Articulus 66
EXPOSITIO EJUSDEM PSALMI VICESIMI NONI ANAGOGICA.
A NAGOGICE demum, per domum David, intelligitur quilibet Beatorum, in quo Deus habitat per gratiam consummatam in genere, caritatem perfectam, ac unionem immediatam. Per dedicationem quoque hujus domus, intelligi potest assumptio electorum ad beatificam fruitionem. Secundum anagogicum igitur intellectum sensus tituli est : Psalmus cantici, id est ineffabilis atque cœlestis lætitiæ, in dedicatione domus David, id est pro assumptione electorum ad gloriam.
Quilibet ergo comprehensor in patria, ait : Exaltabo te, Domine, qui es objectum et causa ac fons totius cœlestis lætitiæ, quoniam suscepisti me in heredem ac filium felicitatis æternæ; nec delectasti inimicos meos, videlicet dæmones, super me : qui tunc gaudebant de me, quando in mundo injuste vixi, et in purgatorio affligebar; nunc vero tristantur, quoniam a culpa et pœna ereptus sum, et in cœlo locatus. Porro angeli sancti et animæ innocentium, et qui nunquam peccaverunt, ut Christus et Virgo beata, dicunt : Nec delectasti inimicos meos super me, quia nunquam permisisti me vitio maculari. Nam et dæmones, quum sint invidissimi, contristantur de permanentia et felicitate angelorum sanctorum. Ipsi vero angeli sancti, de sua fixione in bono regratiantur Deo, et dicunt : Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me.
Domine Deus meus, clamavi ad te, dum eram in mundo vel in purgatorio, et sanasti me ab omni tormento. Animæ namque in purgatorio exsistentes sciunt se liberandas, et vehementissime liberari desiderant: imo dilatio gloriæ est eis ita pœna-lis, ut nulla pœna sensibilis hujus mundi æquari possit pœnæ quam habent propter gloriæ dilationem. Jam enim via in eis finita est, et ergo non retardantur a patria sine amarissima pœna. Istud itaque desiderium earum, clamor dicitur. Nil tamen clamando proficiunt, et mereri non possunt, nec se ipsas juvare. Verumtamen dum ad patriam veniunt, gaudent de evasione pœnarum, et dicunt: Domine Deus meus, clamavi ad te, per me ipsam, et per eos qui oraverunt pro me. Deinde homines jam salvati dicunt: Domine, eduxisti ab inferno animam meam, quia non permisisti me mori in peccato mortali: de quo Beati ineffabiliter Domino grati sunt; salvasti me a descendentibus in lacum, id est, illis relictis atque damnatis, me assumpsisti ac beatificasti.
Propterea comprehensores cohortantur se mutuo ad gratiarum actionem ac laudem divinam, dicentes: Psallite Domino, Sancti ejus, et confitemini memoriæ sanctitatis ejus: quoniam ira, id est vindicta seu pœna quam passi sumus pro culpis nostris, fuit in indignatione ejus, id est ex zelo divinæ justitiæ, quæ nil mali impunitum relinquit. Vel, ut verbum istud omnibus Beatis conveniat, sic exponitur: Quoniam ira, id est reproborum damnatio, est in indignatione ejus, id est ex offensa Dei et contemptu quo despiciuntur a Deo: unde nec corrigi possunt, nec pœnitent, quemadmodum Salomon ait: Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.1 Et vita, id est nostra felicitas, quæ est vita æterna, est in voluntate ejus, id est, ex divinæ voluntatis beneplacito et amore nobis collata est. Ad vesperum, id est in exterioribus tenebris ergastuli infernalis, demorabitur, id est, semper manebit, fletus: sicut in Evangelio asserit Christus, Ibi erit fletus et stridor dentium; et ad matutinum, id est in regno cœlorum, ubi lux divina incessabiliter oritur, demorabitur lætitia, quoniam ibi est jucunditas plena atque perpetua.23
Ego autem, qui sum comprehensor, dixi in abundantia mea, id est in plena lætitia de mea securitate: Non movebor in æternum, id est, nunquam a Deo avertar. Omnes enim Beati sciunt se confirmatos in bono, ideo secure affirmant, Non movebor in æternum. Domine, in voluntate tua præstitisti decori meo, id est beatitudini meæ, quæ est summus ornatus mentis, virtutem, id est securam stabilitatem seu confirmationem in te. Avertisti faciem tuam a me, quando adhuc peregrinabar in mundo, et factus sum conturbatus pro tempore illo; nunc vero ostendisti mihi faciem tuam, ideo salvus sum. Ad te, Domine, clamabo, orando pro amicis et familiaribus meis, et his qui implorant suffragium meum; et ad Deum meum deprecabor pro resuscitatione corporis mei. Sancti enim in patria, resurrectionem futuram desiderant. Quæ utilitas in sanguine meo, id est, quid mihi, quid meo prodesset corpori, quod ita cooperatum est animæ in divino obsequio, dum descendo in corruptionem, id est, si ipsum corpus maneret corruptum, neque resurgeret? Interdum enim aliquid attribuitur toti ratione partis, quemadmodum Christus dicitur jacuisse in sepulcro, et Maria Magdalene corpus Christi sublatum credens, dixit: Tulerunt Dominum meum, et nescimus ubi posuerunt eum.4 Simili modo comprehensor, ratione corporis quod reliquit in terris, ait, Dum descendo in corruptionem.
Audivit Dominus preces has, et miseritus est mei, non pro me ipso qui miser non sum, sed pro miseris pro quorum salute precatus sum, et pro resuscitatione ac glorificatione corporis mei. Dominus factus est adjutor meus, dando mihi virtutem supernaturalem, per quam sibi inavertibiliter adhærebo. Convertisti planctum meum in gaudium mihi, id est, fletum quem pro peccatis et pro adeptione felicitatis effudi in terra, commutasti in jucunditatem cœlestem ac sempiternam: quemadmodum scriptum est, Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.5 Unde in Isaia Christus ait : Spiritus Domini super me, ut darem lugentibus coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mœroris.6 Conscidisti saccum meum, id est, corpus meum redegisti in pulverem :7 quemadmodum scriptum est, Cinis es, et in cinerem reverteris; et circumdedisti me lætitia, id est, æterna felicitate omnifariam adornasti me; ut cantet tibi gloria mea, id est, ut beatitudo et omnis excellentia mihi a te impertita, sit mihi causa et ratio laudandi te laude perfecta ac indesinenti, et non compungar, id est, nullo dolore de cetero unquam afficiar :8 prout in Apocalypsi dicitur : Absterget Deus omnem lacrimam ab oculis Sanctorum, et mors non erit ultra, neque luctus, sed nec ullus dolor. Domine Deus meus, in æternum confitebor tibi, id est, incessanter, sine interruptione, fatigatione ac tædio, laudabo te Deum sublimem et benedictum.
Ecce quam compendiosus, speciosus ac dulcis est psalmus iste, ex divinæ sapientiæ thesauro emanans, qui tam multipliciter exponi potest. Hunc ergo ad gloriam Creatoris, in commemoratione beneficiorum suorum et resurrectionis glorificationisque Christi, devotissime concinamus.
PRECATIO.
Audi, Domine, preces nostras et miserere nobis; converte planctum nostrum in gaudium, et circumda nos lætitia salutis : ut pro universis beneficiis tuis tibi cantemus et confiteamur in beata sede æternitatis.
Footnotes
Chapter 68 of 244