Skip to the text

Articulus 53

EXPOSITIO PSALMI VICESIMI SECUNDI: DOMINUS REGIT ME, ETC.

ADSCRIBITUR demum præsenti psalmo titulus talis: Psalmus David: id est, psalmus iste convenit David et significatis per ipsum, videlicet Christo et Ecclesiæ ac singulis vere fidelibus.

EXPONENDO ergo primo hunc psalmum de Ecclesia et unoquoque fideli, sic ait:1 (1) Dominus, cui cura est de omnibus, regit me in hujus peregrinationis exsilio:2 regit me, id est, ad æternam beatitudinem dirigit me, de necessariis tam menti quam corpori, providet mihi, et impedimenta perveniendi ad ipsum tollit a me; regit me, quoniam suæ legi ac fidei facit me subditum, et a dominio dæmonum ac servitute peccati defendit me. Quoniam ergo sic regit me, idcirco et nihil mihi deerit: eo modo quo inferius dicitur, Timete Dominum, omnes Sancti ejus, quoniam nihil deest timentibus eum:3 non quod simpliciter nihil desit eis; alias essent perfecte beati, nec aliam vitam optarent : sed nihil deest eis eorum quæ necessaria sunt saluti, vel eorum quæ petunt a Domino. Unde Dominus in Evangelio ait :4 Primum quærite regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis. Nihil quoque deest ei quem Deus regit per specialem providentiam : quoniam bona futura quæ nondum habet in re, habet in spe et in propinqua dispositione : imo jam unum pedem habet in cœlo.

Itaque nihil mihi deerit, sed ubi ? Subjungit, in loco pascuæ, id est in domo militantis Ecclesiæ, in qua sunt sacramenta saluberrima, Scripturæ divinæ, virtutes diversæ; ibi me collocavit, faciens me fidele atque obediens membrum Ecclesiæ, ita ut stando et perseverando in ecclesiastica unitate, possim frui prædictis Ecclesiæ pascuis, quibus spiritualiter impinguantur fideles animæ. Istud ergo est primum beneficium gratiæ Dei, quod Deus ponit hominem in unitate Ecclesiæ, quæ in sacra Scriptura frequenter dicitur regnum Dei. Propter quod ait Apostolus :5 Gratias agimus Deo et Patri, qui nos transtulit in regnum Filii dilectionis suæ. Et Petrus : Virtutes annuntietis ejus, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.6

Deinde commemoratur secundum beneficium Dei. (2) Super aquam refectionis educavit me, id est, salutari eruditione enutrivit me, ita ut possim inter bonum ac malum discernere in virtutibus, et ad spiritualis incrementi perfectionem venire. Aqua refectionis, est divina doctrina mentem consolans, confortans et alens, juxta illud Ecclesiastici :7 Aqua sapientiæ salutaris potabit illum. Et ad Romanos : Quæcumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum, spem habeamus.8 Super hanc igitur aquam educatur homo a Deo, quando illuminatur a Spiritu Sancto, vel proprio studio, vel alterius magisterio intelligit quæ ad interiorem profectum respiciunt, sicut monet Apostolus : Docentes et commonentes vosmetipsos in hymnis et psalmis et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes Domino in cordibus vestris semper.910 Et Isaias ait : Haurietis aquas, id est spirituales doctrinas, in gaudio de fontibus Salvatoris, id est de Evangeliis seu instructionibus Christi.11

Deinde ponit tertium beneficium Dei. Animam meam convertit, id est, per salutarem eruditionem accendit animam meam divino amore, qui unit mentem creatam proprio Creatori : quæ unio amorosa vocatur conversio mentis ad Deum. Itaque, Animam meam convertit a multis ad unum, a turbatione ad quietem, a creatis caducisque rebus ad increatum incommutabileque bonum.

Post hæc subdit de quarto beneficio. (3) Deduxit me super semitas justitiæ. Semitæ justitiæ, sunt opera præceptorum divinorum. Itaque, Deduxit me super semitas justitiæ, id est, gratia sua auxiliante ac duce, fecit me divina præcepta servare, mandata caritatis Dei et proximi adimplere : et hoc contulit mihi non propter mea merita, sed propter nomen suum, id est propter propriam suam bonitatem et caritatem ad gloriam nominis sui : quemadmodum Salomon ait, Universa propter semetipsum operatus est Dominus. Unde per Osee Dominus dicit : Perditio tua, Israel, ex te ; in me tantummodo auxilium tuum. Nullus ergo lætetur in se, nullus de sua justitia glorietur in se ipso ; sed ut ait Apostolus, Qui gloriatur, in Domino glorietur.

Prov. xvi, 4.

Osee xiii, 9.

II Cor. x, 17.

Attende autem pulcherrimum ordinem horum : primo, educatur anima super aquas refectionis ; secundo, convertitur ; tertio, super justitiæ semitas deducitur. Primo enim oportet animam illuminari ad cognoscendum ; deinde, ex veritatis cognitione inflammari ad amorem boni ; tertio, ex amore ad exterioris conversationis rectitudinem tendere.

Possunt autem hæc de populo novæ legis specialiter explanari, ut sit sensus : Super aquam refectionis, id est in fonte Baptismatis hominem spiritualiter regenerantis, et gratia reformantis , educavit me, id est, de imperfecto puerilique statu ad statum perfectum transtulit animam meam.12 Deduxit me super semitas justitiæ, id est, evangelica consilia dedit mihi adimplere : et in hoc deduxit me, quoniam ipse prior implevit ea, quatenus ego sequar vestigia ejus.

Insuper ponitur quintum beneficium, quod est quasi signum prædictorum beneficiorum. (4) Nam et si ambulavero in medio umbræ mortis, id est, si fuero inter magna pericula, quæ tam propinqua sunt morti, ut umbra caligini, non timebo mala, id est, non timebo incidere malum culpæ, neque timebo perpeti mala pœnæ, propter fiduciam mentis et animi fortitudinem, quam mihi dedisti. Unde subjungit : quoniam tu mecum es, scilicet per gratiam.

Talis erat Apostolus : Certus sum, inquiens, quia neque mors, neque vita, neque angeli, etc., neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei.13 Hoc est quod apud Jeremiam dicitur : Dominus mecum est quasi bellator fortis; idcirco qui persequuntur me, cadent et infirmi erunt.14 —

(5) Virga tua, id est paterna tua correctio, et baculus tuus, id est pia subventio tua, ipsa me consolata sunt : quia ex tali vicissitudine visitationum tuarum concepi fiduciam in te, credens me pertinere ad numerum filiorum tuorum, quos in præsenti vita per virgam præsentis tribulationis emendas, atque per baculum piæ consolationis sustentas. Talis quoque vicissitudo facit me cognoscere propriam infirmitatem, et experiri tuam clementiam. Gaudeamus ergo dum adversis concutimur : quia, ut Job ait, Beatus homo qui corripitur a Domino;15 et in Apocalypsi Dominus, Ego, inquit, quos amo, arguo et castigo.16 Et hoc est sextum beneficium Dei.

(6) Parasti in conspectu meo mensam, id est communionem corporis et sanguinis Christi, adversus eos qui tribulant me, id est contra omnes tentationes hostium animæ meæ. Vel, Mensam, id est divinam Scripturam, in qua tot sunt fercula, quot salutares sensus continentur in ea. Istud quoque est septimum beneficium Dei. — (7) Impinguasti in oleo caput meum, id est, animam meam spirituali jucunditate implesti : quod est octavum beneficium. Et calix meus inebrians, id est sanguis Christi contentus in calice benedictionis, mentem divino amore inflammans, et velut ebriam faciens, quoniam facit eam inferiorum immemorem, ac divinorum sitibundam, quam præclarus est! id est, multum clarus, sanctus et nobilis est, imo plus quam dici possit vel credi. — Postremo ponitur nonum beneficium. (8) Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ, id est, gratia tua quæ me pie prævenit, permanebit in me; neque relinquar a te, donec ad te summum bonum beatificandus pervenero : et hoc est verbum bonæ spei.

Omnia autem prædicta, mihi, o Domine, præstitisti propter id quod sequitur : (9) Et ut inhabitem in domo Domini, id est, ut post præsentem miseriam demorari merear in regno cœlorum, quod est domus tua : de qua in Evangelio scriptum est, In domo Patris mei mansiones multæ sunt.17 Ad hunc etenim finem referenda sunt omnia dona et opera vitæ præsentis. Ut, inquam, inhabitem in domo tua, non modico aut tempore finito, sed in longitudinem dierum, id est in æternum.

Footnotes

  1. Sap. xii, 13; ↩

  2. 1 Petr. v, 7. ↩

  3. Ps. xxxiii, 10. ↩

  4. Matth. vi, 33. ↩

  5. Coloss. i, 3, 13. ↩

  6. 1 Petr. ii, 9. ↩

  7. Eccl. xv, 3. ↩

  8. Rom. xv, 4. ↩

  9. Coloss. iii, 16; ↩

  10. Eph. v, 19. ↩

  11. Is. xii, 3. ↩

  12. *alias refo- ventis ↩

  13. Rom. viii, 38, 39. ↩

  14. Jer. xx, 11. ↩

  15. Job v, 17. ↩

  16. Apoc. iii, 19. ↩

  17. Joann. xiv, 2. ↩

Chapter 55 of 244