Articulus 50
EXPOSITIO LITTERALIS PSALMI VICESIMI PRIMI : DEUS, DEUS MEUS, RESPICE, ETC.
Hujus insuper psalmi iste est titulus : In finem, psalmus David, pro susceptione vel assumptione seu cerva matutina : id est, psalmus iste in finem nos dirigens, est David, id est Christi per David figurati, pro assumptione vel susceptione matutina, id est pro sua resurrectione, quæ mane facta est, in psalmo isto orantis ;1 vel, Pro cerva matutina, id est pro Christi humana natura, quæ comparatur cervæ, quoniam ad similitudinem cervæ semper per contemplationem alta conscendit, et terrena transiliit.2
Quod autem hic psalmus ad litteram de Christo sit exponendus, constat ex eo quod beatissimi Evangelistæ allegant verba psalmi hujus in Christi passione esse impleta, sicut patebit. Dicuntque Hieronymus et alii multi, quod Christus in cruce cecinit totum hunc psalmum cum psalmis sequentibus usque ad illum versiculum, In manus tuas commendo spiritum meum :3 quod satis probabile est. Matthæus enim et Marcus testantur Christum in cruce dixisse principium hujus psalmi, scilicet, Deus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ? Lucas vero commemorat eum dixisse versum illum, In manus tuas commendo spiritum meum.4 Unde videtur intermedios quoque versus dixisse. In Hebræo namque psalmus iste sic incipit : Eli, Eli, lamma hazababthani ? Quod autem adjungitur in nostra translatione, Respice in me, non est in Hebræo, nec in translatione Hieronymi juxta Hebræum, sed a Septuaginta interpretibus additum creditur.5
Porro Psalmus iste pulcherrimus valde est, et omni devotione plenissimus :6 estque cum fideli ac pia compassione Christi cantandus ; et qui eum sine affectu promit, nescio si Christo gratus est, eumve diligat. Non est enim aliquis psalmus qui tam evidenter, determinate, ac proprie Christi passionem describat, sicut hic psalmus; ita ut potius historia videatur, quam prophetia. Nec recolo in toto veteri Testamento tam diffuse et clare descriptam Christi passionem, sicut in hoc loco, et Isaiæ quinquagesimo tertio capitulo. Quamvis etenim Daniel apertissime dixerit Christum occidendum, non tamen ita prolixe ac determinate describit modum et acerbitatem hujus occisionis, quemadmodum David et Isaias in locis præallegatis. Diligenter ergo et affectuose, quantum Dominus dare dignabitur, exponendus est psalmus iste dulcissimus, et mira virtute repletus, cujus singula verba sunt faculæ quædam ignis divini amoris, qui est Spiritus Sanctus. O quam clare et condolenter vidit sanctissimus David in spiritu acerbitatem, horrorem, ac totum processum dominicæ passionis, et quod Christo patienti compatiendum sit, quando hunc psalmum conscripsit! et quomodo virtus causæ principalis hujus psalmi, videlicet virtus Spiritus Sancti, resultat et continetur in hoc suo effectu, scilicet in psalmo præsenti !
Ait ergo Propheta in persona Christi, vel potius ipsemet Christus ratione humanitatis assumptæ : Deus, Deus meus. Repetitio Dei, indicium est ferventis desiderii. Itaque, Deus universorum, Deus meus specialissimo modo, sicut frequenter expositum est. Unde post resurrectionem Christus Mariæ Magdalene ait : Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. In quo designat, quod sicut Deus est specialiter suus Pater ratione divinæ naturæ, quam per generasempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus Sanctorum.
(2) Deus meus, clamabo per diem : nam Christus in die Parasceves circa horam nonam clamavit :7 Eli, Eli, lamma hazababthani?8 sicut jam patuit. Et non exaudies, minuendo corporis mei dolorem, animique tristitiam, sed morte amarissima atque turpissima me occidi permittes. Et nocte clamabo, videlicet ante diem passionis, quando ter oravi eumdem sermonem, et dixi : Mi Pater, si fieri potest, transfer calicem istum a me.9 Sed nec tunc exaudies : non tamen oratio mea indecens aut reprehensibilis fuit. Unde subjungitur : et non ad insipientiam mihi, id est, nec a te, nec ab aliquo poterit mihi ad stultitiam seu indiscretionem imputari, quod ea rogavi in quibus exauditus non sum.
Habent autem ista difficultatem non parvam. Apud Joannem namque habetur Christum dixisse : Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me ;10 ego autem sciebam quia semper me audis.1112 Quomodo ergo nunc ait, Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies ? Ad Hebræos insuper evidenter ait Apostolus, quod Christus in diebus carnis suæ, preces supplicationesque ad Deum qui possit illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia.13
Dicendum ergo, quod sicut Damascenus affirmat, Oratio est petitio decentium a Deo ; et secundum Augustinum, ea licet orare, quæ licet desiderare. Christus vero nunquam petivit a Deo aliquid indecens aut illicitum.14 Propterea quidquid unquam absolute oravit, id est, quidquid ex deliberata voluntate petivit, semper obtinuit. Prædictæ vero postulationes, in quibus se Christus asserit non exauditum, non erant orationes simpliciter fusæ, sed cum quadam conditione ; procedebantque magis ex affectu doloris et motu sensitivæ partis, quam ex rationis pleno judicio, non tamen contra ordinem rationis. Voluit autem Christus has orationes effundere, quas sciebat non esse exaudiendas : primo, ut ostenderet se veraciter incarnatum atque passibilem, ad confundendum hæreticos oppositum opinantes ; secundo, propter nostram instructionem, videlicet, ne fatigemur, nec desperemus, dum non exaudimur statim vel pro voto a Domino ; sed exemplo Christi, subjiciamus et committamus nos beneplacito Creatoris, certi quoniam ipsi cura est de nobis.15
Quod autem prædictæ orationes non erant simpliciter et absolute orationes dictæ, constat ex hoc, quod dum Christus dixisset, Pater, transfer calicem istum a me, protinus subdidit, Verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat :16 non quod Christi humana voluntas fuerit divinæ voluntati contraria, sed in hoc Christus omnem istum appetitum, etiam sensitivum, subjecit voluntati divinæ. Sicque absolute loquendo, exauditus est pro sua reverentia, quamvis non sit exauditus quantum ad naturalem suæ humanitatis appetitum, secundum se consideratum, quoniam naturaliter abhorruit mortem ; sed tamen quantum ad istum appetitum, ad superiorem rationem ac divinam voluntatem relatum, exauditus est, quia finaliter et absolute optavit mori pro mundi salute. Propter quod post trinam suam orationem processit festinanter et intrepide obviam Judæis, dicens : Quem quæritis ?17 Alias non videretur ipse personaliter implevisse quod alios docuit :18 Nolite, inquiens, eos timere qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere ; sed eum timete qui habet potestatem et corpus et animam perdere in gehennam ignis.
(5) Tu autem in sancto habitas. Tanquam dicat Christus : Merito dixi, Et non ad insipientiam mihi reputabitur quod non sum exauditus, quia ex hoc non sequitur me aliquo modo esse aversum a te ;19 sed tu, Domine Pater, in sancto, id est in me Filio tuo sancto ac prædilecto, habitas, et semper in me es ac permanes. Unde ait Salvator : Tu, Pater, in me, et ego in te, quia dilexisti me ante mundi constitutionem.20 Et alibi : Verba, inquit, quæ ego tionem a Patre recepit; sic specialiter est suus Deus ratione humanitatis assumptæ: quam Pater plus diligit quam totum universum; et ipsa quoque Deum plus diligit quam totum universum: sicut ostensum est.
Ait itaque unicus atque amantissimus Dei Filius, in crucis patibulo pendens, et inexcogitabilibus pœnis circumdatus: Deus, Deus meus, respice in me, id est, attende et vide quid pro tuo honore ac mundi salute sustineo. Quomodo sic avertis, vel potius avertere videris faciem tuam a puero tuo, de quo toties asseruisti, Hic est Filius meus dilectus?2122 Respice in me, id est, condole mihi, qui semper respexi in te cum omni reverentia, faciendo quæ tibi sunt placita.23
Quare me dereliquisti? id est, cur ita te habes circa me, quasi omnino non pertinerem ad te, sed displicerem tibi et essem traditus oblivioni, sicut et illi de quibus ait Scriptura, Nescio vos?24 Quare me dereliquisti in manus impiorum?25 Quare me dereliquisti, subtrahendo patienti naturæ ac inferioribus viribus solitam divinæ consolationis dulcedinem, seu consuetam redundantiam gaudii a superioribus animæ viribus ad inferiores ejus potentias? In hora enim passionis, non fiebat aliqua redundantia felicitatis quam habuit Christus in supremis animæ suæ potentiis, per comparationem earum ad Verbum, ad inferiores suas potentias; sed tam graves patiebatur pœnas in corpore, et tantis in anima afficiebatur doloribus, quasi derelictus videretur a Deo. Non tamen simpliciter derelictus erat, quia nec personalem unionem cum Verbo, nec beatificam fruitionem mentis in Deo amisit: imo intellectus et voluntas animæ Christi, tempore passionis erant simul et semel in maximo gaudio beatæ fruitionis, atque in summo dolore per comparationem ad humanam ejus naturam, quæ tota in afflictionibus fuit quatenus totam humanam naturam redimeret. Hinc quoque probatur, quod nunquam aliquis martyrum amariorem pertulit mortem Christo.
Martyres namque in suis passionibus mirabiles habebant consolationes, adeo ut multi eorum quodammodo non sentirent tormenta foris illata. Ad insinuandum igitur acerbissimum passionis suæ dolorem, et ut te quoque ad piam ac christianam provocet compassionem, Christus ait: Quare me dereliquisti, ita ut videar omnino contemptus a te? Hoc est quod apud Isaiam legimus: Nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo et humiliatum.26
Denique quod sequitur, longe a salute mea, referri potest ad ea quæ dicta sunt, scilicet, Quare me dereliquisti? ut sit sensus: Quare a corporis sanitate seu a corporali salute dereliquisti me, exponendo me tantis miseriis? Deinde subjungit causam hujusmodi derelictionis, et ait: verba delictorum meorum, id est, strepitus vitiorum in auribus Dei male sonantium: quæ vitia sunt meorum, id est hominum per me liberandorum. Hæc verba sunt causa passionis meæ: quemadmodum Isaias testatur, Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra.27 Sicque Delictorum, et Meorum, divisim construenda sunt. Possunt tamen conjunctim construi, ita ut propter unitatem Christi et Ecclesiæ, seu capitis et membrorum, Christus peccata nostra dicat sua delicta.
Potest etiam, quod dicitur, Longe a salute mea, referri ad id quod sequitur, scilicet, Verba delictorum, ut sit sensus: Verba delictorum meorum, quæ sunt longe a salute mea, quoniam dividunt inter Deum et homines, sunt causa quod ita relinquor ac patior:28 sicut Jeremias fatetur, Spiritus oris nostri, Christus Dominus, captus est in peccatis nostris.29 Christus enim passus est, ut mundi peccata auferret, juxta illud Apostoli: Christo confixus sum cruci, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.30 Unde in Daniele apertissime scriptum est: Dixit Gabriel ad Danielem: Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum, ut deleatur iniquitas, et adducatur justitia loquor vobis, a me ipso non loquor;313233 Pater vero in me manens, ipse facit opera. Tu ergo in sancto habitas, laus Israel, id est objectum laudis meæ, qui sum verus Israelita, in quo dolus non est, et qui faciem tuam semper per speciem vidi, nec unquam a tua contemplatione cessavi.34
(4) In te, id est in tua benignissima bonitate, speraverunt patres nostri, videlicet Patriarchæ, Prophetæ, et ceteri justi; speraverunt, nec frustra, quoniam et liberasti eos. Propter quod alia scriptura dicit: Memores esse debetis, quomodo pater noster Abraham tentatus est, et per multas tribulationes probatus, Dei amicus effectus est. Sic Isaac, sic Jacob, sic Moyses, et omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles.35 Illi autem qui tentationes non receperunt in timore Dei et patientia, exterminati sunt. (5) Ad te clamaverunt, tempore necessitatis atque36 angustiæ, et salvi facti sunt, quantum ad animam, quamvis interdum permissi sint in corpore graviter flagellari, lædi, sive occidi. In te speraverunt, et non sunt confusi: quia quod desiderabant obtinere a te, videlicet vitam beatam et requiem sempiternam, post hanc temporalem afflictionem sortiti sunt, et non sunt fraudati spe sua. Hoc est quod venerabilis ille Mathathias commemorat: Abraham nonne in tentatione inventus est fidelis, et reputatum est ei ad justitiam?37 Joseph in tempore angustiæ custodivit mandatum Dei, et factus est dominus Ægypti.383940 Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonis:41 et omnes qui sperant in Domino, non infirmantur.
(6) Ego autem sum vermis, et non homo: id est, in passione mea tam lamentabiliter, tamque horribiliter dilaceratus sum, conculcatus et excruciatus, ut similior viderer vermi, quam homini; imo in tantum spreverunt me persecutores mei, ac si irrationabile brutum fuissem: sicut apud Isaiam prophetatum est, Non est ei species neque decor;42 unde nec reputavimus eum. Et Lucas ait: Viri qui tenebant Jesum, illudebant ei, cædentes eum, et velaverunt eum, et percusserunt faciem ejus, et cœperunt conspuere eum, et exspuerunt in faciem ejus.4344 Ecce quantus contemptus, ecce quid pertulit Dominus majestatis, ut sua confusio tam pœnalis, fieret nobis honor æternus ac beatitudo cœlestis. Opprobrium hominum: id est, factus sum Judæorum opprobrium, coram Pilato dicentium: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram.45 Et iterum:46 Noli scribere, Rex Judæorum, sed quia ipse dixit, Rex sum Judæorum. Et abjectio plebis, ita ut omnibus vilior apparerem: quemadmodum in Evangelio narratur, ubi sic legitur: Tunc apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit; et milites (præsidis) plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus, et veste purpurea circumdederunt eum; et veniebant ad eum, et dicebant:47 Ave, rex Judæorum; et dabant ei alapas, etc. Exivit ergo Jesus, portans coronam spineam et purpureum vestimentum. Et dicit eis: Ecce homo. Quum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant, dicentes:48 Crucifige, crucifige eum. Ecce, o Christiane, et corde fideli perpende, quid pro te pati dignatus est Christus rex gloriæ. Hoc spectaculum imprime indesinenter animæ tuæ, quemadmodum in Cantico Christus hortatur: Pone me ut signaculum super cor tuum.49
(7) Omnes videntes me, deriserunt me: non simpliciter omnes, quia Nicodemus, Joseph ab Arimathea, aliique multi non deriserunt eum; sed omnes, de quibus prædixit, Factus sum opprobrium hominum et abjectio plebis, videlicet omnes perversi. Vel, Omnes simpliciter, ut sit distributio pro generibus singulorum, non pro singulis generum. Vel, Omnes, id est tam multi, quod comparatione eorum, alii qui non deriserunt me et adfuerunt, quasi nulli videntur. Omnes itaque videntes me, deriserunt me. Tunc itaque omnes isti deriserunt Filium Dei et Sapientiam Patris æterni, quando Christum sprevit Herodes cum exercitu suo, et illusit (ut ait5051
Lucas) indutum veste alba;52 et quando Pilatus adjudicavit fieri petitiones eorum, tradens Jesum flagellatum voluntati eorum ut crucifigeretur; et quando bajulans sibi crucem, exivit; et quando crucifixerunt eum, et latrones hinc et hinc, medium autem Jesum. Propter quod prædictum est: Inglorius erit inter viros adspectus ejus. Et Jeremias ait: Factus sum in derisum omni populo, canticum eorum tota die. Unde, quemadmodum sanctus propheta Ezechiel in figura Christi toties vocatus est filius hominis, sic in figura Christi dictum est ei a Domino: Ego dedi te in portentum domui Israel. Hæc dices filiis Israel:53 Ego portentum vestrum. Et iterum: Ezechiel erit portentum vestrum. Locuti sunt labiis multas blasphemias contra me;54 et moverunt caput, congratulando miseriis meis, et detestando atque ut pseudoprophetam me subsannando. Quid autem locuti sint, subdit: (8) Speravit in Domino. Hoc derisorie asserebant, quasi dicerent: Dixit se sperare in Domino. Et ergo eripiat eum de istis tormentis, salvum faciat eum ab ista turpissima morte, quoniam vult eum, id est, quoniam ipse dixit se electum a Deo et Filium Dei. Sicut enim sacratissimi Evangelistæ affirmant, suspenso in cruce Domino Jesu, illuserunt ei principes et Pharisæi cum aliis, et dicebant:55 Si rex Israel est, vel, Si hic est Christus Dei electus, descendat nunc de cruce. Confidit in Deo, liberet eum nunc, si vult.56 Dixit enim, Filius Dei sum. O admiranda concordia evangelicæ historiæ cum denuntiatione prophetica!57 Sed quoniam ista Christo conveniunt propter formam servi, quam pro nobis accepit, ideo addit:58 (9) Quoniam tu, Domine Pater, es qui extraxisti me, supernaturali et ineffabili modo, juxta illud, Generationem ejus quis enarrabit? de ventre, id est de incorrupto et clauso atque virgineo utero Mariæ, non obsistentibus exitui meo de Virginis ventre dimensionibus corporum; spes mea, secundum quod homo sum, ab uberibus matris meæ: quia Christus ut homo, semper a principio incarnationis speravit in Domino, non per spem, quæ est virtus theologica, sed per exspectationem seu quamdam fiduciam, qua bonum futurum a Deo exspectavit, et quidquid boni habuit, ei attribuit, sicut jam sæpe ostensum est. In te, o Pater, projectus sum, jactu amorosæ adhæsionis ac filialis fiduciæ, ex utero: quia ab instanti quo Christus de Virgine natus est, Patri æterno adhæsit, atque in ipso confirmatus fuit, quemadmodum infra habetur: Dominus spes mea a juventute mea, in te confirmatus sum ex utero.
(10) De ventre matris meæ Deus meus es tu:5960 quem incessabiliter colo, summe honoro, ardentissime diligo, indesinenter adspicio: et ideo ne discesseris a me, derelinquendo me penitus. Quod idcirco oro, (11) Quoniam tribulatio proxima est, id est, quoniam passio mea jam instat, et non est qui adjuvet, liberando me de crudelitate volentium crucifigere me. Hoc est quod apud Isaiam Christus inducit: Circumspexi, et non erat auxiliator; quæsivi, et non fuit qui adjuvaret.61 Et alibi: Framea, suscitare super pastorem meum, et super virum cohærentem mihi, dicit Dominus. Percute pastorem, et dispergentur oves gregis.6263 Quæ dicta esse de Christo, evangelista Matthæus insinuat.
(12) Circumdederunt me vituli multi, id est persecutores Judæi, homines instar vitulorum indomiti et lascivi; tauri pingues, id est magistratus et principes eorum, et etiam gentiles ac servi Pilati, homines instar taurorum superbi et duri. Unde in Ecclesiastico dicitur: Non te extollas in cogitatione tua velut taurus.64 Hi ergo obsederunt me. Nam Evangelista testante, quum Christus dixisset Judæis, Tanquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me;65 tunc cohors et tribunus ac ministri Judæorum accesserunt, et injecerunt manus in Jesum, et ligaverunt eum.66 Mane quoque facto in die Parasceves, duxerunt eum in concilium suum, dicentes: Si tu es Christus, die nobis palam.6768 (15) Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens. Quando? nisi dum ante Pilatum clamabant, Crucifige, crucifige eum. Et quanto ille magis laborabat eum eripere, tanto amplius illi clamabant, Tolle, tolle;69 et, Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris.70 Et invalescebant voces eorum. Quum vero misisset ad Herodem Pilatus Jesum, stabant (ut Lucas testatur) principes sacerdotum constanter accusantes eum.71 Ipse vero non respondit ullum verbum, quatenus impleret quod dictum est per Prophetam :72 Tanquam ovis ad occisionem ducetur, et sicut agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum.73 Et alibi : Ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam.
(14) Sicut aqua effusus sum, id est, toto corpore exhaustus sum sanguine, propter frequentem sanguinis mei effusionem in die Parasceves, scilicet in corporis dirissima flagellatione, in capitis mei spinea coronatione, præsertim quando percusserunt caput meum arundine, in pedum ac manuum mearum perforatione ; et dispersa sunt omnia ossa mea, id est, a se invicem disjuncta sunt, et a juncturis naturalibus dissoluta propter violentissimam corporis extensionem in cruce.
(15) Factum est cor meum tanquam cera liquescens. Interdum in Scripturis per cor intelligitur mens ipsa vel voluntas, quemadmodum Christus ait :74 Beati mundo corde. Interdum vero accipitur cor pro organo corporali partis sensitivæ : sicut ait Philosophus, quod in animali cor est primum vivens et ultimum moriens. Primo igitur modo sumendo cor, tunc sensus est : Factum est cor meum tanquam cera liquescens, id est, mens mea præ nimia affectione divini honoris atque humanæ salutis, et etiam præ vehementi dolore patientis naturæ, et præ tristitia propter ingratitudinem reproborum, spiritualiter resoluta est, mollificata, et defluens quodammodo a se ipsa, quemadmodum in Canticis Sponsa ait : Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est.75 Et ad designandum horum affectuum impetum et ardorem, Christus in Cœna novissima discipulis dixit : Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar.76 Si vero sumatur cor secundo modo, tunc sensus est, quod sicut cera resolvitur seu liquescit calore ignis, sic cor Christi corporaliter immutatum est, et liquefactum præ magna tristitia et afflictione patientis naturæ, omniumque animæ virium. Passiones enim seu affectiones sensitivæ partis fiunt cum corporali transmutatione. Denique ex magna affectione superioris appetitus, scilicet voluntatis, sequitur semper immutatio aliqua in inferiori appetitu seu corde. Et ita cor Christi instar ceræ liquefactum est tempore passionis, tum propter redundantiam affectionum voluntatis in ipsum, tum propter sensibiles dolores appetitus inferioris. Videtur tamen hoc loco accipi cor secundo modo, quia subjungitur : in medio ventris mei, id est in medio interiorum meorum.
(16) Aruit tanquam testa virtus mea : id est, quemadmodum fragmen ollæ igne siccatur atque arescit, sic fortitudo mea defecit et aruit propter naturalis harmoniæ corruptionem, sanguinis effusionem, atque vitalium humorum defectum; et lingua mea adhæsit faucibus meis, præ siccitate et siti corporali; et in pulverem mortis, id est in corruptionem corporeæ vitæ, deduxisti me, o Domine Pater, id est, permisisti me in eam induci. Tunc enim corporalis vita Christi quasi in nihilum redacta est, quando anima ejus separabatur a corpore.
(17) Quoniam circumdederunt me in cruce pendentem canes multi, id est homines insanientes et furentes adversum me, et sanguinem meum sitientes, ac undique me mordentes verbis blasphemis, irrisionibus invidiosis, et ictibus dolorosis; consilium malignantium obsedit me, id est consiliatores maligni, videlicet Scribæ, Pharisæi ac alii, cogitantes quomodo exquisitis tormentis ac morte turpissima alias concilium7778 occiderent me, ut satiarentur angustiis meis. Hi tales undique vallaverunt me.
(18) Foderunt manus meas et pedes meos, id est, clavis magnis, spissis et obtusis perforaverunt ac cruci affixerunt manus meas et pedes. O bone Jesu, o innocens Agne, o sancte Fili Dei, quanta sustinuisti pro me ! Vere, ut ait Apostolus, Pater cœlestis proprio Filio non pepercit, qui te tam horrendæ, tamque pœnalissimæ morti exposuit.79 Hæc autem perfossio pedum ac manuum Christi, erat una de gravissimis ejus pœnis. Mors enim confixorum gravissima est, quoniam loca in quibus configuntur, loca nervorum sunt, et maxime sensibilia ac passiva. Dinumeraverunt omnia ossa mea, id est, dinumerare poterant : quia ob violentam extensionem membrorum apparebant ossium juncturæ, præsertim quum Christus nudus credatur suspensus, sicut et Adam nudus peccavit.80 Hæc quoque extensio sacratissimi corporis Christi, super omnem æstimationem pœnalissima fuit.
(19) Ipsi vero, persecutores et hostes mei, consideraverunt et inspexerunt me, blasphemando, deridendo, et tanto cordialius exsultando, quanto me gravius videbant pati. Diviserunt sibi vestimenta mea quatuor milites crucifixores, et super vestem meam, id est super tunicam inconsutilem, miserunt sortem, cujus esset tota, quia nolebant eam dividere. Hanc vero scripturam allegat evangelista Joannes in Christo impletam.81
Porro his quæ nunc de Christi passione inducta sunt, consonant quæ de sancto Job leguntur : Nunc, inquit, oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei. Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitavit falsiloquus adversus faciem meam contradictionem. Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis ; hostis meus terribilibus oculis me intuitus est. Aperuerunt super me ora sua exprobrantes, percusserunt maxillam meam, saturati sunt pœnis meis.82 Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit. Tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum. Concidit me vulnere super vulnus, irruit in me quasi gigas. Facies mea intumuit a fletu, et palpebræ meæ caligaverunt.83 Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ.
Sapiens autem de Christi passione, ac Judæorum consilio pulchre ac notabiliter scribens : Dixerunt, inquit, impii apud se : Circumveniamus justum, quoniam contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis. Promittit se scientiam Dei habere, et Filium Dei se nominat. Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius. Tanquam nugaces æstimati sumus ab illo, et gloriatur patrem se Deum habere. Videamus ergo si sermones illius veri sint. Si enim est verus Filius Dei, suscipiet eum, et liberabit eum de manu contrariorum. Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam ejus, et probemus patientiam illius.84 Morte turpissima condemnemus eum : erit enim respectus ex sermonibus illius. Hæc cogitaverunt et erraverunt : excæcavit enim illos malitia eorum.
Denique ex his et aliis multis sacræ Scripturæ testimoniis evidenter ostenditur cæcitas Judæorum, qui putant Christum in primo suo adventu in tanta majestate et gloria esse venturum, ut totum mundum sibi subjiciat, etiam gladio corporali, universaque regna plebi Judæorum subdat, deservireque cogat. Hæc autem a vero intellectu Prophetarum discordant. Sancti namque Prophetæ loquuntur de duplici adventu, quorum primus est in humilitate ac paupertate, ut judicetur et moriatur ; secundus in majestate et gloria, quatenus judicet et regnet. De primo adventu apud Zachariam legitur : Exsulta satis, filia Sion, ecce rex tuus veniet tibi justus et salvator ; ipse pauper, et ascendens super asinam et super pullum filium asinæ.85 Et Jeremias ait : Quare quasi colonus venturus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum? Quare venturus es velut vir vagus, et fortis qui non potest salvare?86 O quam notabilia atque pulcherrima sunt verba hæc beatissimi Jeremiæ! Ex his namque clarissime demonstratur, Christum esse verum Deum et hominem. Nam quod ista de Deo dixerit, qui per incarnationem pauper in mundum venit velut colonus, constat ex eo quod paulo ante præmisit:87 Tibi peccavimus, exspectatio Israel, salvator in tempore tribulationis. Moxque subjungit, Quare quasi colonus venturus es, etc.? Cui prophetiæ concordat quod in Evangelio Christus de se ipso testatur:8889 Volucres cœli nidos habent, et vulpes terræ foveas; Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. Et beatus Apostolus loquens de Christo: Propter nos, inquit, factus est pauper, quum dives esset, ut ejus inopia divites essemus.
Nos ergo, fratres, imaginem crucifixi Jesu cordibus nostris firmiter imprimamus, singula ejus tormenta mentibus nostris indelebiliter infigamus, quatenus cum Apostolo singuli dicere valeamus: Christo confixus sum cruci;90 vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus. Et iterum: De cetero, inquit, nemo mihi molestus sit; ego enim stigmata Domini Jesu porto in corpore meo.91 Non est enim efficacius remedium vincendi omnes tentationes, nec compendiosior via discendi omnes virtutes, quam Christum in cruce suspensum jugiter contemplari, affectuose pensare, ac diligenter attendere. Quomodo enim aliquid carnale eum poterit delectare, qui non cessat Christi pro se passi amarissimas pœnas recolere? Et quomodo poterit Deum non amare, vel Christo ingratus esse, qui considerat Deum propter se proprio Filio non pepercisse, Filium quoque propter se usque ad mortem Patri obedisse?92
Footnotes
-
Is. liii. ↩
-
Dan. ix, 26. ↩
-
Luc. xxiii, 46. ↩
-
Ps. xxx, 6. ↩
-
Marc. xv, 34. ↩
-
Joann. xx, 17. ↩
-
3 *Matth.* xxvii, 46. ↩
-
Matth. xxvii, 46 ; ↩
-
*Marc.* xiv, 36; *Luc.* xxvii, 42. ↩
-
*Joann.* xi, 41, 42. ↩
-
*Ibid.* 5. ↩
-
mirabi- nt multi tor- in igitur rem, et am pro- : Quare ino con- d Isaiam si lepro- si lepro- iatum. *It.* un. 4. a salute a sunt sif sen- u a cor- ponendo git cau- : verba pitus vi- antium : ominum sunt cau- m Isaias est pro- est pro- lorum, et unt. Pos- ni, ita ut esiæ, seu s peccata ↩
-
*Hebr.* v, 7. ↩
-
*Ibid.* 2. ↩
-
1 *Petr.* v, 7. ↩
-
*Marc.* xiv, 36; *Luc.* xxvii, 42. ↩
-
*Joann.* xviii, 4, 7. ↩
-
*Matth.* x, 28. ↩
-
nacbeth ↩
-
*Joann.* xvii, 21, 24. *Ibid.* xiv, 10. ↩
-
Matth. m, 17; xvii, 5. ↩
-
Ps. lxviii, 18. ↩
-
Joann. vm, 29. ↩
-
Matth. xxv, 12; ↩
-
Luc. xiii, 25, 27. ↩
-
Is. liii, 4. ↩
-
Ibid. 5. ↩
-
Is. lix, 2. ↩
-
Thren. iv, 20. ↩
-
Galat. ii, 19, 20. ↩
-
Dan. ix, 22, 24. ↩
-
Joann. viii, 29. ↩
-
Matth. iii, 17; xvii, 5. ↩
-
Joann. 1, 47. ↩
-
Judith viii, 22-25. ↩
-
Gen. xxii, 2-10. ↩
-
I Mach. xxxix, 12; xli, 41. ↩
-
Luc. xxiii, 50, 51. ↩
-
Joann. xix, 38, 39; ↩
-
Dan. vi, 22; xiv, 30-40. ↩
-
I Mach. ii, 52, 53, 60, 61. ↩
-
Is. liii, 2, 3. ↩
-
Marc. xiv, 65. ↩
-
Luc. xxii, 63, 64. ↩
-
Luc. xxiii, 2. ↩
-
Joann. xix, 21. ↩
-
Ibid. 1-3. ↩
-
Ibid. 5, 6. ↩
-
Cant. viii, 6. ↩
-
Luc. xxiii, 11. ↩
-
1 Cor. 1, 24. ↩
-
Luc. xxiii, 24. ↩
-
Ps. xxiv, 24. ↩
-
Ezech. xii, 6, 11. ↩
-
Is. lxxx, 5. ↩
-
Matth. xxvii, 42, 43; ↩
-
Is. liii, 8. ↩
-
Luc. xxiii, 35. ↩
-
Ps. lxx, 5, 6. ↩
-
Ps. lxx, 5, 6. ↩
-
Is. lxiii, 5. ↩
-
Matth. xxvi, 31. ↩
-
Zach. xiii, 7. ↩
-
Eccli. vi, 2. ↩
-
Matth. xxvi, 55. ↩
-
Joann. xviii, 12. ↩
-
Luc. xxii, 66. ↩
-
Philipp. ii, 7. ↩
-
Matth. xxvii, 23. ↩
-
Joann. xix, 6, 12, 15; ↩
-
Luc. xxiii, 23, 7, 10, 9. ↩
-
Is. i,ii, 7. ↩
-
Jer. xi, 19. ↩
-
Matth. v, 8. ↩
-
Cant. v, 6. ↩
-
Luc. xxii, 15. ↩
-
Is. liii, 7. ↩
-
Sap. ii, 19, 20. ↩
-
Rom. VIII, 32. ↩
-
Gen. III, 10. ↩
-
Joann. XIX, 23, 24. ↩
-
Job XVI, 11. ↩
-
Job XVI, 8-13, 15, 17, 18. ↩
-
Sap. II, 1, 12, 13, 15-21. ↩
-
Zach. IX, 9. ↩
-
Jer. XIV, 8, 9. ↩
-
Jer. xiv, 7, 8. ↩
-
Matth. viii, 20; ↩
-
Luc. ix, 58. ↩
-
Galat. ii, 19, 20. ↩
-
Galat. vi, 17. ↩
-
Rom. vii, 32. ↩
Chapter 52 of 244