Skip to the text

Articulus 57

EXPOSITIO DE CHRISTO, PSALMI VICESIMI QUINTI : JUDICA ME, DOMINE, ETC.

BREVIS demum est titulus psalmi istius, scilicet : Psalmus David. Et dicunt aliqui expositores, quod hoc loco per David non intelligitur Christus, sed quilibet homo perfectus. Verumtamen quidquid sit de hoc, videtur omnino psalmus iste posse exponi de Christo, etiam aptius quam de aliquo alio.

CHRISTUS ergo ut homo, ait ad Deum : (1) Judica me, Domine, id est, a malis discerne et separa me, atque secundum justitiam meam restitue mihi accidentale præmium. Christus enim optavit a malis secerni, ad Patrem redire, et beatificari in corpore. Unde in Evangelio ait :1 O generatio mala et incredula, quamdiu apud vos ero ?2 quamdiu patiar vos ? Et iterum :3 Pater, clarifica me claritate quam habui, antequam mundus esset, coram te. Deus quoque judicavit Christum hominem judicio discretionis et remunerationis. Ideo autem judicari peto, o Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus, id est innocenter in omnibus conversatus sum, et in Domino sperans, non infirmabor mente, licet in corpore patiar :4 nam animo stabilis ero ac fixus in Domino. Christus namque a perfecta fortitudine mentis nunquam defecit, quamvis spontanea dispensatione quasdam passiones animæ assumpsit. Illæ quippe passiones non impediverunt actum rationis in ipso. Nulla enim passio appetitus sensitivi prævenit rationem in Christo, sed ipse quas voluit, sponte admisit.

(2) Proba me, Domine, id est, permitte me pati adversa ac dura pro mundi salute, ut omnes agnoscant me probatum et tibi acceptum. Itaque, Proba me, id est, per pœnas experire obedientiam meam, non ut tu aliquid de novo agnoscas, sed ut aliis probationem ac approbationem meam ostendas. Et tenta me, id est, tentari me sine a Satana, et a Pharisæis ac Scribis : quatenus mea tentatio fiat aliis causa vincendi tentationes ; et mea resistentia atque victoria fiat aliis forma resistendi tentationibus, superandique eas. Ure, igne passionis, renes meos et cor meum, id est naturam sensitivam et appetitum ipsius. Nam tota natura corporea Christi, vehementi dolore passa fuit ; dolor quoque interior et timor atque tristitia, prout sunt passiones animæ, afflixerunt cor, id est appetitum sensitivum, animæ Christi. Vel sic : Ure, igne Sancti Spiritus, renes meos et cor meum, scilicet, ut fervor caritatis in voluntate exsistens, redundet in inferiorem partem animæ, faciatque appetitum sensitivum ardenter paratum ad sustinendum ignominiam mortis pro mundo. Istud autem in Christo impletum est. Nam, postquam ab oratione surrexit, Judæis intrepidus obviam ivit, et dixit : Quem quæritis ? ita quod tunc natura inferior, promptissime et sine pavore sequebatur appetitum intellectualem ac rationem.

Porro quod ista Christo conveniant, patet ex eo quod Apostolus ait : Non habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris; tentatum autem per omnia pro similitudine, absque peccato.5 Et iterum de Christo loquens : Debuit, inquit, per omnia fratribus similari. In quo enim passus est ipse et tentatus, potens est et eis qui tentantur, auxiliari.67 Ideo etiam Christus orat probari, tentari et uri, quia aliter non potuit gloriam suam intrare ac mundum salvare, eo modo quo ipse asserit : Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ?8

Consequenter rationem assignat, cur tam secure ista desiderat, et ait ad Deum : (5) Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, id est, quia incessanter confido in te; et in gratia tua, quam mihi misericorditer præstitisti, confirmatus sum : ex quo certus sum non me posse deficere; et complacui in veritate tua, id est, in tua justitia, et secundum exigentiam seu dictamen divinæ tuæ justitiæ, placui tibi, eo quod nihil unquam peccati contraxi aut feci. Unde nil erat in me, unde displicere tuæ justitiæ possem. Hoc est quod Evangelistæ Patrem dixisse testantur ad Christum :9 Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui.10

(4) Non sedi cum consilio vanitatis, id est, cum vanis consiliatoribus vana et mala quærentibus non feci moram, adjuvando eorum consilia, vel eis consensum præbendo; et cum iniqua gerentibus non introibo viam injustam, faciendo quæ ipsi faciunt, vel communicando operibus eorum infructuosis :11 et hoc ideo, quia (5) Odivi ecclesiam malignantium, id est congregationem eorum qui ex proposito peccatis insistunt : hos odio, in quantum sunt malignantes, non in quantum sunt homines. Odio igitur in eis non naturam, sed culpam : imo Christus peccatores dilexit, instruxit, convertit, redemit, quoniam Filius hominis venit quærere et salvum facere quod perierat.12 Et cum impiis, qui peccant in Deum, non sedebo, mente approbando quæ agunt. Christus tamen (sicut in Evangelio scribitur) cum publicanis et peccatoribus interdum comedit, bibit, et sedit :13 non utique nisi ut eos ab errore reduceret, sciens quod infirmi medico indigerent.14

(6) Lavabo inter innocentes manus meas, id est, opera mea pura exhibebo; vel me ab omni peccato, quod Judæi imputant mihi, veraciter me coram te, Domine, excusabo : sicut et omnes innocentes, qui false accusantur, facere possunt. Et circumdabo altare tuum, Domine : id est, caritatem qua diligo te et proximum, undique adornabo operibus sanctis, agendo et patiendo quidquid caritas exigit. Bene autem caritas appellatur Dei altare, quia necesse est omnia in caritate offerre et facere. Unde in Levitico habetur : Ignis est iste perpetuus, qui nunquam deficiet in altari.15 Per hunc etenim ignem caritas designatur, quæ semper in ara cordis ardere exigitur. (7) Ut audiam vocem laudis : id est, propterea circumdabo altare tuum, ut audiam vocem laudis, videlicet ut mente advertam quod mihi Deus de sua majestate per modum laudis revelat : quemadmodum infra habetur, Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Et de Christo apud Isaiam legitur :16 Dominus Deus aperuit mihi aurem ;17 ego autem non contradico, retrorsum non abii. Propter quod subditur hic : et enarrem universa mirabilia tua. Christus enim prædicando narravit mirabilia Dei hominibus, secundum quod ipse Apostolis dixit :18 Omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Omnia enim quæ Deus inspiravit animæ Christi, ut ea hominibus manifestaret, illa Christus enarravit; non tamen simpliciter universa mirabilia Dei narravit, quia nec mundus ea capere posset.19

(8) Domine, dilexi decorem domus tuæ, id est interiorem ornatum animæ seu cordis munditiam, quia hæc docui verbo et opere. Dicitur autem anima domus Dei, quoniam anima justi sedes est sapientiæ; et Deus per fidem habitat in cordibus nostris, teste Apostolo.20 Vel sic : Domine, dilexi decorem domus tuæ, id est domum tuam decoram, videlicet Ecclesiam militantem, quam mihi elegi in sponsam, non21 habentem maculam neque rugam : hanc dilexi, quia pro ejus salute sanguinem fudi.22 Dilexi quoque et locum habitationis gloriæ tuæ, id est Ecclesiam triumphantem, quia ut reædificaretur ejus ruina, descendi in mundum et pertuli mortem : sed et ego cum magno affectu ascendi in locum illum cœlestem. Hoc est quod ait Apostolus: Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare.23

  1. (9) Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, dimittendo eam diutius in inferno, quam usque ad tertium diem: sicut sæpe prædictum est. Et ne perdas cum viris sanguinum, id est peccatoribus, vitam meam corporalem, differendo resurrectionem meam ultra tertium diem.

  2. (10) In quorum impiorum manibus, id est operibus, iniquitates sunt: quia opera eorum sunt vitiosa. Dextera eorum, id est actio eorum quæ justa videtur, repleta est muneribus: propter quæ a recta via recedunt. Est enim munus a lingua, scilicet adulatio, aut favor humanus; munus a manu, ut pecunia seu res terrena; munus ab obsequio, sicut servitium impensum. Propter hæc munera multorum dextera, id est apparens justitia, obligatur atque inficitur: quoniam teste Scriptura, Munera excæcant oculos etiam sapientium.2425

  3. (11) Ego autem Christus Filius tuus in innocentia mea ingressus sum:26 quia sine dolo et injustitia vixi; redime me a malis præsentis sæculi, et miserere mei, accelerando resuscitationem corporis mei.27

  4. (12) Pes meus, id est gressus totius conversationis meæ, stetit in directo, id est, mansit et stabilis fuit in via arcta et recta, quæ ducit ad vitam:28 quemadmodum scriptum est, Quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio.29 [In ecclesiis benedicam te, Domine.]

POSTREMO, locus iste de Christo litteraliter exponi potest: quod breviter tangere congruit. Ait itaque Christus: Non sedi cum consilio vanitatis, scilicet Judæorum, quorum consilio nunquam interfui, vel consensi; et cum iniqua gerentibus, id est cum Scribis et Pharisæis, legem Moysis carnaliter intelligentibus et male servantibus, non introibo, ut sim particeps pravitatis eorum. Odivi ecclesiam malignantium, utpote prædictorum Judæorum, quæ potius fuit synagoga Satanæ quam Dei, et cum impiis istis non sedebo in cathedra pestilentiæ, docendo quæ non ago, quemadmodum ipsi.30 In his autem verbis tangit Christus causam, ob quam Judæi inflammati sunt invidia contra eum, et ipsum occiderunt. Nam quia vituperavit vitam eorum, seque ab ipsis subtraxit, idcirco oderunt eum, quemadmodum alio loco scriptum est: Dissimilis est aliis vita illius, et tanquam nugaces æstimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tanquam ab immunditiis, et gloriatur se Deum patrem habere.31 Idcirco probemus patientiam ejus, et morte turpissima condemnemus eum.32

Lavabo inter innocentes manus meas, id est, inter Apostolos, aliosque meos discipulos, immaculatam vitam agam, et irreprehensibiliter conversabor; et circumdabo altare tuum, Domine, id est altare templi, quod fuit in Jerusalem, in quo Christus sæpe intravit et docuit. Vel, Altare, id est mensam illam, in qua Christus primam Missam celebravit in die Cœnæ. Hoc altare Christus circumdedit, quando singulis Apostolis corpus suum sanguinemque porrexit. Ut audiam vocem laudis: nam in utroque horum altarium erant aliqui boni Deum laudantes, quorum voces Christus libenter audivit; et enarrem universa mirabilia tua. Ideo enim Christus altare templi atque altare cœnaculi circumdedit, quatenus mirabilia Dei doceret ac prædicaret, sicut scriptum est: Veniet ad templum suum Dominator quem vos quæritis;33 et sedebit conflans et emundans argentum, et purgabit filios Levi.34

Domine, dilexi decorem domus tuæ, scilicet templi in Jerusalem: propter quod ejeci de illo omnes vendentes et ementes, et dixi:35 Nolite facere domum Patris mei, domum negotiationis.36 Et dilexi locum habitationis gloriæ tuæ, quia in templo illo Deus se velle habitare perhibuit.

Ne perdas cum impiis Judæis, Deus, animam meam, dimittendo me in manibus eorum; et cum viris sanguinum, qui Prophetas occiderunt, meque occidere volunt, ne perdas vitam meam corporalem. Dextera eorum repleta est muneribus, quoniam pro pecunia procuraverunt a discipulo meo ut traderet me, sicut scri-

Aptum est: Dixi: Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam; et si non, quiescite. Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos. Et dixit Dominus ad me: Projice eos ad statuarium, decorum pretium quo appretiatus sum ab eis. Cetera satis exposita sunt.

Zach. xi, 12, 13.

Matth. xxiii, 34.

Ibid. xxvi, 15.

Footnotes

  1. Matth.xvii, 16; ↩

  2. Marc.ix, 18. ↩

  3. Joann.xvii, 5. ↩

  4. Joann.xviii, 4, 7. ↩

  5. Hebr.iv, 15. ↩

  6. Hebr. ii, 17, 18. ↩

  7. Ibid. ii, 17, 18. ↩

  8. Luc. xxiv, 26. ↩

  9. Matth. III, 17; ↩

  10. Marc. I, 11. ↩

  11. Ephes. v, 11. ↩

  12. Luc. xix, 10. ↩

  13. Matth. IX, 10, 11. ↩

  14. Ibid. 12. ↩

  15. Lev. VI, 13. ↩

  16. Ps. LXXXIV, 9. ↩

  17. Is. L, 5. ↩

  18. Joann. XV, 15. ↩

  19. Joann. XXI, 25. ↩

  20. Prov. XIV, 33. ↩

  21. Ephes. III, 17. ↩

  22. Ephes. V, 27. ↩

  23. Hebr. ii, 10. ↩

  24. Eccl. XX, 31. ↩

  25. Exod. XXIII, 8; ↩

  26. Matth. XXI, 12, 23. ↩

  27. Malach. XXVI, 26-28. ↩

  28. Matth. VII, 14. ↩

  29. Joann. XIV, 31. ↩

  30. Apoc. II, 9. ↩

  31. Sap. II, 15, 16. ↩

  32. Ibid. 19, 20. ↩

  33. Ps. I, 1. ↩

  34. Malach. III, 1, 3. ↩

  35. Marc. XI, 15; ↩

  36. Joann. II, 15, 16. ↩

Chapter 59 of 244