Skip to the text

Articulus 59

EXPOSITIO PSALMI VICESIMI SEXTI : DOMINUS ILLUMINATIO MEA.

PRÆPONITUR autem huic psalmo hic titulus: In finem, psalmus David, priusquam liniretur. Pro cujus intellectu sciendum, quod David in libris Regum describitur ter unctus fuisse: primo, in domo patris sui, in signum futuri regni;12 secundo, in Hebron super tribum Juda;3 tertio, super totum populum Israel. Similiter Christianus ter ungitur: primo, in Baptismo, in quo accipit pignus Spiritus Sancti; secundo, in Confirmatione; tertio, in Extrema Unctione. Hic vero psalmus intitulatur de David, antequam ungeretur secundo: nam secunda ejus unctio ad præsentem pertinet psalmum.4 Est igitur sensus tituli : Psalmus iste dirigens nos in finem, id est beatam consummationem et Christum, est David, id est, convenit cuilibet fideli, priusquam liniretur secundo, id est, antequam perveniat ad beatitudinis patriam, in qua omnes Beati perfecte unguntur a Spiritu Sancto. Quemadmodum enim David post primam suam unctionem maximas habuit persecutiones a Saule, et aliquas post secundam suam unctionem sub Isboseth filio Saul, quasdam etiam post tertiam suam unctionem a proprio filio, scilicet Absalone; sic Christianus post unctionem Baptismi multas patitur tribulationes a dæmone, mundo et carne, donec Confirmationis unctionem recipiat : qua adepta, adhuc variis tribulationibus fatigatur a satellitibus dæmonum, filiis superbiæ, usque ad extremum vitæ suæ : quo ultimo ungitur ; et nec tunc quidem tribulationibus caret, donec ad unctionem cœlestem pertingat. In hoc itaque psalmo demonstratur, quanta oporteat pati hominem Dei in præsenti exsilio :5 contra quæ in exordio psalmi inducuntur arma fortissima, utpote elevatio mentis in Deum, confidentia de bonitate ipsius, atque memoria beneficiorum Dei.

AIT ergo: (1) Dominus illuminatio mea, id est illuminator animæ meæ, illuminans me lumine naturali atque gratuito, seu donis naturæ et gratiæ, illuminans rationem ne erret, ne fallatur, ne peccet.6 Ideo Michæas ait:7 Quum sedero in tenebris, Dominus lux mea est.8 Et salus mea, id est, ipse Dominus est objectum et causa salutis meæ, dator et conservator totius perfectionis et gratiæ meæ. Propterea, quem timebo? quasi dicat, Nullum, nisi Dominum Deum meum: quia, ut ait Apostolus, Si Deus pro nobis, quis contra nos?9 Si ipse illuminet, quis obtenebret? Si ipse me salvet, quis condemnare me poterit? Ideo Salomon dicit:10 Justus quasi leo confidens, absque terrore erit.

(2) Dominus protector vitæ meæ, id est defensor ab his qui contrariantur spirituali vitæ animæ meæ; qui etiam per angelorum custodiam protegit nos ab adversitatibus mentis et corporis, et si non ab omnibus propter nostra demerita, tamen a multis propter suam clementiam. Quum ergo sit ita, a quo trepidabo? tanquam dicat, Nec dæmones, nec mundum, nec carnis impugnationem verebor. Hæc autem intelligenda sunt de timore inordinato, scilicet carnali, humano, et pure servili. Nam cujus mens in Deo fixa est, ac dono fortitudinis in ipso firmata, is nil metuit, sciens certissime Deum sibi ubique præsentem, ac paratus omnia sustinere quæ Deus sibi evenire aut infligi jubet vel sinit: imo in adversitatibus gaudet, sicut Apostoli, qui ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.11 Nec mirum, quum magnum sit donum Altissimi propter justitiam pati, prout testatur Apostolus: Vobis datum est a Christo, non solum ut credatis in eum, sed etiam ut patiamini pro illo.1213 Non ergo in adversis et improperiis atque injuriis contristemur.

(3) Dum appropiant super me nocentes, id est, dum contra me insurgunt maligni, ut edant carnes meas, id est tam invidiose et valide me invadentes, ac si carnem meam devorare deberent. Unde ad Galatas ait Apostolus:14 Si invicem mordetis et comeditis, videte ne ab invicem consumamini. Itaque nec tunc trepidabo, dum sic appropiant super me nocentes: et hoc ideo, quia (4) Qui tribulant me, scilicet inimici mei, utpote dæmones hominesque injusti, ipsi infirmati sunt virtute passionis Christi et angelorum præsidio, qui dæmones prohibent, ne quantum volunt, impugnent. Homines etiam mali quanto amplius roborantur contra justitiam, tanto corda eorum magis debilitantur a gratia, suntque magis subjecti vitiis atque dæmonibus, et ad omne bonum infirmi. Et ceciderunt, id est, prædicti inimici mei per gratiam victi sunt a me, quoniam tentationibus restiti, nec propter adversa a Deo recessi.15161718 Hunc versum ad gloriam Dei dicere potest et debet, qui se tentationes ac laqueos adversariorum suæ salutis per gratiam Dei vicisse cognoscit. Sicque ex priori triumpho fortius sperans in Domino, non expavescat de cetero aggredi viam justitiæ; sed Domino auxiliante, prævalere contra tentantes ac persequentes confidens, dicat quod sequitur.

(5) Si consistant adversum me castra, id est dæmonum acies me tentantes ac persequentes, non timebit cor meum vinci ab eis, vel separari a Christo, propter firmitatem spei et caritatis quam habeo in Christo. Hoc est quod dicit Apostolus:19 Certus sum, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, etc., poterunt nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu. Per angelos autem et reliquos quos inducit, certum est eum intelligere dæmones. Hoc itaque loco, per castra intelligit sancta Scriptura dæmones; interdum vero, per castra intelligit angelos sanctos. Unde alio loco scriptum est: Fuerunt Jacob obviam angeli Dei, quos quum vidisset, dixit:20 Castra Dei sunt hæc. Et Joel propheta ait:21 Multa sunt nimis castra Domini fortia, et facientia verbum ejus. De quibus castris inferiens dicetur: Benedicite Domino, omnes angeli ejus, potentes virtute, facientes verbum illius.22 (6) Si exsurgat adversum me prælium, id est persecutio hominum, in hoc ego sperabo, id est, in tali casu non deficiam, sed in Deo confidam. Ideo etiam Job ait ad Dominum: Pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me.23 Atque in Evangelio Christus:24 Quum audieritis, inquit, prælia et seditiones, nolite terreri.

(7) Unam petii a Domino. Juxta proprietatem idiomatis Hebræorum, adjectiva atque pronomina substantivantur in feminino genere, quemadmodum apud Latinos in neutro. Quum ergo ait, Unam, sensus est, Unum aliquid, seu unam rem. Itaque, Unam petii a Domino, a quo bona cuncta procedunt, hanc requiram, id est, non cessabo petere, donec pulsanti aperiat. Et quæ sit hæc una res tam præoptata, ostendit subjungens:25 ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ, id est, ut re et nomine sim membrum militantis Ecclesiæ, et inter fideles bene vivendo permaneam, perseverando usque in finem. (8) Ut videam voluntatem Domini, id est, ut ejus præcepta intelligam et observem; et visitem templum ejus, id est ipsam matrem Ecclesiam, audiendo divinum Officium. Vel, Visitem templum ejus, id est, mente in cœlestibus sim per spem et desiderium:26 prout ait Apostolus, Nostra conversatio in cœlis est. — Vel sic: Ut inhabitem in domo Domini, id est in regno cœlorum post præsens exsilium; ut videam voluntatem Domini, id est, perfecte cognoscam, et sine periculo videam quid Domino placeat, ita ut in omnibus ejus voluntati perfecte obediam, sicut et angeli sancti nunc faciunt; et visitem templum ejus, id est, ad ipsum Deum incessanter accedam, eumque sicut amicum carissimum videam, alloquar, et sine fine possideam. Deus enim est templum Jerusalem civitatis supernæ, quemadmodum ait Joannes: Templum non vidi in ea;27 Dominus enim omnipotens, templum illius est et Agnus.

Hæc autem confidenter oro: (9) Quoniam abscondit me in tabernaculo suo in die malorum: id est, tempore tribulationis et tentationis jam currente, occultavit me in fide et unitate Ecclesiæ ab adversariis meis, quatenus non invenirent me consentientem operibus suis, vel pertinentem ad numerum reproborum, quamvis me corporaliter invenirent ad persequendum. Ideo subdit: protexit me ab insidiis æmulorum istorum, scilicet dæmonum hominumque malorum, in abscondito tabernaculi sui, id est in communione Ecclesiæ, scilicet in mutua oratione fidelium pro se invicem:28 prout Jacobus dicit, Orate pro invicem ut salvemini. Devota quippe oratio fidelium pro se invicem, ex interna caritate procedens, merito appellatur absconditum tabernaculum Dei, quoniam ex affectu soli Deo agnito profluit; et in abscondito fieri debet, quia Christus docuit: Tu, inquiens, quum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem in abscondito.29 Hæc autem oratio fideles multum defendit ac adjuvat. Propterea abhorrendum est valde, excommunicari, imo et in mortali peccato esse, quoniam sola caritas facit communionem sanctorum.

(10) In petra, id est in fide Christi, de qua ait Apostolus, Petra erat Christus, exaltavit me, dando mihi per fidem et gratiam Christi ista terrena despicere, et cœlestia desiderare, et divinis fideliter inhærere;30 et nunc, in præsenti vita, exaltavit caput meum, id est rationem meam, quæ est principalis vis animæ, super inimicos meos, dando mihi victoriam tentationum, et vincere hostes invisibiles atque visibiles. Hoc convenit bonis fidelibus, illis præsertim qui propter Christum omnia reliquerunt, et in claustro Regi gloriæ militant, sicut et Dominus ait: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.31 Talibus quippe dicit denuo Christus: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.3233

(11) Circuivi. Superius dixit, In circuitu impii ambulant;34 nunc vero in persona hominis justi ait, Circuivi. Est ergo quidam circuitus malus, et quidam bonus. Circuitus enim est quædam gyratio rerum creatarum. Sed mali in rebus creatis gyrando versantur, ita quod in eis quiescunt, amorem, delectationem et finem sibi constituendo in ipsis. Boni vero eas contemplando circumeunt, referendo amorem scientiamque earum ad gloriam Creatoris, quem solum finaliter intendunt ac diligunt. Hoc igitur modo nunc asserit: Circuivi, id est, omnia ista visibilia circumspexi, quatenus invisibilia Dei ex eis cognoscerem:35 imo universa creata pro viribus consideravi, ut ex eis ad cognitionem Creatoris pertingerem; et immolavi in tabernaculo ejus, id est in cubiculo animæ meæ, vel in ipsa Ecclesia, hostiam vociferationis, id est sacrificium affectuosæ seu altæ orationis, sicut infra habetur: Immola Deo sacrificium laudis.36 Et in Osee: Dicite Domino:37 Omnem aufer iniquitatem; et reddemus vitulos labiorum nostrorum, id est, preces atque præconia oris nostri immolabimus tibi. Cantabo, id est, ore laudabo, et psalmum dicam Domino, id est, opere ipsum glorificabo et confitebor. Cantare namque, est sola voce laudare; psallere vero, est bonis actibus Deum venerari ac prædicare.

B

Denique, post commemorationem beneficiorum Dei et boni propositi sui, denuo redit ad implorationem pietatis divinæ, quoniam sine cessatione oportet orare:38 et quanto homo plus proficit, tanto amplius proficere cupit, atque frequentius et dulcius orat; imo orando indesinenter accenditur ad orationem. Ait ergo: (12) Exaudi, Domine, vocem meam qua clamavi ad te, id est orationem quam ardenti affectu transmisi ad te; miserere mei, dimittendo peccata, et exaudi me, desideratam perfectionem præstando.

C39

(15) Tibi dixit cor meum, id est, tecum locutus est intellectus meus, desiderium animæ meæ tibi offerendo. Quemadmodum de sanctissima Anna recolitur: Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur.4041 Unde et Christus ait:42 Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Exquisivit te facies mea, id est, te solum quæsivit, et ex aliis te invenire ac possidere optavit mens mea, vel fides mea, quæ est vultus et oculus animæ meæ: quoniam omnem scientiam rerum creatarum, et omnia opera mea ad te, sicut ad ultimum finem, dispono ac refero. Ideo additur: faciem tuam, id est claram tui notitiam, imo te ipsum per speciem intuendum, Domine, requiram, id est, incessanter adipisci conabor. Hanc faciem Moyses exquisivit, qui ait ad Dominum: Si inveni gratiam in conspectu tuo, os-43

D tende mihi faciem tuam, ut sciam te. Hanc superbeatissimam faciem, in qua est omnium deliciarum plenitudo immensa, in præsenti videre non possumus, sicut et Moysi Deus respondens : Faciem, inquit, meam videre non poteris. Non enim videbit me homo, et vivet.44 Propterea requirere et semper desiderare debemus hanc faciem, et pura mente Domino ministrare, ut via ista decursa, mereamur Deum videre sicuti est : quo sic viso, nil erit quod amplius desiderari possit.

Sed ut ista obtineam, Domine, rogo, (14) Ne avertas jam faciem tuam, id est pietatis tuæ adspectum, seu gratiæ tuæ præsentiam, a me; ne declines in ira a servo tuo, id est, propter peccata mea non recedas a me, gratiam denegando : cujus denegatio ira vocatur hoc loco. (15) Adjutor meus esto, Domine, cooperando mihi, ut beatitudinem tandem acquiram; ne derelinquas me in tribulatione et angustia; neque despicias me, Deus salutaris meus, id est Deus salvans me. Ecce quam ignita et fervida sunt omnia verba ista : quorum tamen unum includit aliud, imo fervor unius, mentem inflammat ad affectuosam prolationem alterius. (16) Quoniam pater meus et mater mea, id est carnales progenitores mei, dereliquerunt me, indignando mihi, eo quod sequerer te, et eos derelinquerem. Vel : Pater meus et mater mea, id est primi parentes, videlicet Adam et Eva, dereliquerunt me, inducendo super me originale peccatum, et pœnalitates varias ex illo peccato sequentes.45 Dominus autem assumpsit me, per suam misericordiam exaudiendo me, et conservando in se. Vel, Dominus assumpsit me, induendo naturam meam, factus homo.

(17) Legem pone mihi, Domine. Cur petitur hoc? Nonne jam nobis lex posita est, quam observemus, tam naturalis, quam divina? Quid ergo petit dum ait, Legem pone mihi, Domine, nisi ut lex divina, quæ omnibus posita est, sibi ponatur ante oculos cordis sui, ita quod per gratiam Dei eam actualiter penset ac impleat? Ait ergo : Legem pone mihi, Domine, id est, legem tuam pone in memoria mea, ut ambulem in via tua; et dirige me in semita recta, id est in observatione præceptorum tuorum, quæ justa et recta sunt : et hoc fac propter inimicos meos, id est occasione inimicorum meorum, videlicet ut evadam insidias mihi ab eis paratas. (18) Ne tradideris me in animas tribulantium me, id est in potestatem et malam voluntatem diabolorum ac hominum malignorum, ut eis conformer atque consentiam : et hoc oro, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, videlicet tribulatores prædicti, qui insurgunt in me, conando ut fallant me : qui sunt testes iniqui, quoniam falsa affirmant et consulunt, meque sub specie boni decipere student; et si non consentio eis, nihilo minus me false accusare tentabunt. Verumtamen ista eorum iniquitas fallit eos, non me : nam nocet eis, sed mihi cooperatur ad gloriam, dummodo non consensero eis. Hoc est quod subditur, et mentita est iniquitas sibi, id est, pravitas eorum eos fefellit.

(19) Credo, fide formata et inconcussa, videre bona Domini, quæ oculus non vidit, nec auris audivit, nec cor concepit, in terra viventium, id est in regno cœlorum :46 quod dicitur terra, quoniam est locus quietus et permanens, sicut et terra inferior, quæ non movetur, sed (teste Scriptura) in æternum stat.47 Propter hanc spem et propter hanc fidem omnia æquanimiter fero, sciens quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad gloriam illam.48 Sed neminem frangat difficultas perveniendi ad beatitudinem istam. Ideo consolatorie subdit :

(20) Exspecta Dominum, longanimiter sperando in ipso; viriliter age, quæcumque noveris placere Deo, quoniam erit merces operi tuo;49 et confortetur cor tuum, per virtutes ac dona Spiritus Sancti, contra omnia mundi hujus adversa ac dæmonum tentamenta; et sustine Dominum, inter prospera et adversa, nec fatigeris animo tuo. Versus iste dulcissimus omnem militem Christi, omnem utique laboratorem, qui Deo cum metu et reverentia deservire contendit, ineffabiliter consolatur ac roborat. Itaque, o famule Christi, exspecta Dominum. Apparebit Dominus in finem, et non mentietur; si moram fecerit, exspecta eum, quia veniens veniet, et non tardabit.50 Unde Jacobus admonet : Exemplum accipite longanimitatis, laboris et patientiæ, Prophetas.51 Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis. Denique, viriliter age, quia hortatur Apostolus: Fratres mei dilecti, stabiles estote et immobiles, abundantes in omni opere52

Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino. Confortetur quoque cor tuum, quemadmodum Josue Dominus jubet: Ecce, inquit, præcipio tibi: confortare et esto robustus valde; noli metuere et noli timere, quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quæcumque perrexeris.53 Postremo, sustine Dominum, quatenus dicere queas cum sancto Job: Etiam si occiderit me, in ipso sperabo.54 Versus iste acediam fugat, caritatem inflammat, longanimitatem instruit, stabilitatem inducit, omnemque torporem, diffidentiam, pusillanimitatem, negligentiam, ac desperationem expellit.

Footnotes

  1. 11 Reg. ii, 4. ↩

  2. 1 Reg. xvi, 13. ↩

  3. 1 Reg. v, 3. ↩

  4. II Reg. ii, 4. ↩

  5. I Reg. xvi-xxvii. ↩

  6. II Reg. n, 8 et seq.; m, 1. ↩

  7. II Reg. xv-xviii. ↩

  8. Mich. v, 8. ↩

  9. Rom. vii, 31. ↩

  10. Prov. xxviii, 1. ↩

  11. Act. v, 41. ↩

  12. Philipp. 1, 29. ↩

  13. Philipp. i, 29. ↩

  14. Galat. v, 15. ↩

  15. Rom. viii, 31. ↩

  16. Mich. vii, 8. ↩

  17. II Reg. ii, 8 et seq.; iii, 1. ↩

  18. I Reg. xviii-xxvii. ↩

  19. Rom. viii, 38, 39. ↩

  20. Gen. xxxii, 1, 2. ↩

  21. Joel ii, 11. ↩

  22. Ps. cii, 20. ↩

  23. Job xvii, 3. ↩

  24. Luc. xxi, 9. ↩

  25. Luc. xi, 10. ↩

  26. Philipp. iii, 20. ↩

  27. Apoc. xxi, 22. ↩

  28. Jacob. v, 16. ↩

  29. Matth.vi,6. ↩

  30. 1 Cor.x,4. ↩

  31. Luc. ix, 23. ↩

  32. Luc. xii,32. ↩

  33. Ibid. xii, 32. ↩

  34. Ps. xi, 9. ↩

  35. Rom. 1, 20. ↩

  36. Ps. XLIX, 14. ↩

  37. Osee xiv, 3. ↩

  38. Luc. XVIII, 1. ↩

  39. Rom. i, 20. ↩

  40. 1 Reg. i, 13. ↩

  41. 1 Reg. 1, 13. ↩

  42. Joann. IV, 23. ↩

  43. Exod. XXXIII, 13. ↩

  44. Exod. xxxiii, 20. ↩

  45. Gen. III, 6. ↩

  46. 1 Cor. II, 9. ↩

  47. Eccle. I, 4. ↩

  48. Rom. VIII, 18. ↩

  49. Jer. XXXI, 16. ↩

  50. Habac. II, 3. ↩

  51. Jacob. V, 10, 11. ↩

  52. 1 Cor. XV, 58. ↩

  53. Josue I, 9. ↩

  54. Job XIII, 15. ↩

Chapter 61 of 244