Articulus 58
EXPOSITIO EJUSDEM PSALMI VICESIMI QUINTI TROPOLOGICA, DE UNOQUOQUE VIRO PERFECTO.
DENIQUE in persona hominis virtuosi loquens Propheta, ait: Judica me, Domine.1 Quum dicat Apostolus, Horrendum est incidere in manus Dei viventis; et Salomon, Nescit homo, an amore dignus sit, an odio, sed omnia in futurum servantur incerta: videtur incautum ac præsumptuosum, dicere Domino, Judica me, Domine. Verum, quamvis hæc secundum communem legem ita se habeant, nemoque noverit sine speciali inspiratione aut revelatione, an placeat Deo; tamen si quis veram perfectionem sortitus est, ut cum Apostolo dicere possit, Cupio dissolvi; et iterum: Quis nos separabit a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro? et rursus, Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei: hic talis secure dicit, Judica me, Domine, id est, secundum justitiam meam fac mihi, et a malis divide me nunc merito, atque in futuro divide me ab eis mercede seu præmio. Ait ergo vir sanctus, Judica me, non ex præsumptione meritorum suorum, sed ex conscientiæ testimonio, et ex caritate divina, quoniam cupit soli Domino adhærere, nilque cum malis commune habere.
Itaque, Judica me, Domine, jam nunc judicio discretionis, ne facias mihi sicut et impiis, quibus gratiam non das, sed eos relinquis; mihi autem da gratiarum augmenta, et libera me ab his qui malum merentur. Hoc judicio se privatum fuisse conqueritur Job, quantum ad hoc quod sustinuit mala pœnalia: Vivit, inquiens, Dominus qui abstulit judicium meum. Ipsumque desideravit piissimus ille Ezechias, qui dixit: Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et corde perfecto. Unde causam subjungit Propheta, cur audeat judicium implorare: Quoniam ego in innocentia mea ingressus sum per viam mandatorum tuorum, et conversatus sine offensa et nocumento alterius. Quoniam igitur scio quia qua mensura mensus fuero, remetitur mihi; et non sum mihi conscius de injustitia aliqua contra Deum vel proximum: ideo judicari non timeo. Hanc igitur perfectionem suam fatetur vir bonus, non se ipsum inaniter jactando aut aliis præferendo, sed Deo humiliter gratias agendo. Hoc enim sancti homines sæpe leguntur fecisse, sicut Job ait: Donec deficiam, non recedam ab innocentia mea. Et Jeremias: Diem hominis non concupivi, tu scis. Quid ergo peccavit Pharisæus qui dixit, Gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum? Utique statim constat ex verbis suis quod alios sprevit, nec bona sua sincere Deo attribuit: pro-
Job xxvii, 2.
IV Reg. xx, 3.
Matth. vii, 2.
Job xxvii, 5.
Jer. xvii, 16.
Luc. xviii, 11.
1
Eccle. ix, 1, 2.
Philipp. 1, 23.
Rom. viii, 35, 39.
Ibid. 16. pterea se ipsum exaltavit ac aliis prætulit. Quocontra scriptum est :2 Quanto magnus es, humilia te in omnibus.
Denique, quod ista non dixit homo perfectus ex aliqua vanitate aut elatione, aut in sua virtute confidens, patet ex eo quod subdit : et in Domino sperans non infirmabor : id est, ideo judicari desidero, quia in Deo confido; et in ipso sperando, non infirmabor in anima, id est, nulla tentatione vincar, nulla adversitate dejiciar, sed de die in diem in omni gratia roborabor atque proficiam. Propterea adhuc dicere audeo : Proba me, Domine, per adversa et prospera, et per correptiones tuas paternas examina me, non ut tu me agnoscas, sed ut me probatum ostendas atque corones, quemadmodum probasti sanctum Job, dicentem :3 Probavit me Dominus quasi aurum quod per ignem transit. Sic probari opto, quoniam scio quod omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur.4 Et, ut ait Apostolus in Actibus Apostolorum, Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum cœlorum.5 Igitur, Domine, proba me, quatenus ad illorum societatem pertineam, de quibus dicitur : Tanquam aurum in fornace probavit electos Dominus, et quasi holocausti hostiam accepit eos.6 Ideo nunc additur :
Et tenta me. Tentare, est experimentum de alio sumere. Deus autem omnia novit, et ideo proprie non convenit Deo tentare. Propter quod Jacobus in sua Canonica dicit :7 Nemo, quum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur. Ipse enim neminem tentat. Sed advertendum, quod diversi sunt fines tentationis. Interdum enim aliquis tentat alium, ut noceat ac fallat; interdum vero, ut sciat; interdum autem, ut instruat et succurrat. Primo modo tentat dæmon et mundus : et de hac tentatione intelligitur quod in Oratione dominica dicimus, Et ne nos inducas in tentationem.8 Secundo tentat ignorans, de alio certificari desiderans qualis sit. Tertio tentat Deus, quemadmodum in Genesi habetur :
A Tentavit Deus Abraham. An vero debeat aliquis desiderare tentationes diaboli et mundi, de hoc diversi diversimode sentiunt;9 sed videtur quod perfecti eas desiderare possunt sine periculo, eo quod gaudeant in adversis. Desiderant tamen eas cum moderamine et præsuppositione divini auxilii.10
Ure renes meos, id est, labore abstinentiæ et afflictione pœnitentiæ reprime et exstingue in me delectationes et culpas carnales : sic ure et cor meum, id est affectiones et cogitationes inordinatas ac spiritualia vitia. Vel sic : Ure igne divini amoris, et flamma caritatis accende renes meos, id est appetitum sensitivum : qui in concupiscibilem irascibilemque partitur ; et cor meum, id est appetitum intellectualem seu voluntatem, ita quod ignis Spiritus Sancti voluntatem tam vehementer accendat, ut amor seu ignis iste in inferiorem appetitum redundet, eumque per omnia rationi ac sanctæ voluntati subjiciat. Vel sic : Ure, igne tribulationis in præsenti, renes meos et cor meum, id est corpus et animam : quatenus sic in utroque expurger a vitiis in hoc sæculo, quod aliam pœnam sustinere non cogar in purgatorio, et ut Christo mente et corpore compatiar atque conformer, sicut decet servum condolere et conformari Domino suo.
Idcirco autem, o Domine, omnia ista tam fiducialiter peto, Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, id est, quia pietatem tuam agnosco, eam semper considero, nec ab ejus fiducia discedere volo ; et complacui in veritate tua, id est in vero judicio justitiæ tuæ. Innocentes enim et justi complacent tibi. Ideo autem complacui tibi, quia Non sedi cum consilio vanitatis, id est, consensum non præbui, nec opem contuli consiliariis vanis : idcirco beatus sum, quia superius dictum est, Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum.
Et circumdabo altare tuum, Domine. Secundum Ambrosium, altare Dei est Christus ut homo : quia in ipso et per ipsum omnia opera atque sacrificia nostra offerri et fieri debent. Quid est ergo, Circumdabo altare tuum, Domine, nisi, Filio tuo Jesu Christo adhærebo, ad eum accedam, eum sequar, et per contemplationem ambiam eum? Altare quoque Dei, est mens devota, in qua Deo offertur spiritus contribulatus.11 Itaque, Circumdabo altare tuum, Domine, id est, ad me ipsum redibo, mentem meam discutiam, eamque sanctis affectibus adornabo. Ut audiam, auribus cordis : de quibus in Evangelio dicitur, Qui habet aures audiendi, audiat;12 vocem laudis, id est doctrinam Christi ac sacram Scripturam : sicut scriptum est, Qui ex Deo est, verba Dei audit;13 et iterum, Beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud.14 Et enarrem universa mirabilia tua, id est, ut ea quæ audivi et didici de laude divina ac sacra Scriptura, annuntiem aliis, vel saltem in ore proprio ea revolvam, laudando benedicendoque Dominum, qui tanta mirabilia hominibus fecit, sicut Scriptura divina testatur.
Domine, dilexi decorem domus tuæ, id est prosperitatem, profectum, ac perfectionem fidelium : quorum congregatio est domus Dei, quæ vocatur Ecclesia. Debemus enim bonum commune, et spiritualem profectum totius Ecclesiæ vehementissime desiderare, orare atque diligere, ut nobis conveniat quod de Jeremia dicitur : Hic est fratrum amator et populi Israel;1516 hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate. Vel, Dilexi decorem domus tuæ, id est interiorem splendorem et sanctitatem animæ meæ, desiderans tibi cordis mei hospitium immaculatum ac placitum exhibere, sicut consulitur mihi : Præparare in occursum Dei tui, Israel.17 Dilexi et locum habitationis gloriæ tuæ, id est mansionem cœlestem et regnum cœlorum. De quo ait Apostolus : Scimus, quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem habemus ex Deo, domum non manufactam, æternam in cœlis.18 Et ipse Salvator :
Vado, inquit, parare vobis locum ;19 et iterum venio, et accipiam vos ad me ipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis. Hunc locum, Domine, diligo, non propter ipsum locum, sed propter te habitatorem ac Dominum loci illius, ut videant oculi mei te Regem gloriæ in decore tuo.20
Præterea totus hic psalmus ad sacerdotes specialiter applicari posset, præsertim ab eo loco quo dicitur, Lavabo inter innocentes manus meas. Dicat ergo devotus ac dignus Christi sacerdos : Lavabo, quando ad celebrationem accessurus sum, inter innocentes, id est cum sanctis ac veris sacerdotibus novæ legis : quorum est nulli nocere, sed verbis et exemplis cunctis prodesse ; manus meas, non solum corporales, quibus Christi sacramenta tractabo, sed etiam affectus, cogitationes et opera : istas lavabo in confessione, quoniam teste Scriptura, omnia in confessione lavantur.2122 Sed et sacerdos antequam ad celebrandum accedit, digitos, vel potius digitorum extrema, lavat : primo, propter reverentiam Sacramenti ; secundo, ad designandum spiritualem lotionem, qua mentem purgari oportet a maculis peccatorum. Lotio enim extremarum partium digitorum, secundum Dionysium, signat abstersionem minimarum culparum. Debet namque sacerdos non solum mortalia ac graviora venialia abhorrere, confiteri ac fugere, sed et minima quæque vitare, ut omnino mundus et mente collectus, affectuque fervens ac stabilis, Deo adsistat, habens Christum et passionem ejus ac cetera beneficia Dei firmiter cordi suo impressa.
Et circumdabo altare tuum, Domine, videlicet materiale altare ecclesiæ : in cujus utroque cornu ac medio stabo, dum celebro. Ut audiam vocem laudis, id est cantum Ecclesiæ, responsionemque chori, vel saltem ministri mei : quorum voces Deum collaudant, ut tanti sacramenti mysterium digne agatur ; et enarrem in Missa universa mirabilia tua, id est omnia Christi admiranda mysteria, scilicet incarnationem, passionem, resurrectionem et ascensionem, de quibus fit memoria in officio Missæ. Domine, dilexi decorem domus tuæ, id est devotionem ministrorum altaris ac populi, ne indigne celebrando et communicando, rei efficiamur corporis et sanguinis Christi;23 et locum habitationis gloriæ tuæ, quoniam cupio jam in militanti Ecclesia Christum sub sacramentorum velamine tam reverenter atque fideliter contrectare, ut postmodum in triumphanti Ecclesia merear ego, et omnes pro quibus oro ac celebro, ipsum clare conspicere: sicut ipse digno ministro promisit, Manifestabo ei me ipsum.24
Ne perdas cum impiis, id est malis sacerdotibus et ingratis hominibus, Deus, animam meam, deserendo eam in præsenti a gratia, repellendoque eam in futuro a gloria; et cum viris sanguinum, qui corpus Christi manducant et sanguinem ejus bibunt indigne25, vel a communione sacra penitus abstinent propter odium Christi, seu negligentiam sui, ne perdas vitam meam, derelinquendo me vitiose et turpiter vivere, et postea in infernum damnando me.
Ego autem in innocentia mea ingressus sum, ambulando in hoc mundo per fidem, spem et caritatem. Ideo, Domine, redime me, ne incidam culpam, et perdam innocentiam hucusque servatam. Non enim debeo esse securus durante hujus exsilii via, sed sollicite ambulare cum Domino.26 Et miserere mei, ignoscendo imperfectioni justitiæ meæ, quæ est sicut pannus menstruatæ, si comparetur ad perfectionem divinæ justitiæ, et ad sanctitatem mentis æternæ, substantialiter, totaliter ac incircumscriptibiliter sanctæ.27 Pes meus, id est conversatio mea qua tendo ad te, stetit in directo, id est in observantia præceptorum tuorum. In ecclesiis, id est inter fideles, benedicam te, Domine, laudando beneficia tua mihi concessa, et glorificando nomen tuum æternaliter benedictum. Cetera nunc omissa, in præcedenti expositione satis elucidata videntur.
Ecce ex psalmo isto sententioso et splendido, audivimus quid ad Christianum perfectum pertineat. Si igitur aliquid horum in nobis invenimus, Deo gratias referamus, et ad perfectionem feramur. Si autem prædictæ perfectiones viri perfecti longe a nobis sunt, ingemiscamus, emendemus, atque juxta verbum gloriosi Apostoli, cum timore et tremore nostram operemur salutem.28
PRECATIO.
Deus innocentiæ auctor, et rectarum mentium sanctificator, ure renes nostros et cor nostrum, castimoniæ pacem nobis inserendo; non sedeamus cum consilio vanitatis: ut stantibus pedibus nostris in directo, digne in ecclesiis nomen tuum benedicamus.
Footnotes
-
Hebr. x, 31. ↩
-
Eccli. III, 20. ↩
-
Job XXIII, 10. ↩
-
II Tim. III, 12. ↩
-
Act. XIV, 21. ↩
-
Sap. III, 6. ↩
-
Jacob. I, 13. ↩
-
Matth. VI, 13. ↩
-
Gen. XXII, 1. ↩
-
alias præsumptione ↩
-
Ps. l., 19. ↩
-
Luc. viii, 8. ↩
-
Joann. viii, 47. ↩
-
Luc. xi, 28. ↩
-
Ps. I, 1. ↩
-
II Mach. xv, 14. ↩
-
Amos iv, 12. ↩
-
II Cor. v, 1. ↩
-
Joann. xiv, 2, 3. ↩
-
Is. xxxiii, 17. ↩
-
Prov. xxviii, 13. ↩
-
Ps. xxxi, 5; ↩
-
1 Cor. xi, 27. ↩
-
Joann. xiv, 21. ↩
-
1 Cor. xi, 29. ↩
-
Mich. vi, 8. ↩
-
Is. LXIV, 6. ↩
-
Philipp. ii, 12. ↩
Chapter 60 of 244