Skip to the text

Articulus 60

EXPOSITIO EJUSDEM PSALMI VICESIMI SEXTI DE CHRISTO.

EXPONENDO insuper psalmum istum de Christo, sensus tituli erit: In finem, psalmus David, id est, psalmus iste Christo conveniens, priusquam ipse Christus liniretur secundo, id est, antequam glorificaretur in corpore. Prima enim linitio, est glorificatio animæ ejus, quam ab initio conceptionis in Virgine habuit. Secunda autem ejus linitio, est glorificatio corporis ejus, quam in resurrectione accepit: de qua glorificatione ait Joannes, Spiritus nondum erat datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.1

Christus ergo ut homo, sic ait: Dominus, id est Deus Trinitas, est illuminatio mea, id est causa totius sapientiæ meæ creatæ, et ab instanti creationis animæ meæ illuminavit eam lumine gloriæ atque beatifica visione. Ubi pensandum, quod in Christo erat Sapientia increata, quæ est idem quod divina essentia ac Verbi persona: et per hanc Christus actualiter æternaliterque cognoscit quidquid Pater et Spiritus Sanctus; imo hæc Sapientia est una in tribus Personis. Erat quoque in Christo sapientia creata, et hæc multiplex fuit. Habuit enim sapientiam patriæ seu Beatorum, cognoscendo cuncta in Verbo per unionem divinæ essentiæ cum intellectu ipsius, per modum formæ intelligibilis copulatæ. Habuit etiam sapientiam inditam seu infusam, qua ab exordio suæ conceptionis in Matre, cognovit res omnes in propriis earum naturis, per species intelligibiles sibi concreatas. Præter hanc quidam attribuunt Christo homini sapientiam acquisitam seu experimentalem, in qua profecerit, non tamen ab aliis quidpiam discendo, sed per propriam inventionem: ita quod per naturale lumen intellectus agentis, abstraxit a phantasmatibus intelligibiles species, easque in intellectu possibili reposuit, atque per hunc modum scientiam acquisivit. Nulla enim naturalis perfectio aut operatio defuisse videtur animæ Christi. Nam, ut adstruit Damascenus, nihil eorum Christo defuit, quæ Deus in nostra natura plantavit.

Ob has scientias animæ Christi collatas, ait Salvator: Dominus illuminatio mea, et ipse est salus mea, id est objectum felicitatis meæ creatæ; quem timebo? Nullum utique, nisi sponte voluero passionem timoris assumere, sicut et passione instante peregi, quando cœpi contristari et mœstus esse:2 quas utique passiones sicut sponte assumpsit, sic imperialiter eas deposuit. Dominus protector vitæ meæ, singularissimo ac excellentissimo modo intus custodiens me a malis culpæ ac periculis animæ, ita quod talia in me esse non poterant; et foris, a læsionibus corporis, nisi in quantum humani generis redemptio exigebat me pati. Nam quando Judæi quærebant eum præcipitare et lapidare, Jesus abscondit se ipsum, Domino ipso protegente.34 Quando etiam dæmon reliquit eum in monte altissimo, statim angeli accesserunt, et ei ministrabant.5 A quo trepidabo? quasi dicat, Nec Judæos neque gentiles neque tentatorem diabolum formidabo: secundum modum prædictum.

Dum, id est pro eo tempore, quo appropiant super me nocentes, id est Judæi cum paganis, me capientes atque ligantes in nocte ante passionem, ut edant carnes meas, id est, ut occidant me. Qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt, et ceciderunt. Hoc jam in Judæis hostibus Christi videmus impletum. Infirmati sunt enim, fidem et gratiam amittentes; et ceciderunt, sceptrum et principatum omnemque legis honorem perdentes. Si consistent adversum me castra, id est acies Judæorum, qui ante Herodem et Pilatum stabant fortiter proclamantes, Crucifige, crucifige eum;6 non timebit cor meum eos, qui corpus occidere possunt, sed animæ detrimentum inferre non prævalent.78 Si exsurgat adversum me prælium, id est impugnatio persecutorum me crucifigere affectantium, in hoc ego sperabo, id est, in tali articulo confidam in Domino quod victurus sim, scilicet mortem destructurus, peccatum ablaturus, mundum redempturus, dæmones dejecturus, tertio die resurrecturus, atque incredulos judicaturus.

Unam, id est unum quoddam præcipuum, petii a Domino: hanc requiram, perseveranter orando; et hæc una est, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ, id est, ut per gratiam habitem in cordibus hominum, et in militanti Ecclesia regnem per fidem. Christus enim ut homo, frequenter oravit pro mundi salute, videlicet ut Deus aperiret corda hominum ad recipiendum inhabitationem Christi per fidem: imo propter hoc passus est, ut habitaret in nobis. Propterea dixit etiam Christus ad Petrum: Ego pro te rogavi, ut non deficiat fides tua.9 Nos enim sumus domus Dei, et Christi Filii ejus, in qua Christus habitare desiderat. Propter quod ait Apostolus: Christus tanquam filius fidelis erat in domo sua: quæ domus sumus nos, si fiduciam usque in finem firmam retineamus.10 Ut videam voluntatem Domini, id est, ideo habitare petii in domo Domini, ut videam fideles divinæ voluntati obedientes. Sæpe enim accipitur divina voluntas pro effectu et signo voluntatis divinæ, sicut ait Apostolus: Hæc est voluntas Dei, sanctificatio vestra.11 Et in Oratione dominica dicimus: Fiat voluntas tua, id est, impleatur præceptum tuum.12 Et visitem templum ejus, id est, mentes humanas per gratiam et consolationem Spiritus Sancti ingrediar, et per sacramenta mea cum hominibus maneam. Unde Christus loquens Ecclesiæ, Ecce, ait, ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi.13

Vel sic: Ut inhabitem in domo Domini, id est, ut ascendam ad cœlos, sedeamque ad dexteram Patris. Sicut enim ostensum est, Christus interdum oravit pro sui corporis glorificatione et exaltatione. Ut videam voluntatem Domini impleri ab omnibus civibus cœli, qui omnes Deo ad nutum obtemperant; et visitem templum ejus, id est, ut mittam angelos sanctos de cœlo, ad visitandum et custodiendum Ecclesiam militantem; vel, ut mittam paracletum Spiritum Sanctum Apostolis aliisque discipulis, quem non mitterem, nisi primo ascenderem : quemadmodum apud Joannem scriptum est, Nisi ego abiero, Paracletus non veniet ad vos.14

Denique ista rationabiliter oro, Quoniam ipse Dominus abscondit me in tabernaculo suo, id est in umbraculo atque custodia suæ divinitatis : in qua sicut in tabernaculo non manufacto omnes Beati morantur; in die malorum, id est tempore quo me persequebantur Judæi : quemadmodum et in Evangelio habetur, Jesus autem abscondit se, et exivit de templo.15 Et Lucas,

Ipse, inquit, transiens per medium illorum, ibat.16 Nam ipsa ejus divinitas fecit corpus ipsius invisibile his, qui eum lædere conabantur. Protexit me in abscondito tabernaculi sui, id est in se ipso, et in intima contemplatione ipsius. Ipsa enim persona Verbi protexit in omnibus hominem quem assumpsit. Deus autem merito dicitur, absconditum tabernaculi, quoniam de eo apud

Isaiam legitur : Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel.17 In petra, id est in immobili caritate Dei et proximi, et in certa fiducia nominis sui, exaltavit me ab omni defectu et vitio, stabiliens me in se ipso : in quo stabiliri, est maxime exaltari; et nunc, id est in die resurrectionis, exaltavit caput meum, id est me ipsum : ponit enim partem pro toto; super inimicos meos, id est super aerias potestates, quas vici, et super Judæos, qui me in sepulcro custodiri fecerunt.18

Circuivi, quando inter homines conversabar, Judæam et alias multas terras, prædicando Evangelium regni Dei, et sanando infirmos : quemadmodum de Christo Petrus testatur, Pertransiit, inquiens, benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo.19 Et immolavi in tabernaculo ejus, id est in synagogis et in templo in Jerusalem, hostiam vociferationis, id est duræ et altæ increpationis malorum, devotæ orationis pro eorum conversione, ac laudis divinæ. Hanc Christus frequentissime obtulit Deo. Cantabo, et psalmum dicam Domino, per me ipsum et per meos ministros, Deum laudando ac venerando. Propterea et apud Joannem ait Salvator : Ego non quæro gloriam meam, sed honorifico Patrem meum.20

Exaudi, Domine Pater, vocem meam qua clamavi ad te, offerendo tibi prædictam hostiam vociferationis, et subveni mundo, per gratiam incessantem ; miserere mei, liberando me a molestiis vitæ præsentis, et exaudi me pro mundi salute. Tibi dixit cor meum, id est, mens mea te semper interius allocuta est, contemplando atque laudando te indesinenter ; exquisivit te facies mea, id est, tota intentio mea semper quæsivit nominis tui honorem et gloriam. Faciem tuam, id est claram atque beatam tuæ essentiæ visionem, Domine, requiram : non ut eam mihi ostendas, quoniam ab initio vidi eam per speciem tanquam comprehensor perfectus ; sed ut eam ostendas electis, pro quorum salute misisti me. Hoc est quod Christus ait : Pater, quos dedisti mihi, volo ut videant claritatem quam dedisti mihi, quia dilexi te ante mundi constitutionem.21

Ne avertas faciem tuam a me, repellendo preces istas quas fundo ; ne declines in ira a servo tuo, id est, ne propter peccata hominum differas adimplere quæ peto pro eis : ego qui secundum formam servi quam accepi, sum servus tuus, de quo per Isaiam prophetam dixisti : Ecce servus meus, suscipiam eum ; et iterum per alium : Ecce ego adducam servum meum Orientem, et auferam iniquitatem22 terræ illius, id est populi sui, in una die, videlicet in die passionis suæ. Adjutor meus esto, Domine Pater, cooperando mihi in omnibus ; ne derelinquas me in manu impiorum, vel in sepulcro, neque despicias me, id est corpus meum mysticum, puta Ecclesiam, pro qua passus sum, Deus salutaris meus, id est salus mea, in quantum homo sum.

Quoniam pater meus et mater mea, id est populus Hebræorum, ex quorum semine natus sum, dereliquerunt me, quoniam noluerunt recipere me : prout in Evangelio habetur, In propria venit, et sui eum non receperunt.23 Dominus autem assumpsit me, resuscitando me ad immortalem statum, et convertendo gentiles ad me.

Legem pone mihi, Domine, etc. Hunc versum orat Christus pro corpore mystico, quod ita dilexit sicut se ipsum. Ne tradideris me in animas tribulantium me, id est in potestatem Judæorum: non ut penitus non moriar, sed ne in morte detinear; quoniam insurrexerunt in me testes iniqui. Hoc in Christo tempore passionis esse impletum Evangelistæ commemorant, quemadmodum apud unum eorum scriptum est: Quum multi falsi testes accessissent, novissime surgunt duo falsi testes, dicentes:24 Nos audivimus eum dicentem, Possum destruere templum Dei, et in triduo reædificare illud. Et mentita est iniquitas sibi, id est, falsitas eorum decepit atque damnavit eos, et mihi nil nocuit, sed causa magni meriti fuit.

Credo videre bona Domini, id est gratiam et dona Spiritus Sancti, in terra viventium, id est in Ecclesia militanti. Nam propterea pati dignatus sum, ut homines cœlestia bona participarent, cœliformemque vitam in mundo deducerent. Vel sic: Credo videre bona Domini, id est accidentale præmium recipere, in terra viventium, id est in patria, et etiam corporali oculo cernere gloriam Dei in suis effectibus. In hoc ergo versu tangit Christus fructum et præmium passionis suæ. Non autem convenit Christo credere per fidem, quæ est virtus theologica, quoniam fidem talem non habuit; sed sumitur Credere, hoc loco, pro quacumque agnitione, ut sit sensus: Credo videre, id est, visurum me scio.

Postremo Christus consolatur et animat fidelem suum imitatorem, et ait: Exspecta Dominum, viriliter age, etc. Qui versus cum ceteris nunc transcursis, in præcedenti expositione satis declaratus est.

Ecce psalmus iste pulcherrimus, quomodo in principio sui mentem psallentis ad Dominum elevat, fiduciam excitat, timorem inordinatum excludit. Nos ergo ad consequendum hæc bona, devotissime cantemus hunc psalmum. Videturque multum idoneus et fructuosus atque conveniens ad hoc, quod vesperi a quolibet devote et intente cantetur contra tenebras, formidines et insidias noctis.

PRECATIO.

Deus omnipotens, adjutor et protector vitæ nostræ, protege nos ab hostium insidiis, et ab omnibus periculis animæ et corporis: ut tuæ pietatis dono, placitis tibi operibus perseveranter insistentes, bona tua in terra viventium videre digni inveniamur.

Footnotes

  1. Joann. VII, 39. ↩

  2. Matth. xxvi, 37. ↩

  3. Joann. viii, 59. ↩

  4. Luc. iv, 29; ↩

  5. Matth. iv, 11. ↩

  6. Matth. xxviii, 23; ↩

  7. Matth. x, 28. ↩

  8. Luc. xxiii, 21. ↩

  9. Luc. xxii, 32. ↩

  10. Hebr. iii, 6. ↩

  11. 1 Thess. iv, 3. ↩

  12. Matth. vi, 10. ↩

  13. Matth. xxviii, 20. ↩

  14. Joann. XVI, 7. ↩

  15. Matth. VIII, 59. ↩

  16. Luc. IV, 30. ↩

  17. Is. XLV, 15. ↩

  18. Is. XLII, 1. ↩

  19. Act. X, 38. ↩

  20. Joann. VIII, 50, 49. ↩

  21. Joann. XVII, 24. ↩

  22. Zach. III, 8, 9. ↩

  23. Joann. I, 11. ↩

  24. Matth. xxvi, 60, 61. ↩

Chapter 62 of 244