Articulus 65
EXPOSITIO TROPOLOGICA EJUSDEM PSALMI VICESIMI NONI.
1
2
3
MORALITER autem exponendo hunc psalmum, per domum David, intelligitur Ecclesia, vel quicumque fidelis, in quo Deus per fidem et gratiam habitat. Et per dedicationem hujus domus, intelligitur deputatio seu exhibitio qua exhibemus nos ipsos servire Deo vero ac vivo. Sicque tituli sensus est : Psalmus cantici, in dedicatione domus David, id est pro exhibitione gratiarum actionis atque obsequii, quibus corde, ore et moribus regratiamur Altissimo pro beneficiis suis, ejusque famulatui nos ipsos voluntarie exhibemus.
Ecclesia igitur vel quilibet Christianus, se a multis periculis præservatum vel liberatum a Deo perpendens, gratias agat et dicat : Exaltabo te, Domine, me ipsum humiliando, et tibi reverenter obsequendo, tuam altitudinem confitendo, omnem perfectionem, bonitatem et gratiam tibi attribuendo. Quanto enim nos ipsos profundius humiliamus, tanto Deum gloriosius exaltamus. Idcirco autem Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, id est, orationem meam et pœnitentiam ac servitutem meam grata ac placita habuisti, et non contempsisti, nec repulisti me vilem et pauperem peccatorem; nec delectasti inimicos meos super me, id est, non permisisti homines malos ac dæmones, qui delectantur de adversitatibus meis, finaliter gloriari super me; sed a pœnis vel vitiis eripuisti animam meam, et ita delectasti angelos sanctos piosque homines super me, quoniam gaudium est angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente.1
Domine Deus meus, clamavi ad te, pro indulgentia peccatorum, infusione virtu-
4
B
C
D tum, ac relevamine pœnarum seu persecutionum; et sanasti me, ab interiori læsione peccati, vel etiam ab exteriori tribulatione, seu morbo corporali. Domine, eduxisti ab inferno animam meam, id est, a reatu et macula mortalium peccatorum, per quæ homines merentur infernum, liberasti me; salvasti me a descendentibus in lacum, id est, non permisisti me perseverare in malis, quemadmodum illos qui in infernalem foveam, seu vitiorum profunditatem descendunt. Ecce quantum beneficium Dei est hoc! quod illis potissimum datur, qui Deo inspirante, mundum et omnia quæ in mundo sunt, derelinquunt, et Christo in religione fideliter serviunt. Hi a pristina conversatione et societate malorum conversi, hunc versum verissime dicere possunt, imo cum magna ac devotissima jucunditate dicere debent. Considerare enim debemus nos, qui mundum reliquimus, vel ad veram ac perseverantem pœnitentiam conversi sumus, quot propinquorum, coætaneorum, consortium nostrorum jam infernus absorbuit, qui paulo ante nobiscum conversati sunt, et forte multo meliores nobis fuerunt. Quantum ergo regratiari tenemur Deo altissimo, qui illos jam juste damnavit, et nobis tam pie pepercit, et ad vitam meliorem transvexit!
Unde vir sanctus, pro tam ineffabili beneficio digne regratiari Deo nequaquam per se solum sufficiens, omnes sanctos qui vel in cœlo sunt, sive in terra, ad laudem Dei et gratiarum actionem invitans, subjungit : Psallite Domino, sancti ejus, et confitemini, confessione laudis, memoriæ sanctitatis ejus, id est sanctæ memoriæ Dei, seu sancto Deo nostri misericorditer
5 recordanti, qui a se aversos ac sui oblitos non est oblitus, sed reduxit ad se. Hinc enim Dominus ait per Isaiam: Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.2 Nos ergo non obliviscamur misericordiarum Domini, qui nos ita prævenit in omni pietate et gratia. Sed illud Isaiæ intente dicamus: Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus bonis quæ reddidit nobis Dominus, quæ largitus est secundum indulgentiam suam.3 Illud quoque Jeremiæ:4 Misericordiæ Domini quia non sumus consumpti; quia non defecerunt miserationes ejus.
Quoniam ira, id est effectus divinæ justitiæ, scilicet privatio gratiæ, ultio culpæ, inductio pœnæ, est in indignatione ejus, id est ex justo judicio Dei, quo ingratis et impiis indignatur; et vita, id est vivificatio mentis per gratiam, omnisque effectus misericordiæ Dei, est in voluntate ejus, id est, ex divinæ pietatis beneplacito oritur et causatur. Ad vesperum, id est in adversis et consideratione propriæ tenebrositatis ac imperfectionis, demorabitur fletus, pro peccatis et incolatu vitæ præsentis; et ad matutinum, id est in prosperis, et ex contemplatione divinæ perfectionis beneficiorumque Dei, demorabitur lætitia, id est, lætabuntur homines boni qui fleverunt ad vesperum.
Ego autem, post peccata conversus ad te, dixi in abundantia mea, id est in excessiva confidentia fervoris mei: Non movebor in æternum, id est, nunquam revertar ad priora peccata, nunquam desolabor aut tristis ero, nunquam a semita Dei recedam. Solet enim istud contingere noviter conversis, ut dum insolitam consolationem et gratiam Spiritus Sancti percipiunt, statim incaute præsumant, et quasi nunquam perdituri sint dulcedinem talem, magna lætanter proponunt, non satis propriam fragilitatem pensantes. Sed istud incaute fit. Idcirco subjungit: Domine, in voluntate tua, id est secundum quod tibi complacuit, præstitisti decori meo, id est interiori renovationi animæ meæ, quæ renovatur quotidie de claritate in claritatem, virtutem, id est gratiæ stabilitatem.5 Tanquam dicat: Non sicut ego præsumo et æstimo, sed sicut tibi decens et bonum videtur, tribuisti mihi gratiæ dona. Propterea non debui tam inconsulte in abundantia mea præsumere. Propter quod subditur :
Avertisti faciem tuam, id est pium consolationis tuæ subsidiique respectum, a me, et factus sum conturbatus, id est tristis et piger, tanquam fraudatus spe illa, qua dixi, Non movebor in æternum. Verumtamen pro conversione vultus tui ad me, Ad te, Domine, clamabo ardenti affectu, et ad Deum meum deprecabor, pro omni re qua indiget anima mea. Et merito: nam, Quæ utilitas in sanguine meo, id est in vita mea (sanguis namque sedes est animæ, a qua vita causatur), dum descendo in corruptionem, id est, dum spiritualiter morior, atque in anima pereo? quasi dicat, Nulla: imo melius esset mihi non esse, quam sine gratia esse, quoniam sine gratia tibi placere non valeo. Ideo sequitur: Numquid confitebitur tibi pulvis, id est homo inconstans, superbus, atque impœnitens: de quo in primo psalmo præhabitum est, quod erit tanquam pulvis, quem projicit ventus a facie terræ;6 aut annuntiabit veritatem tuam homo talis, te digne laudando, aut alios efficaciter admonendo? Non utique, quoniam non est speciosa laus in ore peccatoris.7
Audivit Dominus ista, quæ dixi ad provocandum et concutiendum viscera misericordiæ suæ, et misertus est mei, liberando me a miseriis multis. Dominus factus est adjutor meus, cooperando mihi per gratiam. Convertisti, o Domine, planctum meum in gaudium mihi, id est, post dolorem de peccatis, infudisti mihi de spe veniæ gratiam consolationis. Quemadmodum Propheta dicit:8 Quum iratus fueris, misericordiæ recordaberis. Et alius: Filii, patienter sustinete iram quæ supervenit vobis.9 Qui enim induxit vobis mala, ipse rursus adducet vobis lætitiam sempiternam cum vestra salute. Conscidisti saccum meum, id est, laboribus pœnitentiæ, scilicet abstinentia, vigiliis, disciplinis, macerasti et afflixisti corpus meum, et circumdedisti me lætitia, id est, spirituali exsultatione replesti animam meam post prædictos labores. Qui enim se ipsos in labore pœnitentiali digne affligunt, omni consolatione divina refrigerari idonei fiunt, quemadmodum Apostolus ait : Omnis disciplina in præsenti quidem videtur esse non gaudii, sed mœroris; postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ.10 Idcirco autem Circumdedisti me lætitia, non ut glorier in me ipso; sed ut cantet tibi gloria mea, id est, ut omnis gratia, omnisque gloria, et quidquid boni in me est, sit mihi occasio atque materia laudandi te, et gratias referendi nomini tuo excelso, et non compungar, id est, non stimuler conscientia mala, sed nihil mihi conscius sim, nilque in anima mea remaneat, de quo merito remorsum pati possit mens christiana.
Postremo, vir sanctus et Domino gratus, se offert paratum ad hoc, quod gloria sua cantet Deo, et ait : Domine Deus meus, in æternum confitebor tibi, id est, quamdiu fuero : et hoc est verbum bonæ spei ac sancti propositi, non præsumptionis ex abundantia erumpentis, sicut superius dixit, Non movebor in æternum. Confitebitur autem in æternum, quoniam vita contemplativa, ad quam spectat confessio laudis divinæ, hic incipit, et in futuro æternaliter perseverat, prout in Apocalypsi habetur : Requiem non habebant, die ac nocte dicentia :11 Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus omnipotens.
Footnotes
Chapter 67 of 244