Skip to the text

Articulus 55

EXPOSITIO PSALMI VICESIMI TERTII: DOMINI EST TERRA, ETC.

DENIQUE hujus psalmi iste est titulus: Psalmus David, prima sabbati. Prima sabbati, est dies dominica, qua Dominus a morte surrexit. Judæi enim propter reverentiam sabbati, omnes dies septimanæ appellant a sabbato. Nam diem immediate sequentem diem sabbati nominant primam sabbati; secundo sequentem, secundam sabbati, sicque de aliis. Gentiles vero vocant dies nominibus planetarum, dicentes,

Dies solis, dies lunæ, etc. Christiani autem dies nuncupant ferias, quoniam semper feriandum est a peccatis. Est igitur hujus tituli sensus : Psalmus David, id est, psalmus iste conscriptus est a David, pro gloria resurrectionis Christi, quæ facta est prima sabbati valde mane.1

A IT itaque : (1) Domini, cujus nutui omnia parent, est terra et plenitudo ejus, id est ipsum elementum et omnia in ipso contenta, videlicet homines, terræ nascentia et jumenta : quod consequenter clarius exponit. Orbis terrarum, id est omnis circumferentia partium terræ, et universi qui habitant in eo. Omnia ista sunt Domini, sicut creatoris, gubernatoris et conservatoris, quemadmodum in libro Job de Deo habetur : Quem constituit alium super terram?2 aut quem posuit super orbem quem fabricatus est? In quo hæresis Manichæi ac Valentini, dicentium ista inferiora non esse creata a Deo lucis, confunditur.

Signum autem hujus, scilicet quod Domini est terra et plenitudo ejus, est id quod subditur : (2) Quia ipse Dominus super maria, id est super aliqua brachia maris Oceani, quod terram cingit et ambit, fundavit, id est, firmiter collocavit, eum, scilicet orbem terrarum : non quod terra simpliciter sit superior aqua, quoniam terra est centrum universi : unde necesse est ipsam esse in medio mundi, et per consequens ab aqua cingi, et in medio ejus locari pro majori sua parte. Dicitur ergo terra super maria fundata, quia divina virtute factum est, ut non sit tota aquis operta, nec mare erumpens ipsam operiat : sed pars ejus est superior mari, quantum ad partes maris terræ vicinas, quatenus animalia commorari possint in ea. Idcirco subjungit : et super flumina præparavit eum, id est, fecit orbem terræ, quantum ad aliqua loca, eminentiorem ripis fluvorum, præparans eum habitationi viventium. Et in isto apparet ineffabilis sapientia, atque omnipotens virtus Creatoris, quemadmodum per Jeremiam Dominus ait : Audi, popule stulte, qui non habes cor. Me non timebitis, qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum quod non præteribit? Intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud.3 Ad beatum Job quoque : Quis, inquit, conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens?4 Circumdedi illud terminis meis, et posui vectes et ostia; et dixi, Hucusque venies, et non procedes amplius.

Potest autem hic locus magis spiritualiter explanari. Ut sit sensus : Domini est terra, id est militans Ecclesia in terra peregrinans, atque instar bonæ terræ uberes fructus sanctæ conversationis producens, et plenitudo ejus, id est, tota virtus, gratia atque perfectio fidelium, Domino adscribenda est, sicut datori qui dedit, et fini propter quem omnia fieri debent. Orbis terrarum, id est hæc ipsa Ecclesia per totum mundum diffusa, seu ex populis omnium finium mundi collecta, et universi qui habitant in eo, id est, omnes Christifideles in ecclesiastica unitate, fide et opere stabiles, sunt Domini Jesu Christi, qui proprio sanguine sibi acquisivit eamdem, secundum Apostolum.5 Cujus rationem subjungit :6 Quia ipse super maria, id est super homines sæculares, tanquam mare fluctuantes de vanitate in vanitatem, et nunquam in Domino stabilitos; vel, Super maria, id est super tribulationes et amaritudines fluctusque sæculi; fundavit eum, id est, corroboravit Ecclesiam : non quod prædicta sint fundamenta Ecclesiæ; sed quia Christus stabilivit Ecclesiam adversus prædicta, ne obruatur vel penitus superetur ab eis, fecitque Ecclesiam firmiorem ac sublimiorem prædictis, super quæ fundata asseritur. Propter quod subditur : et super flumina, id est super vitia tanquam flumen fluentia : sicut luxuria atque cupiditas, quæ in bonis delectabilibus et utilibus inordinate et sine quiete discurrunt, nec satiant, sed magis accendunt. Super hæc itaque flumina præparavit eum, id est Ecclesiam seu fidelium congregationem, disponendo eam ad bellum contra vitia ista, quemadmodum ait II Cor. x, 3, Apostolus: In carne ambulantes, non secundum carnem militamus. Nam arma militiæ nostræ non carnalia sunt, sed potentia Deo.

Postquam Propheta testatus est omnia Domini esse, nunc sciscitatur atque declarat qui ad Dominum tantæ majestatis pertingere possint, et ait: (3) Quis ascendet in montem Domini? id est, quis de naturalibus perveniet ad apicem gratiæ? quis de sæculo nequam intrabit sanctam religionem? quis de servitute peccati ascendet ad obedientiam matris Ecclesiæ? quis de imperfectione ascendet ad perfectionem? quis de hac valle lacrimarum ascendet ad regnum cœlorum? Aut quis stabit in loco sancto ejus? id est, quis usque in finem perseverabit in monte Domini jam prædicto atque exposito? Ascendunt enim interdum etiam reprobi, sed non stant nisi electi. Omnes interrogationes istæ, in idem redire videntur, et omnes per responsionem sequentem solvuntur. Respondet enim Propheta:

(4) Innocens manibus, id est, qui alteri operando non nocuit, et mundo corde, id est a sorde peccatorum purgatus, qui non accepit in vano animam suam, id est, qui non neglexit implere id, propter quod anima sua creata est, corporique infusa. Creata enim et corpori conjuncta est anima, ut virtutibus adornetur, scientiam salutarem adipisci conetur, Domino cum omni obedientia famuletur. Qui igitur ista acquirit et implet, non accepit in vano animam suam. Nec juravit in dolo proximo suo, id est, nil promisit quod non solvit, nil firmiter affirmavit quod verificare non potuit, nil cum juramento asseruit ut alium falleret. (5) Hic, qui ista observat, accipiet benedictionem, id est gratiarum dona et multiplicationem eorum, a Domino, et misericordiam, id est indulgentiam, et omne quod petit, a Deo salutari suo, id est a Deo in quo salus sua consistit, vel a Christo salvatore.

Deinde quod singulariter dixit, omnibus applicat justis. (6) Hæc, id est, qui taliter vivunt, est generatio quærentium eum: quia isti sunt renati in Domino, pertinentes ad numerum regeneratorum in Christo; et quærunt Dominum per fidem et sancta desideria bonaque opera. Nec solum quærunt Dominum per fidem; sed hæc est (inquit) generatio quærentium faciem Dei Jacob, id est desiderantium videre Deum in patria clare per speciem: qui in præsenti quærunt eum, contemplari volentes eum sicut nunc possunt; sed in futuro cupiunt eum cognoscere sicut et cogniti sunt.7 Si ergo tu Deum quæris, si eum videre, si ei conjungi desideras, fac proximo quod tibi vis fieri;8 talem te exhibe fratri, qualem optas ut se Deus exhibeat tibi. Ab omni vanitate et vili occupatione atque malitia purga aciem mentis, quoniam Deus non nisi a purgatissimis mentibus cernitur, nilque vel minimæ maculæ esse potest in anima quæ divinæ luci immediate jungetur, quoniam tantum a Deo distamus, quantum vitiis subjacemus.

C (7) Attollite portas, principes, vestras. Hæc est vox angelorum sanctorum, cum Christo ad inferos descendentium, eumque præeuntium ut famuli dominum, et ad dæmones ita loquentium: Attollite, id est aperite, o principes tenebrarum, portas vestras, id est claustra inferni, seu potestatem et jus quod hucusque habuistis in animas electorum propter originalis peccati reatum: ob quem impediebantur ab ingressu regni cœlorum. Et elevamini, portæ æternales, id est aperiamini, prædictæ portæ, quæ ab origine mundi clausæ fuistis universis, et sine fine clausæ manebitis reprobis quantum ad liberationem. Vel, Elevamini, portæ æternales, id est, ad Christi contemplationem erigite vos, o animæ electorum, quas Christus modo ingreditur per beatificam visionem, et in æternum in vobis manebit. Propterea subditur: et introibit rex gloriæ: quod ad utramque expositionem refertur. Nam infernum (id est limbum patrum) Christus intravit; mentes quoque animarum illic captivarum ingressus est. Nam statim ut anima Christi a corpore suo gloriosissimo separata fuit, infernum intravit, et omnes animas Sanctorum clara Divinitatis visione beatificavit: quoniam pro originali plenissime satisfecit, propter cujus reatum animæ sanctæ retardabantur a visione beata.

Ad hanc vocem, admirati dæmones, aiunt: (8) Quis est iste rex gloriæ, qui tam inconsuete, tam gloriose, tamque secure descendit ad nos? Quibus angeli sancti respondent: Dominus fortis, ratione divinitatis, et potens, ratione humanitatis, per cujus passionem, mortem ac dæmones superavit; Dominus potens in prælio, id est in passione qua principem hujus mundi alligavit, foras ejecit, et vasa ejus diripuit.9 Hic ergo est rex gloriæ. Porro, per hoc quod isto in versu vocatur Christus rex gloriæ, atque in versu sequenti, Dominus virtutum, manifeste probatur quod ipse sit verus Deus. Nulla enim pura creatura dici potest rex gloriæ, aut Dominus virtutum, quia auctoritatem regni atque dominii ex se ipsa non habet.

(9) Attollite portas, principes, vestras. Hæc est vox sanctorum angelorum, Christum in ascensione præcedentium, et cœlestibus civibus atque principibus clamantium: Attollite, o principes, id est angelicæ potestates, portas vestras: id est, reserate ingressum regni cœlorum, parantes introitum Filio Dei ac venientibus secum, quatenus cum reverentia debita suscipiatis eumdem. Et elevamini, portæ æternales, id est, patefacite vos, januæ vitæ æternæ. Portæ istæ non sunt corporaliter intelligendæ; sed facultas, virtus, seu jus ingrediendi vitam æternam, est porta cœlorum. Et introibit rex gloriæ: sicut ait Apostolus: Non in manufacta sancta Jesus introiit exemplaria verorum;10 sed in ipsum cœlum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis.

Interea angeli audientes hanc vocem, adspicientesque Christum tam gloriose ascendere, inquirunt ab angelis superioribus: (10) Quis est iste rex gloriæ? tanquam a doctioribus cupientes plenius edoceri.

Quibus angeli cum Christo venientes respondent: Dominus virtutum, id est ipsemet Deus Unigenitus Dei Patris, qui est Dominus Sabaoth, id est exercituum atque universarum virtutum cœlestium, ipse est rex gloriæ, id est princeps lætitiæ, fons felicitatis æternæ, rex tantæ excellentiæ: cui secundum quod homo est, data est omnis potestas in cœlo et in terra.11

Advertendum est hic, quod juxta doctrinam divini ac magni Dionysii, septimo Cœlestis hierarchiæ capitulo, Christo ascendente, angeli tres quæstiones fecerunt. Prima fuit inferiorum, quærentium a superioribus cum Christo venientibus: Quis est iste rex gloriæ? Non enim tam perfecte noverunt mysteria Christi, ut superiores, quamvis secundum Augustinum, omnes angeli sancti agnoverunt a principio mundi mysterium Christi, videlicet incarnationem Filii Dei, et hoc saltem in generali. Secunda erat quæstio angelorum primæ ac summæ hierarchiæ, quærentium inter se: Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra?12 Edom interpretatur, sanguinea; Bosra vero, munita. Est igitur sensus: Quis est iste, tam præclarus et candidus, qui venit de mundo sanguineo per peccata, ac munito contra Deum per malitiam? Hanc autem quæstionem faciunt angeli summi inter se, non quasi volentes a se invicem edoceri, quoniam omnes immediate illuminantur a Deo; sed quærunt sic conferendo inter se, quatenus ostendant se scientiam sanctam appetere, neque audere divinam in eos processivam instructionem anticipare, aut præfixos sibi terminos transilire: quasi deliberent primo inter se, ut fiant idonei ad illuminationem divinam. Unde et Christus per se ipsum eis respondet: Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum.13 Tertia quæstio est, quam angeli summi faciunt, Christo dicentes: Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari?14 Indumentum Christi, est corpus ejus, quod fuit suæ divinitatis templum atque latibulum. Est itaque sensus: Quare sanguine rubricatum fuit corpus tuum, sicut cicatrices testantur, si tam justus es, et idem salvator? Quibus Christus respondet:15 Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum, id est, diabolum, peccata, et mundum solus devici, et passionem pro omnibus pertuli, nec est aliquis patiens mecum pro mundi sceleribus. Has quæstiones faciunt angeli summi, quia nec ipsi penetrare possunt profunditatem incarnationis ac aliorum mysteriorum Domini salvatoris.

Ecce psalmus iste lucifluus, breviter docuit nos majestatem contemplari divinam, cujus imperio universa subduntur, quatenus excitet nos ad reverentiam ac sanctum timorem altissimi Creatoris. Docuit quoque, qualem esse oporteat eum qui ad Dominum pertinere desiderat, quatenus exhortetur nos ad cordis munditiam. Postremo, docuit nos de Christi felicissima ascensione, quatenus erigat corda nostra ad superna: quemadmodum ait Apostolus: Quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens;16 quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram.

PRECATIO.

Domine virtutum et Rex gloriæ, purifica conscientiam nostram: ut innocentes manibus et mundi corde semper exsistentes, benedictionem et misericordiam æternam a te percipiamus.

Footnotes

  1. Marc. xvi, 2, 9. ↩

  2. Job xxxiv, 13. ↩

  3. Jer. v, 21, 22. ↩

  4. Job xxxviii, 8, 10, 11. ↩

  5. Act. xx, 28; ↩

  6. Ephes. v, 25-27. ↩

  7. 1 Cor. xiii, 12. ↩

  8. Tob. iv, 16. ↩

  9. Matth. xii, 29. ↩

  10. Hebr. ix, 24. ↩

  11. Matth. xxviii, 18. ↩

  12. Is. lxiii, 1. ↩

  13. Ibidem. ↩

  14. Ibid. 2. ↩

  15. Is. LXIII, 3. ↩

  16. Coloss. III, 1, 2. ↩

Chapter 57 of 244