Articulus 62
EXPOSITIO TROPOLOGICA SEU MORALIS EJUSDEM PSALMI VICESIMI SEPTIMI.
MORALITER denique convenit psalmus iste cuicumque fideli, mente vel corpore, aut in utroque afflicto, qui pro relevamine clamat ad Dominum: Ad te, Domine, clamabo in omni tribulatione et angustia, non ad aliquem alium:1 quoniam tu solus es Deus totius salutis meæ, in quo solo finaliter immobiliterque confido, ita quod licet occideris me, nihilo minus confiderem in te, sciens possibilius esse cœlum et terram annihilari, quam in tua bonitate sperantem fraudari. Idcirco, Deus meus, ne sileas a me, sed intus instrue me, nequando taceas a me, dissimulando aut repellendo desideria mea;2 sed loquere, Domine, quia audit servus tuus. Loquere mihi per inspirationem internam, per sacræ Scripturæ exhortationem, per devotorum famulorum tuorum informationem. Consolare, o Domine, animam meam, abstrahe eam a mundanarum rerum tumultu, et quiescentem alloquere atque illumina, quemadmodum de anima pia testatus es:3 Ecce, inquiens, ego lactabo eam, et ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus. Et assimilabor descendentibus in lacum: id est, tot tribulationibus crucior, tot malis afficior, ut similis videar descendentibus in infernum, in quibus est plena miseria. Vel sic: Et assimilabor descendentibus in lacum, id est, nisi tu preces meas pie exaudias, descendam et ego cum aliis in lacum, id est in profundum vitiorum, in voraginem periculorum, et in foveam carceris infernalis.
Exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ, dum oro ad te, id est, dum adoro te, dum extollo manus meas corporales et spirituales ad templum sanctum tuum, id est ad patriam Beatorum, elevando manus meas corporeas cum ardentibus desideriis mentis ad triumphantem Ecclesiam, salutans eam, et petens ad eam perduci:4 quemadmodum Jeremias monet, Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in cœlos. Unde Apostolus dicit:5 Volo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. Ecce quam frequenter vir sanctus eamdem sententiam orando repetiit. Ardens nempe affectus mensuram ignorat, nec satiatur orando, sed indesinenter accenditur, et flamma flammam producit, ignisque amoris ignem affectuosæ orationis nutrit et auget. Et enim divinarum rerum nulla saturitas est, sed quo magis gustantur, eo amplius appetuntur, quemadmodum scriptum est:6 Qui edunt me, adhuc esurient; et qui bibunt me, adhuc sitient.
Ne simul tradas me cum peccatoribus, A id est, ne permittas me jugo peccati et servituti diaboli subjici : quibus peccatores subduntur, sicut in Evangelio habetur, Omnis qui facit peccatum, servus est peccati ;7 et qui a diabolo in tentationibus vincitur, ejus ditioni infelix subjicitur.8 Et cum operantibus iniquitatem, id est in malo perseverantibus, ne perdas me, subtrahendo mihi gratiam in præsenti, et gloriam in futuro. Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum, id est, qui ore benedicunt, et corde maledicunt, ut sunt adulatores, mendaces, fallaces.9 Tales, proh dolor ! multi sunt : imo pauci inveniuntur fideles ac integri amici. Propterea optime dictum est, quod utinam efficaciter pensaretur. Ait enim Propheta : Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est. Vir fratrem suum venatur ad mortem. Ab ea quæ dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui : quia filius contumeliam facit patri ; et inimici hominis domestici ejus.10 Nam ut ait Apostolus, Omnes quæ sua sunt quærunt.11
Da illis secundum opera eorum. Hic versus cum sequenti ex præcedenti expositione patescit. Ideo autem redde illis debitas pœnas, o Domine, quoniam non intellexerunt opera Domini, id est exempla Jesu Christi : cujus tota vita est informatio nostra ; et in opera manuum ejus, id est Christi, non intellexerunt : id est, judicia Christi, quibus bonis dat vitam æternam, et malis pœnas perpetuas, non consideraverunt. Hæc opera Domini non intelligunt mali, quia etsi se intelligere asserant, factis tamen negant, et se nescire ostendunt, quemadmodum scriptum est :12 Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. Destrues illos, o Domine, auferendo eis esse spirituale, et voluntatem eorum privando bonis cupitis, quando in pœnas æternas dejicies ipsos ; et non œdificabis eos interius per illuminationem et gratiam Spiritus Sancti, nec ordinabis, neque stabilies interiora eorum, sed erunt miseri et caduci.
Benedictus Dominus, id est, benedictus sit ipse Dominus, et benedicatur ab omnibus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meæ, sicut ex interna inspiratione jam sentio, vel experior per effectum. Interdum enim devoti famuli Dei, antequam orationem suam finiant, se exauditos mox sentiunt. Propter quod Dominus ait :13 Antequam clament, ego exaudiam ; adhuc illis loquentibus, ego audiam. Dominus adjutor meus, in faciendo quæ bona sunt, et protector meus, in declinando ab his quæ mala sunt ; et in ipso speravit cor meum, sine quo nil boni cogitare, loqui aut facere possum, et adjutus sum per gratiam ejus, nec succubui hostibus animæ meæ. Et refloruit caro mea : id est, corpus meum, quod ante peccatis subjacuit, quod pollutionibus variis commaculatum erat, et iniquitatibus deservivit, hoc modo per adjutorium Dei subjectum est rationis imperio, caritatis obsequio ; continentiæ flore jam nitet, et castitatis odore nunc fragrat : quemadmodum jubet divinus Apostolus : Non regnet peccatum in vestro mortali corpore ;14 neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato, sed arma justitiæ Deo. Et ex voluntate mea, id est sponte ac prompte, confitebor ei, videlicet Domino. Confitebor, inquam, ei mea mala ac vitia, me ipsum dijudicando, contemnendo et castigando. Confiteborque ei sua bona ac beneficia, ipsum laudando, venerando atque amando.
Dominus fortitudo plebis suæ, id est causa fortitudinis servorum suorum, quemadmodum Moyses dicit :15 Noli timere ; Dominus Deus tuus, qui ductor est tui, ipse pugnabit pro te ; et protector salvationum, id est conservator virtutum salvantium, Christi sui est : id est, ipse Dominus est defensor et conservator virtutum et gratiarum cujuslibet Christiani chrismate sacro ac Spiritu Sancto uncti. Virtutes enim et gratiæ Dei sunt salvationes nostræ, quas necesse est defendi a Deo, ne vitiis ingredientibus expellantur ac pereant.
Postremo homo fidelis, sui oblitus, communisque boni accensus amore, pro omnibus orat ex caritate fraterna : Salvum fac populum tuum, Domine : cujus expositio in præcedenti articulo patet. Vere pulcher suavisque psalmus, qui a singulari caritate orditur, et in communi amore finitur : in quo homo devotus primo orat pro se, et tandem se exauditum glorians, ac Deum collaudans, tanquam idoneus factus orat pro omni populo christiano. Et est oratio hujus versus admodum sententiosa ac fervida : quam debemus quotidie intentissima mente effundere, sicut et totum psalmum debito tempore, quoniam totus fructuosus consolatoriusque consistit.
PRECATIO.
Ad templum sanctum tuum manus cum genibus levantes invalidas, quæsumus, Domine, ne tradas cum peccatoribus non te agnoscentibus animas nostras :16 non nos deseras, non nos cum operantibus iniquitatem perdas ; sed nos regendo, tecum in cœlesti regno extollas.
Footnotes
Chapter 64 of 244