Articulus 56
EXPOSITIO PSALMI VICESIMI QUARTI: AD TE, DOMINE, LEVAVI, ETC.
TITULUS psalmi est: In finem, psalmus David: id est, psalmus iste in finem perficientem seu consummantem, id est in Christum, nos dirigens, est David loquentis hic in persona pœnitentis per flagella correcti. Est enim hic psalmus oratio Ecclesiæ atque cujuslibet vere contriti, consolationem ac opem quærentis contra mala culpæ et pœnæ.
A IT itaque: (1) Ad te Deum totius salutis meæ, summumque bonum cordis mei, Domine, levavi animam meam, per fidem certissimam te contemplando, carnalia ac sensibilia deserendo, atque in te omnium rerum altissimo vertice mentis meæ intuitum affectuosissime figendo: quemadmodum Isaias monet, Excutere de pulvere, consurge.1 Deus meus, quem summe ac unice colo et diligo, in te confido, non in rebus caducis: idcirco non erubescam, id est, da mihi ut nil dignum erubescentia agam, videlicet ut non peccem. Est enim erubescentia, timor de aliquo turpi. Nil autem peccato turpius esse potest. Vel sic: Non erubescam, id est, non timeam propria peccata confiteri, sed impleam illud: Fili mi, da gloriam Deo Israel, et confitere atque indica quid feceris.2 Vel: Non erubescam de opere bono: de quo imperfecti sæpius erubescunt propter aliquod consequens, scilicet propter pœnam vel irrisionem aliorum. Itaque, Non erubescam, ne mihi contingat quod tu, Domine Jesu, in Evangelio dicis: Qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, quum venerit in regno suo.3 Verumtamen est quædam erubescentia bona, de qua ait Philosophus quod sit optima passio. Est enim timor de aliquo inhonesto. De hac ergo non loquitur hic Propheta, imo rogare debe- mus Dominum ut omnino erubescamus, dum aliquid vitiosum committimus, ne illud nobis dicatur: Frons mulieris meretricis facta est tibi; noluisti erubescere.4 Nam qui in malo habituati sunt, non erubescunt.
Vel: Non erubescam, id est, non confundar a te, in die judicii mei particularis, quando anima mea a corpore exiens, statim judicabitur a te, neque in die universalis judicii. Unde subjungitur: (2) Neque irrideant me inimici mei, scilicet dæmones, qui suos ministros modo occulte derident, sed in die utriusque judicii, maxime tamen in die extremi judicii, eos manifeste irridebunt. Etenim universi qui sustinent te, id est, qui nunc omnia quæ sibi contingunt, æquanimiter ferunt, et tibi ultionem judiciumque committunt, quemadmodum scriptum est:56 Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus.7 Isti non confundentur in tempore judiciorum istorum;8 sed audient verbum illud honorificum atque dulcissimum, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, etc.9
(5) Confundantur omnes iniqua agentes supervacue: id est, peccatores qui inutiliter et vane malitias perpetrant, confundantur in præsenti vita ad pœnitentiam salutarem, ne æternaliter confundantur, quemadmodum scriptum est:10 Confundimini et erubescite super viis vestris, dicit Dominus. Et hoc modo, quod dicitur, Confundantur, optando exponitur. Vel sic: Confundantur omnes iniqua agentes supervacue, id est, vituperentur a te, in æternumque pereant, sicut comminaris: Dabo, inquiens, vos in opprobrium sempiternum et ignominiam æternam, quæ nunquam oblivione delebitur.11 Et ita, quod dicitur, Confundantur, intelligendum est prophetative, non optative, nisi Propheta dicat hoc de his qui obstinati permanent, vel conformando affectum suum divinæ justitiæ.
(4) Vias tuas, id est mandata tua, Domine, demonstra mihi, id est, lumen gratiæ tuæ mihi infunde, quatenus tua præcepta actualiter pensem, ac diligenter observem. Et semitas tuas edoce me. Aliud nihil dicit, nisi quod dictum est; sed dictum, aliis verbis resumit, propter affectus sui fervorem, atque ut corda nostra inflammet. Vel, Semitas tuas, id est vias perfectas, quæ sunt evangelica consilia, edoce me: non solum ut ea informiter sciam, quod et reprobis competit; sed ut opere et veritate ea perficiam. (5) Dirige me ad te ipsum et ad beatitudinem sempiternam, ut ad tuum honorem omnia agam; in veritate tua, id est in lege divina, quatenus secundum ejus rectitudinem et doctrinam, omnia opera mea disponam ac ordinem ad ultimum finem; et doce me, ut sciam quid acceptum sit coram te omni tempore, sciamque (prout hortatur Apostolus) quæ sit voluntas Dei bona, beneplacens et perfecta.12 Idcirco autem oro doceri a te, quia tu es Deus salvator meus, qui animam tuam posuisti pro me, et a peccatis, a jugo diaboli, a damnatione æterna redemisti me. Et te sustinui tota die: id est, omni tempore quo vivo sub sole, præstolatus sum tuam clementiam, et me ipsum ac omnia quæ mihi eveniunt, tuæ pietati commisi. Idcirco:
(6) Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt. Reminiscentia et oblivio in incommutabili Deo proprie non cadunt; sed per transumptionem dicitur Deus reminisci, dum exaudit, parcit, succurrit; oblivisci vero, dum opposito modo se habet. Denique misericordia, prout in Deo esse censetur, non est nisi bonitas ejus piissima. Miseratio autem Dei, est effectus misericordiæ ejus. Multæ ergo possunt esse miserationes Dei, quoniam multa sunt opera pietatis divinæ; sed misericordia Dei non est nisi una, quæ est divina essentia. Cur ergo modo pluraliter ait, Et misericordiarum tuarum, nisi quod divina misericordia, quæ in se una et simplex est, pluraliter nominatur, propter diversitatem suorum effectuum? Igitur, Domine, reminiscere miserationum tuarum, id est, attende quantam pietatem et gratiam prioribus sanctis dedisti;13 et mihi fac quemadmodum illis fecisti, indulgendo mihi semper in omnibus. Et reminiscere misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt, id est, recorderis pietatis tuæ æternæ, quæ ab origine mundi fuit in te, et effunde benignitatis tuæ effectus in me; clementiæ tuæ abyssum, atque totius misericordiæ tuæ pelagus, in æternum ostende in me.
(7) Delicta juventutis meæ, id est peccata commissionis facta in juventute, et ignorantias meas, id est peccata omissionis, ne memineris reservando mihi pœnam æternam pro eis; sed in præsenti da mihi ea delere. Vel: Delicta, id est peccata ex malitia seu electione mali perpetrata, et ignorantias, id est peccata ex infirmitate admissa, ne memineris. Omnis enim qui peccat: vel peccat ex passione, et iste faciliter emendatur, quia passione cessante, cessat peccatum; vel ex habitu malo, videlicet ex certa malitia, et iste difficulter corrigitur, quia difficile est habitum exstirpare. Theologi vero dicunt, peccatum procedere, vel ex infirmitate, quod est peccatum contra Patrem, cui appropriatur potentia; vel ex ignorantia, quod est peccatum contra Filium, cui appropriatur sapientia; vel ex certa malitia, quod est peccatum contra Spiritum Sanctum, cui appropriata est bonitas. Sed hæc tria reduci possunt ad duo prædicta. (8) Secundum misericordiam tuam memento mei tu: id est, non secundum mea peccata, non secundum justitiæ tuæ rigorem, sed secundum misericordiam tuam fac mihi, peccata ignoscendo, gratiam infundendo, meque in omni bono conservando: et hoc fac propter bonitatem tuam, Domine, id est propter te ipsum et nominis tui honorem. Hoc est quod Nehemias ait:14 Memento mei, Deus meus, in bonum; et ne deleas miserationes tuas a me.
(9) Dulcis et rectus Dominus, id est suavis in se et aliis pius, rectus quoque, id est justus: imo ipse est universæ dulcedinis causa fontalis, cujus dulcedo in se ipso vere simpliciterque immensa existit. Propter hoc legem dabit delinquentibus in via, id est hominibus qui sæpe delinquunt in vita præsenti, quæ est peregrinatio et via ad vitam æternam. Triplicem legem contulit Deus hominibus, scilicet legem naturalem, legem scriptam, et legem evangelicam: et omnes hæ leges sunt datæ hominibus, quatenus juste vivant; et Deus propter suam dulcedinem et æquitatem præstitit eas hominibus, quoniam pium ac justum fuit ut Creator rationali creaturæ legem vivendi præfigeret. Propter quod in Ecclesiastico dicitur: Ostendit Deus hominibus bona et mala; et lege vitæ hereditavit illos. Justitiam et judicia sua ostendit illis; et dixit eis: Attendite vobis ab omni iniquo.15 Quod autem hic dicitur, Dulcis et rectus Dominus, convenienter de Christo accipitur, qui legem evangelicam dedit in monte, ubi octo beatitudines discipulis declaravit.16
(10) Diriget ipse Dominus per inspirationem et gratiam Spiritus Sancti, mansuetos, id est patientes, in judicio discretionis, ut se ipsos vere discutiant, judicent, et emendent. Diriget equidem eos, quoniam impatientia, quæ rationis judicium plurimum impedit, carent: ac per hoc capaces ac digni sunt a Domino dirigi per dona Spiritus Sancti. Nam per donum sapientiæ judicamus de divinis; per donum scientiæ, de creatis; per donum consilii, de actibus humanis. Docebit mites vias suas, id est, Dominus informabit homines, qui iracundiæ motus vicerunt, operationes salubres ac sanctas, quia ad omne bonum dirigit eos. Communiter accipi solent mansuetudo et mititas pro eodem; sed quia Propheta loquitur de eis distincte, idcirco mansuetudo jam sumpta est pro patientia, quæ est virtus moralis refrenans passionem tristitiæ, sicut et mititas iram restringit.
(11) Universæ viæ Domini, id est omnia opera Dei, sunt misericordia et veritas: id est, in omnibus effectibus Dei apparent atque relucent misericordia Dei et justitia ejus. In aliquibus tamen misericordia Dei evidenter apparet, ut in electis; et in quibusdam manifestius apparet justitia, sicut in reprobis. Tamen quoniam reprobi citra condignum a Deo in hac vita relinquuntur et in inferno torquentur, idcirco in eis misericordia Dei apparet. Electi vero ultra condignum præmiantur, sicque in eis misericordia locum habet: et quod istud est verum, constat requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus, id est hominibus qui in hac vita requirunt legem divinam, et veritates quæ in ea credendæ traduntur. Possent hic multa dici, quomodo in omni opere Creatoris commiscentur misericordia et veritas. De quibus Anselmus in suo Proslogio pulcherrime tractat, ostendens quædam esse justa ex parte Dei, ut quod malis miseretur: quia tam bonus est Deus, ut justum sit eum etiam malis benefacere. Quædam vero sunt justa ex parte Dei et nostri, sicut dum bonis benefacit. Cur vero potius Deus juste eligat misereri uni malo, quam alteri, a nobis inveniri non potest: imo, ut ait Augustinus, Hoc noli investigare, si non vis errare. Sed de ista materia transeo, et ad Anselmum studiosos remitto.
(12) Propter nomen tuum, id est propter te ipsum, et ut ostendas divitias misericordiæ tuæ in me, propitiaberis peccato meo, ut spero; multum est enim: non quod multitudo peccati sit causa meritoria indulgentiæ Dei, sed quia est causa propter quam peccati remissio dici potest propitiatio. Ponit autem hic singulare pro plurali, dum ait, Propitiaberis peccato meo: quoniam sensus est, Propitiaberis omnibus peccatis meis. Unum namque mortale peccatum, sine alio nunquam dimittitur in eo qui plura mortalia habet; sed unum veniale, sine alio potest dimitti.
Interea Propheta mutat personam, et subdit: (13) Quis est homo qui timet Dominum casto ac filiali timore? Hic talis magnus et felix est, quoniam Dominus legem statuit ei, id est, legem divinam proposuit ei, in via quam elegit, id est in sancta conversatione quam sponte assumpsit, malam conversationem contemnens. (14) Anima ejus qui sic timet Dominum, in bonis demorabitur, id est, in præsenti vita perseverabit in gratia atque virtutibus, et in futuro æternaliter permanebit in gloria cum electis: eritque utrobique dives in Christo. Et semen ejus, id est fructuosa vita sua, hereditabit terram, id est, in hoc sæculo habebit corpus sibi ac rationi subjectum, in futuroque sæculo possidebit regnum cœlorum, quod est regio vivorum seu terra viventium. Et de utraque hac terra exponi potest, secundum modum prædictum, quod Christus in Evangelio dicit:17 Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. (15) Firmamentum, id est causa omnis stabilitatis ac perfectionis, est Dominus timentibus eum: quemadmodum Apostolus, Optimum, inquit, est gratia stabiliri cor.18 Et testamentum ipsis, id est, lex Dei ad hoc data est, ut manifestetur illis, id est, quatenus agnoscatur et impleatur ab ipsis.
Sequitur versus dulcissimus ac saluberrimus: (16) Oculi mei semper ad Dominum, id est, intentio et contemplatio cordis mei ad Deum erecta est semper, id est in omni tempore debito, vel semper actu aut habitu. Hoc convenit his qui cum Apostolo dicere possunt: Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur de claritate in claritatem.1920 Unde ait Jeremias:21 Levemus corda nostra cum manibus ad Deum in cœlos.22 Ideo autem, Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo, id est, liberabit de insidiis inimici, de omni tentatione et vitio, quibus anima captivatur, pedes meos, id est peregrinationem meam, seu actus vitæ meæ in isto exsilio, laqueis pleno.
(17) Respice in me, implendo cordis mei affectum in bonis, et miserere mei, quoniam unicus, id est solus, et præter te adjutorem ac miseratorem non habens, et
Esther xiv, 3.
Prov. xiii, 12.
Matth. vi, 33.
Prov. iv, 23.
Jer. x, 23. pauper, id est indigens gratia tua, et nil boni potens per me, sum ego. Hoc modo unica et pauper fuit illa sanctissima Esther, quæ dixit ad Dominum: Adjuva me solitariam, et cujus præter te nullus alius auxiliator est. (18) Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt: quia affligor pro peccatis commissis, affligor propter defectum perfectionis, affligor timore pœnarum et desiderio gaudiorum. Spes enim quæ differtur, affligit animam. Affligor molestia tentationum et compassione proximorum. Quoniam ergo tantis malis nunc tribulor, ideo oro, de necessitatibus meis erue me, id est, ab indigentiis istis corporalibus cibi, potus, somni, vestitus, atque similium libera me, ut non tam frequenter impediant animam a contemplatione divina, sed utar eis solum quantum oportet, non quantum delectat; nec sim sollicitus de crastino, sed primo quæram regnum Dei, ac per hoc omnia illa mihi adjiciantur.
(19) Vide humilitatem meam, id est, benigne considera vilitatem et contritionem meam, quomodo me ipsum contemno, et laborem meum, id est satisfactionem pro culpis meis, atque conatum quo facio quod in me est pro gratia acquirenda; et dimitte universa delicta mea, quoad pœnam et culpam. (20) Respice inimicos meos, id est, dæmones reprime, et homines malos converte, meque ab eis conserva, quoniam multiplicati sunt: id est, quia propriis viribus eis resistere nequeo, propterea ad tuam pietatem confugio; et odio iniquo oderunt me, quia spiritualia bona mihi auferre conantur, et a te Deo meo elongare me cupiunt: quod est pessimum odium, et peccatum in Spiritum Sanctum, quod dicitur, invidentia fraternæ gratiæ.
(21) Custodi animam meam in profectu virtutum et omni bono. Scio enim quod utiliter Scriptura admoneat: Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit. Sed quoniam non sufficio per meam virtutem hoc ipsum implere, quia (ut Jeremias ait) non est in homine via ejus; idcirco, o Domine, custodi tu per continuam gratiam atque angelicam opem animam meam, ne recedat a te. Et erue me, a malis præteritis, præsentibus et futuris. Non erubescam, quoniam speravi in te. Hoc in primo hujus psalmi versu satis expositum est.
Deinceps commemorat beneficium sibi collatum a Domino, seu fructum sperandi in Deo, et ait ad gloriam Creatoris: (22) Innocentes et recti, id est simplices, nulli nocentes, sed recedentes a malo, et juste facientes bonum, adhæserunt mihi cordis consensu, approbando opera mea, et opitulando studiis meis, quia sustinui te, id est, te longanimiter atque fiducialiter expectavi in omni eventu. Unumquodque enim applaudit suo simili, quoniam similitudo est causa amoris. Ideo boni bonis adhærent: et hæc sola est vera et sancta dilectio, quæ in similitudine virtutis ac bono honesto fundatur. (25) Libera, Deus, Israel, id est populum te fideliter contemplantem, ex omnibus tribulationibus suis, dando ei vitam ac requiem sempiternam, post hujus sæculi peregrinationem pœnalem.
C Ecce quam affectuosissimæ et efficacissimæ orationes continentur in psalmo isto; et quam suaviter atque præclare laudatur Deus in eo, tam quoad se ipsum, quam in ordine ad suos effectus. Studeamus ergo hunc psalmum prænobilem cum cordiali contritione, cum gustu mentali, cum caritate divina, cum delectatione divini præconii, cum ardenti affectu proficiendi cantare, ut devotæ orationis effectum, divinæque laudis fructum mercamur sortiri.
PRECATIO.
Memento nostri, Domine, secundum misericordiam et bonitatem tuam, et pedes nostros de laqueo inimicorum evelle: ut qui aliquando ad mala currendo proni existebant, vias et semitas justitiæ tandem te docente apprehendant, easque constanter et perseveranter incedere non desistant.
Footnotes
-
Is. LII, 2. ↩
-
Josue vii, 19. ↩
-
Luc. IX, 26. ↩
-
Jer. III, 3. ↩
-
Sap. IX, 10. ↩
-
Rom. XII, 19; ↩
-
Hebr. X, 30. ↩
-
Joann. X, 15. ↩
-
Matth. XXV, 24. ↩
-
Ezech. XXXVI, 32. ↩
-
Jer. XXIII, 40. ↩
-
Rom. XII, 2. ↩
-
Matth. XXV, 34. ↩
-
11 *Esdr.* xiii, 31, 14. ↩
-
Eccli. xvii, 6, 9-11. ↩
-
Matth. v, 1 et seq. ↩
-
Matth. v, 4. ↩
-
Hebr. xiii, 9. ↩
-
II Cor. m, 18. ↩
-
II Cor. iii, 18. ↩
-
Thren. m, 41. ↩
-
Thren. iii, 41. ↩
Chapter 58 of 244