a præsumptionibus atque superbiis malignorum, humilitatem meam, id est me inter homines pauperem, humilem, et abjectum: ab his, inquam, salva me, me humilem exaltando, et illos superbos humiliando. Et bene nomine Unicornis designantur præsumptuosi, quoniam unicornis est animal superbissimum:456 quod (ut fertur) ex indignatione moritur, si contra desiderium suum teneatur.

(25) Narrabo nomen tuum, Domine Pater omnipotens, fratribus meis, scilicet sanctis Apostolis, aliisque discipulis. Nam post resurrectionem Christus frequenter istis apparuit, eosque de Patris ac Filii divinitate, totiusque Trinitatis gloria informavit, quemadmodum evangelica docet historia. In medio Ecclesiæ, id est inter fideles, laudabo te per me atque alios. Christus enim per se ipsum laudavit Patrem ante ascensionem suam, stando in medio discipulorum suorum; et post missionem Paracleti laudavit eum per totum mundum per prædicationem Apostolorum ac ceterorum fidelium. Hunc autem versum allegat Apostolus de Christo prædictum esse, dum ait: Non confunditur eos vocare fratres, dicens: Narrabo nomen tuum fratribus meis. Unde Christus ad Mariam Magdalene dixisse narratur: Vade ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum.

Itaque Christus ad Patrem ait: In medio Ecclesiæ laudabo te. Sic autem laudabo, sicque laudans te pronuntiabo: (24) Qui timetis Dominum, timore casto et sancto, laudate eum, omne bonum ipsi fontaliter adscribendo, ac omnia ad laudem et gloriam ejus agendo. Universum semen Jacob, id est omnes qui vere filii estis patriarchæ Jacob, non solum carnis propagine, sed fidei quoque ac vitæ imitatione, vitia supplantando cum Jacob, qui supplantator interpretatur; glorificate eum, id est, gloriam date nomini ejus, non vobismetipsis, quoniam et Apostolus ait: Soli Deo honor et gloria. Et apud Isaiam Dominus dicit: Ego Dominus, hoc est nomen meum; gloriam meam alteri non dabo. (25) Timeat eum omne semen Israel, id est omnes filii Jacob, qui dictus est Israel quoniam vidit Deum. Omnes ergo homines contemplativi, videlicet mundi corde et simplices, atque quietem amantes, sunt semen Israel, id est, vita et contemplatione sanctum Jacob, secundum quod Israel dictus est, imitantes. In Genesi enim legitur: Factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola; Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis. Ideo autem, Omne semen Israel timeat Deum timore reverentiali ac filiali, ne sit Deo ingratum de beneficiis Christo et per consequens toti generi humano collatis. Nam subditur: quoniam non sprevit, displicentia interiori, neque despexit, exteriori repulsa, deprecationem pauperis, scilicet mei, Filii ipsius, qui pauper vixi in mundo. Nec avertit faciem suam, id est pietatis suæ respectum, a me; et quum clamarem ad eum, exaudivit me. Videtur hoc contrarium his quæ superius dixit: Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies. Sed quoniam ibi ostensum est, quod licet Christus non sit exauditus a Patre quantum ad aliquid, simpliciter tamen exauditus est; ideirco quod nunc dicitur, prædictis consonat, et ea corroborat.

Deinde Christus ait ad Patrem: (26) Apud te laus mea in Ecclesia magna: id est, laus qua ego laudor, teque laudari exhortor, est apud te, id est, tibi placet, et refertur ad te in Ecclesia magna, id est in Ecclesia christiana, quæ per orbem terrarum longe ac late diffunditur: quia per totam plebem catholicam Deus Pater et Filius ejus laudantur. Propter quod Dominus ait: Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus. Et rursus: Cantate Domino canticum novum, laus ejus ab extremis terræ. Vota mea, id est sacrificium novæ legis, videlicet sacrificium corporis et sanguinis mei, redam, id est, per sacerdotes meos offerri faciam Domino, in conspectu timentium eum, id est præsentibus atque cernentibus populis christianis. Reddidit quoque Christus vota, id est desideria sua, Deo Patri in conspectu timentium eum, dum post Cœnam instante jam passione oravit, et orando desideria sua expressit, quæ habuit pro Patris clarificatione, sui ipsius

Gen. xxv, 27.

Malach. I, 11.

Is. XLII, 10.

23

Matth. xxviii, 18-20; Marc. xvi, 12-19; Luc. xxiv, 13 et seq.; Joann. xx, xxi.

Hebr. II, 11, 12.

Joann. xx, 17.

1 Cor. x, 31.

Gen. xxv, 25; xxvii, 36.

1 Tim. I, 17.

Is. XLII, 8. glorificatione, et discipulorum omniumque electorum salvatione. Unde apud Joannem loquitur : Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te.7 Et rursus : Pater, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi.8

(27) Edent pauperes, id est, humiles manducabunt Sacramentum altaris, non solum sacramentaliter, sed etiam spiritualiter : ideo et saturabuntur, id est, mentaliter impinguabuntur caritate, gratia, consolatione ac donis Spiritus Sancti ; et laudabunt Dominum Jesum Christum, qui est in hoc Sacramento dator ac donum, qui requirunt eum affectu, fide et opere, sequendo vestigia ejus ; vivent corda eorum, spirituali vita, in sæculum sæculi, id est sine fine. Nunc enim vivunt per fidem et caritatem; consummatoque cursu præsentis exsilii, vivent per contemplationem et gloriam. Vivent enim, quoniam fontem vitæ, scilicet Christum, digne recipiunt, sicut et ipse testatur : Ego sum panis vivus qui de cœlo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum.9

Insuper sanctus David, totius mundi conversionem ad Christum prænuntians, ait : (28) Reminiscentur, id est, delictorum suorum, divinorumque beneficiorum quæ non pensabant, recordabuntur, et convertentur ad Dominum Salvatorem universi fines terræ, audita evangelicæ veritatis prædicatione. Ecce hic conversio gentium apertissime denuntiatur. Quam et Daniel prædixit sub his verbis : Ecce in nubibus cœli quasi Filius hominis venit, et ad Antiquum dierum pervenit ; et dedit ei potestatem et honorem et regnum ; et omnes populi, tribus et linguæ servient ei.10 Et Isaias ait : Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium ; et videbunt omnes fines terræ salutare Dei nostri.11 (29) Et adorabunt in conspectu ejus, id est, ipsum Dominum tanquam præsentem adorabunt, universæ familiæ gentium. (30) Quoniam Domini Salvatoris est regnum, cujus non erit finis. Ipsius enim est regnum militantis ac triumphantis Ecclesiæ, quemadmodum Jeremias prædixit : Regnabit rex et sapiens erit. Et ipse Dominus dominabitur gentium sibi per fidem obedientium. Unde in Zacharia de Christo habetur : Et loquetur pacem gentibus ; potestas ejus a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad fines terræ.

(31) Manducaverunt corpus et sanguinem Christi sacramentaliter vel spiritualiter, et adoraverunt ipsum Sacramentum, scilicet Christum in Sacramento contentum, omnes pingues terræ, id est omnes in gratia Dei atque virtutibus divites : de quibus Dominus per Isaiam ait, Delectabitur in crassitudine anima vestra ; et in Canticis, Comedite, amici, et bibite, et inebriamini, carissimi.1213 In conspectu ejus cadent, id est, Christum devote colent atque humiliter adorabunt, omnes qui descendunt in terram, id est omnes nascentes ac habitantes in mundo, secundum quod ad Abraham dicitur : In semine tuo, videlicet Christo, benedicentur omnes cognationes terræ. Istæ vero distributiones intelliguntur de generibus singulorum, non de singulis generum. (32) Et anima mea illi vivet : id est, ad honorem et gloriam ejus totam suam vitam Dei obsequio mancipabit ; et semen meum, id est, qui meo exemplo convertuntur ad Dominum, serviet ipsi. Hoc ad litteram de David accipi potest, quoniam anima ejus Deo fidelis fuit, et multi filiorum suorum Deo devotissimi erant.14

(33) Annuntiabitur Domino generatio ventura, id est, populus christianus dicetur ad Christum pertinere, et per annuntiationem prædicatorum convertetur ad Christum ; et annuntiabunt cœli justitiam ejus, id est, Apostoli aliique cœliformiter conversantes in terra, prædicabunt evangelicam legem, populo qui nascetur, id est populo in Christum credenti, quem fecit Dominus, id est, quem ex aqua et Spiritu Sancto regeneravit.15 Mirabilis videtur ista connexio, quia verbo futuri temporis, puta Nascetur, adjungit verbum præteriti temporis, scilicet Fecit.1617 Nam quod sanctus cundum prædestinationem æternam; tam- Propheta vidit futurum quoad temporalem successionem, vidit jam factum seque certissime cognovit futurum, ac si jam factum fuisset.

Footnotes

  1. Philipp. u, 8. ↩

  2. *tuum a me* ↩

  3. Cf. Matth. xxvii, 63, 64. ↩

  4. Philipp. ii, 8. ↩

  5. Rom. viii, 32. ↩

  6. II Cor. viii, 9. ↩

  7. Joann. xvii, 1. ↩

  8. Ibid. 11. ↩

  9. Joann. vi, 51, 52. ↩

  10. Dan. vii, 13, 14. ↩

  11. Is. lii, 10. ↩

  12. Cant. v, 1. ↩

  13. Is. lv, 2. ↩

  14. Gen. xxii, 18. ↩

  15. Joann. iii, 5. ↩

  16. Joann. xvii, 1. ↩

  17. Luc. i, 33. ↩

Chapter 53 of 244