Articulus 63
EXPOSITIO PSALMI VICESIMI OCTAVI : AFFERTE DOMINO, FILII DEI.
TITULUS psalmi est : Psalmus David, in consummatione tabernaculi. Primo libro Paralipomenon legitur, quod arca Domini de terra Philistinorum reducta, manserit ad tempus in Silo. Postmodum vero David ædificavit ei tabernaculum :12 in quod quum introduxisset eam, hortatus est populum ad hostias immolandas. Ab hac ergo historia sumptus est titulus psalmi præsentis, possetque littera ejus applicari ad illam historiam ; sed multo congruentius exponitur de re figurata, quam de figura. David enim est evidens figura Christi, et arca est typus Ecclesiæ ; consummatio quoque tabernaculi, Ecclesiæ perfectionem designat. Sicut enim David reduxit arcam in tabernaculum suum, sic Christus reduxit Ecclesiam in regnum cœlorum. Est igitur tituli sensus : Psalmus David, id est, psalmus iste adscribitur David hic loquenti, in consummatione tabernaculi, id est, conscriptus est ex perfectionis Ecclesiæ præconsideratione. David namque in Spiritu Sancto prænoscens totum mundum ad Christi fidem per Apostolos convertendum, alloquitur hic universalem Ecclesiam, quatenus digna Deo sacrificia offerat. Ait enim :
(1) AFFERTE, id est, ad gloriam Creatoris aliquid apportate, Domino, cujus sunt omnia, o filii Dei adoptivi, quibus Christus dedit potestatem filios Dei fieri.3 De quibus scriptum est : Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus.4 Et iterum : Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus.5 Itaque, o omnes fideles, in testimonium quod omnia quæ habetis, a Deo recepistis, afferte ei, id est, aliquid ipsi offerte. Quemadmodum enim omnia quæ habemus, a Deo recepimus; sic totum quod sumus, possumus, agimus et habemus, Deo offerre, id est ejus obsequio mancipare, debemus : quia non sumus nostri, sed ejus qui condidit nos. Propterea ait Apostolus : Nemo nostrum sibi vivit.6
Et rursus : Omne quodcumque facitis in verbo aut opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi facite, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.7 Unde quod hic ait Psalmista, Afferte Domino, filii Dei, Moyses ita inducit:8 Non apparebit vacuus ante Dominum; sed offeret unusquisque secundum quod habuerit. Exterior namque oblatio, signum est interioris oblationis, qua spiritus semetipsum immolat Deo per obedientiam ac reverentiam. De qua interiori oblatione in Ecclesiastico legitur:9 Salutare sacrificium est attendere mandatis.
Deinde declarat quid filii debeant Deo afferre. Afferte Domino filios arietum, id est vosmetipsos, qui estis filii Apostolorum: qui arietes appellantur, quoniam duces sunt ovium Christi, atque fortissimi protectores earum, inducentes easdem in ovile Christi. Nemo enim aliquid majus afferre potest Deo de suis, quam se ipsum. Ergo afferte vos ipsos, id est, corde et opere appropinquate, adhærete et ministrate ei.
Sed ne quis male intelligat quomodo debeat se ipsum Deo offerre, velitque se ipsum occidere, et more pecudum offerre: ideo consequenter ostendit, quid sit afferre se ipsum. (2) Afferte Domino gloriam et honorem: id est, ita afferte vos Domino, ut glorificetis et honoretis Dominum, quantum potestis, tam in vobis quam in aliis: sicut in Evangelio ait Salvator: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.10 Hoc est quod quotidie in Oratione dominica deprecamur: Sanctificetur (in nobis) nomen tuum, id est, da nobis gratiam taliter tibi serviendi, ut ex puritate et sanctitate nostræ conversationis, omnibus innotescat quam vere sanctus sis tu, Domine Deus, cui tale obsequium placet.11 Ergo, Afferte Domino gloriam et honorem, quemadmodum fecit Apostolus, dicens:12 Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum.13 Et David: Tua est, Domine, magnificentia et potestas, et gloria atque victoria;14 tibi laus, tuæ divitiæ, tua est gloria: tua enim sunt omnia; et quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi.
Afferte Domino gloriam nomini ejus. Gloria est clara cum laude notitia. Quid est ergo, Afferte Domino gloriam nomini ejus? nisi, Ore et opere manifestate aliis notitiam Dei, ut sciant quam sanctus et justus est Dominus, et quomodo omnia nostra bona ac merita sint ejus dona, ac per hoc studeant Deo in sanctitate et justitia deservire, atque omne bonum ei cum incessabili adscribere laude.15 Hoc est sacrificium placitum Deo, quod ipse a nobis summe requirit, quemadmodum Michæas pulcherrime scribit:16 Quid dignum offeram Domino? Curvabo genu Deo excelso? Numquid placari potest Dominus in millibus arietum? Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, aut quid a te Dominus requirat: utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo. Adorate Dominum in atrio sancto ejus, id est in ecclesiastica unitate, vel in cubiculo cordis vestri, orando Patrem in abscondito et in spiritu ac veritate.17 Spiritus enim est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate adorare oportet.18 Et spiritus noster est atrium Dei, quia in ipso moratur et epulatur Altissimus, quemadmodum in Apocalypsi ipse testatur: Ego sto ad ostium, et pulso. Si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cœnabo cum eo, et ipse mecum.19
Insuper sanctus David describit constitutionem Ecclesiæ, dicens: (5) Vox Domini, id est prædicatio Christi, super aquas, id est super populum Judæorum: de quo in Evangelio Christus ait, Non sum missus, nisi ad oves quæ perierunt domus Israel.20 Nam illis Christus specialiter promissus fuit ac missus, et eis primum prædicavit per se ipsum et suos discipulos. Deus majestatis, id est Christus rex gloriæ, intonuit, id est, altissima documenta proposuit, docens ea quæ omnem rationem transcendunt, videlicet, Deum esse unum ac trinum, se esse Deum ac hominem, carnem suam vere esse cibum.2122 Intonuit quoque, id est, terribilia edocuit de futuro judicio et pœnis inferni: et in omnibus excellentissime loquebatur, sicut Judæi ad eum missi, redeuntes dixerunt: Nunquam sic locutus est homo, sicut hic loquitur. Dominus super aquas multas : id est, prædicatio Christi etiam super gentiles effusa est: quia (ut Evangelistæ testantur) Christus interdum per Tyrum et Sidonem, aliasque terras gentilium ambulavit et prædicavit. Designantur autem per aquas populi, quoniam in Apocalypsi dicitur: Aquæ multæ, populi multi sunt. Et Salomon: Mitte, inquit, panem tuum super transeuntes aquas, id est populum mendicantem. Vel sic: Vox Domini, scilicet Patris æterni, super aquas. Nam Christo in Jordane baptizato, vox Patris facta est (id est, Deus majestatis, id est Pater cœlestis, intonuit), dicens: Hic est Filius meus dilectus. Dominus super aquas multas, id est, virtus Christi purgativa peccati, ex tunc collata est omnibus aquis. Christus enim tactu suæ mundissimæ carnis, vim regenerativam tribuit omnibus aquis.
(4) Vox Domini in virtute: id est, prædicatio Evangelii facta est a Christo ac ejus discipulis in magna miraculorum potentia, quemadmodum in Evangelio scriptum est: Illi autem profecti, prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Vox Domini in magnificentia*: id est, prædicta prædicatio* in magna excellentia facta est, tam propter sanctitatem vitæ prædicantium, quam propter magnalia quæ Deus per eos effecit, dando eis os et sapientiam, cui non poterant resistere et contradicere omnes adversarii eorum. Hinc ait divinus ac sanctus Apostolus: Abundantius oportet nos observare ea quæ audivimus, ne forte pereffluamus. Quomodo enim effugiemus, si tantam neglexerimus salutem, quæ in nos confirmata est, contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus? Nam (ut alibi docet Apostolus) alii per Spiritum datur sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ, alii gratia sanitatum, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, etc. Propter hæc ergo facta est vox Domini in magnificentia.
(5) Vox Domini confringentis cedros: id est, sermo Christi, vel ipse Christus, qui est vox, sermo et verbum Patris æterni, confringit superbos, qui instar cedrorum in propriis oculis magni atque sublimes sunt. Hos Christus confringit tripliciter: Primo, corrumpendo in eis passiones immoderatas ac vitia, et exstinguendo in eis superbiam. Et ista confractio pia est et salubris. Istæ sunt cedri, qui discunt a Christo quia mitis est et humilis corde. Secundo, Christus confringit has cedros, subtrahendo vel non dando eis esse spirituale, sed spiritualiter eas occidendo. Tertio, eas confringet in die judicii, quando æternaliter damnabuntur. Et hoc modo confregit cedrum altissimam, puta Luciferum. De quo legitur: Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei. Sed hoc loco accipitur cedrus in bono, quia per cedros intelliguntur angeli, quorum Lucifer summus fuit. Sæpe enim sumit Scriptura cedrum in bono, quemadmodum in Ecclesiastico Sapientia dicit: Ego quasi cedrus exaltata sum in Libano. Cedrus namque est arbor altissima. Sed altitudo quædam est bona, et aliqua mala.
Et confringet Dominus cedros Libani: id est superbos prælatos ac principes, de carnis claritate ac famæ splendore, vel ingenii aut scientiæ eminentia, seu sæculari potentia, inaniter gloriantes. Libanus enim candidatio interpretatur. Has cedros Libani Deus confringit secundum triplicem modum prædictum. Unde sacratissima atque Christifera virgo Maria: Deposuit, inquit, potentes de sede, et exaltavit humiles. Cui concordat illud Ecclesiastici: Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit pro eis mites. (6) Et comminuet eas tanquam vitulum Libani: id est, cedros prædictas conteret Dominus,
1 Cor. xii, 8-10.
5
Joann. i, 1.
Matth. xi, 29.
Ezech. xxxi, 8.
Eccli. xxiv, 17.
Luc. i, 52.
Eccli. x, 17.
6
Joann. vii, 46.
Matth. xv, 21; Marc. vii, 24.
Apoc. xvii, 15.
Eccle. xi, 1.
Matth. iii, 17; xvii, 5.
Marc. xvi, 20.
Luc. xxi, 15.
Hebr. ii, 1, 3, 4. sicut conteritur vitulus nutritus in Libano, auferendo eis vel culpam, vel gratiam, vel salutem æternam. Sicut enim tripliciter intelligi potest cedrorum confractio, ita quoque earum comminutio tripliciter accipi potest. Et dilectus, id est humilis, Deoque placens, erit quemadmodum filius unicornium, id est, non comminuetur ut cedri, sed fortis atque securus erit in Domino Deo suo, et tanquam pullus unicornis seu rhinocerotis, qui est fortissimum, grande atque imperterritum animal. In hoc ergo quod ait, Et dilectus quemadmodum filius unicornium, ponit distinctionem inter superbos et in suis viribus confidentes, et humiles in Deo sperantes.
(7) Vox Domini intercidentis flammam ignis : id est, Dominus ipse per rorem gratiæ suæ interrumpit et exstinguit in servis suis ignem seu inflammationem iræ atque luxuriæ, perducendo eos ad refrigerium mansuetudinis et castitatis. Ad litteram quoque Christus sæpe exstinxit et scidit ignem materialem, cui sancti martyres aut fideles, ad martyrium præparati, injecti fuerunt, sicut de sancta Agnete narrat Ambrosius : imo multi Sanctorum in igne omnino illæsi manserunt. Christus etiam scidit flammam ignis, quando quosdam Judæorum contra se furentium misericorditer illuminavit, et quosdam in sua incredulitate juste reliquit. Vox Domini concutientis desertum : id est, sermo Christi excitat corda infructuosa, pigra ac arida, concutiendo ea sancto timore ac divino amore, ut fiant agilia, fructuosa et fervida. Cor enim peccatoris, desertum vocatur, tanquam a Deo relictum, et ab humore, ac fructu salutis et gratiæ alienum. Et commovebit Dominus ad pœnitentiam et vitam laudabilem, desertum Cades, id est cor electorum et fidem Dei habentium. Cades enim, immutata vel sancta interpretatur. Electi igitur, quoniam ad tempus errare possunt, sed finaliter perire non valent, commovebuntur a Domino ad salutem, antequam moriantur. Posset autem per desertum Cades, Judæa intelligi, quæ legem a Deo recepit, et in fine sæculi immutanda ad fidem est. Hanc Dominus commovebit in fine mundi, ut convertatur ad Christum, quemadmodum Osee testatur : Post hæc revertentur filii Israel, et quærent Dominum Deum suum, et David regem suum, id est Messiam, ut omnes exponunt.23
(8) Vox Domini præparantis cervos : id est, Christus per suum sermonem disponit ad currendum velociter viam præceptorum suorum servos suos ferventes;24 et ipse præparavit Apostolos, dando eis primitias Spiritus Sancti, ut per totum mundum disseminarent verbum Dei, prosequendo velociter onus sibi injunctum, quemadmodum cervi veloces sunt in actibus suis.25 Et revelabit condensa, id est, illuminabit corda servorum istorum, ut intelligant abdita Scripturarum. Hoc enim Christus in Apostolis ac aliis multis effecit. Et in templo ejus omnes dicent gloriam, id est, in Ecclesia Dei omnes fideles Deo gloriam ac laudem attribuent.
(9) Dominus diluvium, id est plenitudinem seu exuberantiam gratiarum, inhabitare facit in cordibus electorum, præsertim tempore evangelicæ legis, quod propter supereffluentem misericordiam Dei Christianis exhibitam nuncupatur tempus gratiæ. Et sedebit Dominus rex in æternum, id est, æternaliter præsidebit fidelibus suis, et habitabit in eis, modo per gratiam, in futuro autem per gloriam : quemadmodum Zacharias de Christo prædixit, Ipse portabit gloriam, et sedebit et dominabitur in solio suo, et erit sacerdos.2627 (10) Dominus virtutem populo suo dabit, ut declinent a malis, et faciant bona. Dominus benedicet populo suo, id est, gratiam multam tribuet eis, in pace, id est, dum tranquilli fuerint et mente quieti. Corda enim turbata et inquieta, non sunt divinæ benedictionis capacia. Vel, In pace, id est ad finem illum, ut veram ac stabilem pacem consequantur. Vel, In pace, id est in se ipso : Christus enim (ut ait Apostolus) est pax nostra, qui fecit utraque unum.28
PRECATIO.
cunctis malis exime nos, Domine, et tribue nobis cor contritum et humiliatum pro peccatis nostris tibi offerre : ut tua virtute et magnificentia sedatis scandalis, quæ operantur iniquitatem, populo tuo benedicas in pace.
Footnotes
-
Ibid. XV, XVI. ↩
-
Cf. I Par. XIII. ↩
-
Joann. I, 12. ↩
-
I Joann. III, 2. ↩
-
I Joann. I. ↩
-
Rom. XIV, 7. ↩
-
Coloss. III, 17. ↩
-
Deut. xvi, 16, 17. ↩
-
Eccl. xxxv, 2. ↩
-
Matth. v, 16. ↩
-
Matth. vi, 9. ↩
-
I Tim. 1, 17. ↩
-
I Tim. i, 17. ↩
-
I Par. xxix, 11, 12, 14. ↩
-
Luc. 1, 75. ↩
-
Mich. vi, 6, 8. ↩
-
Matth. vi, 6. ↩
-
Joann. iv, 24. ↩
-
Apoc. III, 20. ↩
-
Matth. xv, 24. ↩
-
Luc. i, 75. ↩
-
Eccli. xxxv, 2. ↩
-
Osee III, 5. ↩
-
Ps. cxviii, 32. ↩
-
Rom. VIII, 23. ↩
-
* super 11 ↩
-
Zach. VI, 13. ↩
-
Ephes. II, 14. ↩
Chapter 65 of 244