Skip to the text

Articulus 54

EXPOSITIO ANAGOGICA EJUSDEM PSALMI VICESIMI SECUNDI, DE CHRISTO ET DE BEATIS SEU COMPREHENSORIBUS.

ALITER reguntur viatores a Deo, et aliter comprehensores. Viatores enim reguntur per hoc, quod ad beatitudinem nondum adeptam, seu finem a se distantem, diriguntur; comprehensores vero per hoc reguntur a Deo, quod immobiliter in ipso fine adepto seu beatitudine conservantur. Christus ergo ut homo seu comprehensor, singulique Beati dicere possunt in patria, commemorando beneficia Dei ad gloriam Creatoris : Dominus regit me, quia in nullo sinit me errare, et nihil mihi deerit, quia æternaliter contentantur in Deo ; in loco pascuæ, id est in supercœlesti paradiso beatissimæ voluptatis, ibi me collocavit, id est inter angelicos choros. Vel, In loco pascuæ, id est in affluentia cœlestium deliciarum.

Super aquam refectionis educavit me, id est, visione clara per speciem seu beatifica cognitione divinæ essentiæ aluit me. De qua visione infra habetur : Torrente voluptatis tuæ potabis eos. Ipsa namque visio Dei, est omnium Beatorum refectio, universæ jucunditatis plenitudinem continens : et hac visione anima Christi ab initio suæ incarnationis excellentissime plena fuit. Animam meam convertit, id est, inavertibiliter sibi conjunxit, confirmando eam in sui amore, ita ut nil inordinate possit appetere. Deduxit me super semitas justitiæ propter nomen suum. Beati in patria, Deo attribuunt quod salvati sunt, eique de sua salvatione regratiantur, dicentes inter se : Deduxit me super semitas justitiæ, quando adhuc peregrinabar in mundo, et non dereliquit me falli ; sed propter nomen suum perduxit me recto tramite de via ad patriam. Nam et si ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Hunc versum Beatis competere certum est, quoniam nec malum culpæ, nec malum pœnæ possunt timere. Quamvis enim in ipsis permaneat donum timoris, non tamen quantum ad hoc quod actus ejus est fugere malum, sed prout actus ejus est Deum revereri.

Virga tua et baculus tuus, quibus in via visitasti me, ipsa me consolata sunt, id est, ad istam consolationem cœlestem provexerunt me. Nam flagella pro peccatis invicta, quæ nomine virgæ signantur, purgant animam, ut luci divinæ fiat unibilis; consolationes vero divinæ in hac vita a Deo clementer infusæ, animam accendunt ad concupiscendam perfectam dulcedinem patriæ. Beati ergo in patria, regratiantes Deo quod eos in hac vita tam paterne correxit, atque tam dulciter sustentavit, dicunt : Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. — Sed videtur, quod istud Beatis convenire non possit, videlicet ut recordentur in patria eorum quæ passi sunt in via, quoniam in Isaia habetur :1 Oblivioni traditæ sunt angustiæ priores, et non erunt in memoria. Et respondendum, quod Sancti in patria recordantur malorum quæ passi sunt in via, quatenus talis memoria est ipsis materia gaudiorum ; non autem, in quantum memoria mali seu pœnæ est occasio alicujus tristitiæ. Nam et Christus in corpore suo gloriosissimo sibi retinuit signa quinque vulnerum, non solum ut in die judicii ingratis ostendat quid pro eis passus sit, sed ut in æternum homines sancti in patria videant quid pro ipsorum salute pertulerit, atque ex hoc inæstimabili inflammentur amore ac gratiarum actione.

1

2

3

4

B

C

D

Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me. Istud Beatis non competit, quoniam nullus tribulat eos; sed de Christo, secundum quod conversabatur in mundo, et passibilis erat tanquam aliquo modo viator, exponi potest. Ait ergo Christus ad Deum: Parasti in conspectu meo mensam, id est, pane illo pavisti me semper, de quo in Evangelio scriptum est: Beatus qui manducabit panem in regno Dei. Illa enim mensa, quæ modo paratur Beatis in patria:2 de qua dicit Salvator, Ego dispono vobis regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo:3 illa (inquam) mensa, animæ Christi semper parata fuit, quia semper Deum per speciem vidit, sicut Beati. Hæc vero mensa intelligi potest ipsa felicitas, in qua velut in mensa constitutæ sunt omnes deliciæ: quoniam teste Boetio, Felicitas est status omnium bonorum aggregatione perfectus. De hac itaque mensa ait Christus ad Patrem: Parasti in conspectu meo mensam, id est, animæ meæ ostendisti ac præstitisti felicitatem perfectam, adversus eos qui tribulant me, puta Judæos. Hæc siquidem mensa in tantum confortavit et immobilitavit animam Christi, quod adversarios non expavit.

Impinguasti in oleo caput meum, id est, perfecta dulcedine atque dulcissima beatitudine lætificasti mentem meam. Hoc omnibus comprehensoribus convenit. Et calix meus inebrians, id est fons vitæ ad satietatem me potans, vel ipse sapor æterni fontis me plene reficiens, quam præclarus est! id est, quam incomparabiliter omnem sensibilem delectationem excedit! Quod nemo novit nisi expertus. Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ, id est, lumen gloriæ, quod est gratia consummata, et beatitudo cœlestis, quæ est vita æterna, mihi misericorditer, id est ultra condignum, collata, in me perseverabunt sine fine, quatenus sim securus de æternitate beatitudinis meæ. Et ut inhabitem in domo Domini, id est in cœlo empyreo: quod est locus beatificæ contemplationis; in longitudinem dierum, id est per sæcula infinita, seu in ævo: quod est mensura durationis Beatorum, infinitos dies, si essent, complectens.

Ecce in psalmo isto brevi verbis, sed non brevi virtutibus, commemoravit deiformis Propheta multa et magna atque præcipua beneficia Dei. Idcirco decet nos hunc psalmum tanto cordialius, jucundius, atque devotius decantare, quo tantum benefactorem ardentius obligamur diligere, ejusque piissima ac liberalissima dona diligentius considerare, magni pendere, ac amare. Et utique qui psalmum istum attente pronuntiat, ipsum promendo vehementer in Dei amore incalescere potest.

PRECATIO.

Propter nomen tuum, Domine, deduc nos super semitas justitiæ: subsequatur nos misericordia tua, ut in sempiternum habitemus in domo tua.

Footnotes

  1. Is. LXV, 16, 17. ↩

  2. Luc. xiv, 15. ↩

  3. Luc. xxii, 29, 30. ↩

Chapter 56 of 244