Articulus 61
EXPOSITIO LITTERALIS PSALMI VICESIMI SEPTIMI: AD TE, DOMINE, CLAMABO.
Est autem titulus psalmi jam exponendi: Psalmus ipsi David. Dum dicitur in titulo, Ipsi, intelligendus est Christus ad litteram. Est ergo sensus tituli: Psalmus iste attribuitur et convenit ipsi David, id est Christo, quem sancti Prophetæ frequenter David appellant, sicut ostensum est. Quibus jam adjici potest quod Amos scripsit: In die illa suscitabo tabernaculum David quod cecidit.1 Quam scripturam Jacobus apostolus Spiritu Sancto repletus, introducit in Actibus Apostolorum de Christo sub aliis verbis, videlicet secundum translationem Septuaginta interpretum, sic dicens :2 Reædificabo tabernaculum David quod cecidit, id est, reparabo militantem Ecclesiam Christi. Hic itaque psalmus convenit Christo in passione constituto.
- AIT igitur Christus homo : (1) Ad te, Domine, Pater æterne, clamabo, id est, affectuose orabo, pendens in crucis patibulo : in quo Christus affectuosissime dicit, Pater, ignosce illis. Et alia multa in cruce oravit intra se, quæ scripta non sunt : imo credendum est, quod nunquam amorosius oraverit pro mundi salute, quam tempore quo pendebat in cruce. Deus meus, ne sileas a me, id est, ne per modum silentis et non exaudientis te habeas, sed responde mihi per inspirationem internam verba bona, verba consolatoria; nequando, id est ne aliquo tempore, taceas a me, differendo quod peto, et assimilabor descendentibus in lacum, id est, similis ero descendentibus in sepulcrum et in infernum, quorum corpora detinentur in terra, et animæ in gehenna. Christus enim, ut
Isaias ait, cum sceleratis reputatus est; et ipse (secundum Apostolum) factus est propter nos maledictum, ut nos de maledicto legis eriperet.3 Scriptum est enim : Maledictus omnis qui pendet in ligno. Ob id igitur Christus asserit assimilari se peccatoribus descendentibus in lacum, non secundum veritatem, sed secundum iniquorum æstimationem, sicut inferius dicit : Æstimatus sum cum descendentibus in lacum. Vel sic : Assimilabor descendentibus in lacum, id est sanctis patribus, qui ante passionem meam descendebant in limbum inferni. His assimilatus est Christus secundum veritatem, quoniam anima ejus in hunc limbum descendit statim quando a corpore emigravit. Propter quod Apostolus ait : Debuit per omnia fratribus assimilari.
- (2) Exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ, id est cordialem precis meæ clamorem et ferventem affectum, dum oro ad te, id est, dum oro ut adipiscar te ipsum, quantum ad accidentalis præmii susceptionem : quantum vero ad beatificam visionem, Christus homo ab incarnationis principio Deum possedit, nec sic eum adipisci oravit. Et intentionem ad te finaliter dirigo, dum extollo manus meas corporales in ara crucis, ad templum sanctum tuum reædificandum, id est ad redimendum genus humanum, quod est templum Dei vivi. Hoc est quod ait Salvator :4 Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. Vel sic : Dum extollo manus meas, id est, desideria cordis mei erigo, ad templum sanctum tuum, id est ad cœlestem patriam : quatenus ego in brevi post passionem illuc ascendam; atque electi mei, pro quibus hæc patior, merito mortis meæ ad eam perveniant.
(3) Ne simul tradas me potestati malorum, cum peccatoribus, id est, quemadmodum illos tradis, quos permittis non solum corporaliter occidi, sed etiam in sepulcris putrefieri, et in inferno teneri. Et cum operantibus iniquitatem ne perdas me. Christus qui comprehensor fuit, et confirmatus in bono, nequaquam oravit ne damnaretur aut peccaret. Quid ergo est, Et cum operantibus iniquitatem ne perdas me, nisi, Corpus meum non permittas in terra corrumpi, vel diu ab anima separari, sed statim resuscita me? Itaque, Ne simul tradas me cum peccatoribus, id est cum Pharisæis et Scribis, ceterisque perversis Judæis : (4) qui loquuntur pacem, id est verba pacifica fraudulenter, cum proximo suo, id est mecum, qui sum frater et proximus eorum, quia de eorum genere natus sum; mala autem, id est invidia, dolus, affectus me occidendi, in cordibus eorum. Frequenter enim, ut aiunt Evangelistæ, convenerunt Judæi ut caperent Jesum in sermone, adulatoria verba promentes, sed corde fallaciam intendentes.
(5) Da illis, Domine omnium, juste Judex, secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum, id est, secundum quod maligna eorum consilia promerentur. (6) Secundum opera manuum eorum tribue eis, id est, secundum actus eorum interiores et exteriores restitue eis;56 redde retributionem eorum ipsis, tradendo eos in manus principum Romanorum, et in reprobum sensum, et in iram finalem. Eamdem sententiam sæpius repetit, ad insinuandum cordis sui affectum pro observanda justitia. Hæc autem Christus dicit, non optando vindictam simpliciter, sed prænuntiando quid eis futurum esset. Vel dicit hæc etiam optative, conformando cordis affectum divinæ justitiæ, quemadmodum Sancti in patria. Secundum hunc intellectum apud Jeremiam Christus ait :
Confundantur qui me persequuntur, et non confundar ego;7 induc super eos diem afflictionis, et duplici contritione contere eos, Domine Deus noster.8 Et apud Isaiam : Dies ultionis in corde meo, annus retributionis meæ venit.9
Ideo autem sic pereant, (7) Quoniam non intellexerunt opera Domini, id est divina miracula Christi, quæ Christus fecit in nomine Domini, et in opera manuum ejus, id est opera Christi humana, videlicet conversationis suæ sanctitatem atque doctrinæ veritatem.10 Nam miracula ejus adscripserunt Beelzebub principi dæmoniorum. Vitam vero arguebant, dicentes : Homo vorax, potator vini, amator publicanorum, transgressor legis, non custodiens sabbatum.1112 Doctrinam quoque irridentes, dicebant :13 Insanit, quid eum auditis?14 et : Hunc invenimus subvertentem gentem nostram. Propterea, Domine Pater, destrues illos gladio, fame, siti, ac venditione atque expulsione de terra natali : quæ omnia inducta sunt eis per Titum. Et non ædificabis eos : id est, nec intus reparabis eos, ædificando corda eorum in habitaculum tibi per fidem ac gratiam;15 nec foris recuperabis eos, reducendo eos ad terram patrum suorum, sed usque ad finem sæculi deseres eos.
Deinde Christus de sua exauditione gratias agit, et ait : (8) Benedictus Dominus Pater, seu Trinitas Deus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meæ jam præmissæ, qua oravi pro corpore meo vero ac mystico. (9) Dominus adjutor meus, cooperando mihi in omnibus per gratiam suam, dandoque mihi idoneitatem ac efficaciam satisfaciendi pro sæculo universo. Christus enim ut homo meruit; sed ejus humanitas a Verbo sibi unito efficaciam promerendi præmium tam immensum recepit. Et Dominus est protector meus, in adversitatibus : sicut jam sæpe dictum est. Et in ipso speravit cor meum, id est, in ejus bonitate ac ope semper confisa est anima mea, sciens omne bonum ab ipso procedere.16 Nec frustra speravit, nam sequitur : et adjutus sum, id est, efficaciter prosecutus quidquid ad humanam redemptionem necessarium fuit. (10) Et refloruit caro mea : quæ tertia die resuscitata est et glorificata, atque impassibilis et inalterabilis facta ; et ex voluntate mea confitebor ei, id est, ex totis præcordiis laudabo Patrem meum cœlestem, et Deo trino ac simplici gratias agam, quatenus homo sum, de omnibus bonis mihi secundum formam servi ab ipso collatis.
(11) Dominus fortitudo plebis suæ, id est conservator eorum in bono, et causans in eis quidquid virtutis et perfectionis ac fortitudinis habent ; et protector salvationum Christi sui est. Salvationes Christi sunt salutares effectus suæ beatissimæ passionis, videlicet liberatio a peccato, infusio gratiæ, apertio januæ regni cœlestis. Harum Christi Filii sui salvationum est Deus Pater protector, quia defendit electos, ne istis effectibus spolientur a tentatore, et protegit eos finaliter ut salventur.
Insuper Christus homo, mediator Dei ac hominum, pro Ecclesia quam redemit precatur, et ait : (12) Salvum fac populum tuum, Domine, id est populum tuum fidelem, vel omnem populum, etiam infidelem, convertendo eos ad fidem : omnes namque sunt tui per creationem; et benedic, id est, munera gratiarum multipliciter tribue, hereditati tuæ, id est plebi christianæ, quam tu specialiter colis, possides et fecundas. Et rege eos, dirigendo eos in vitam æternam, et extolle illos, id est, sublimem conversationem et alta merita præsta eis in præsenti, usque in æternum, id est, tamdiu rege eos atque extolle, donec ad æternam felicitatem pertingant.
Ecce, cur metuis? cur pusillanimis es? cur non plenissime speras, o Christiane? Attende quid Christus oret pro te. Vide quoniam Creator tuus factus est Salvator tuus, Deus tuus factus est frater tuus, judex tuus factus est advocatus tuus. Qui cum Patre et Spiritu Sancto exaudit, ipse pro te Patrem ac Spiritum Sanctum exorat. Accedamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ ejus, ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.17
Footnotes
Chapter 63 of 244