Skip to the text

Articulus 67

EXPOSITIO DE CHRISTO PSALMI TRICESIMI : IN TE, DOMINE, SPERAVI.

PRÆSCRIBITUR denique huic psalmo titulus talis : In finem, psalmus David, pro ecstasi : id est, psalmus iste sancti David, qui loquitur hic in persona Christi atque fidelium; psalmus, inquam, dirigens nos in finem ultimum, scilicet Deum, est scriptus, tractans ac habitus pro ecstasi, id est excessu mentis Christi membrorumque ejus : qui excessus contingit vel ex pavore tribulationis magnæ imminentis, vel ex contemplatione sublimium veritatum in rebus divinis. Hic itaque psalmus, de Christi passione ac fidelium persecutione conscriptus est. Unde primo de Christo exponendus est.

CHRISTUS ergo ut homo, propter passionem sibi instantem, ait ad Patrem : (1) In te, Domine, speravi, in quantum homo et aliquo modo viator, videlicet quantum ad naturam passibilem nondum glorificatam. Jam enim toties dictum est quomodo Christo convenit sperare seu spes, ut fastidium pariat si denuo repetatur. Itaque, Domine Pater, non in mea natura creata, sed in te speravi, exspectans atque confidens, tua virtute et gratia cooperante, redimere genus humanum, a morte resurgere, omnemque mundi ac dæmonum malitiam superare. Idcirco, o Pater, non confundar in æternum, id est, nunquam confundar confusione illa, quæ oritur ex aliquo accidenti quod inest ei qui confunditur, scilicet ex defectu aut inordinatione naturæ, culpæ, vel pœnæ. Vel : Non confundar in æternum : id est, quamvis ad tempus in hoc mundo a Judæis irrideor et confundor ante passionem, in passione, et post passionem; non tamen duret ista confusio in æternum, sed statim resuscita me, per miracula quoque glorifica me, ut confundantur qui me persequuntur, et non confundar ego de cetero.1 In justitia tua, id est secundum censuram sive dictamen tuæ divinæ justitiæ, libera me a passibilitate corporis et imperio mortis. Vel, In justitia, id est propter justitiam meam mihi a te collatam, libera me.

(2) Inclina ad me aurem tuam, impendendo mihi misericordiæ tuæ effectum; accelera ut eruas me, id est, cito age quod rogo, et tertia die resuscita me. (3) Esto mihi in Deum protectorem: id est, non solum sis mihi Deus meus eo modo quo es omnium Deus, sed per specialem curam ac gratiam esto Deus meus, videlicet ut in omni adversitate defendas me, protegendo corpus meum in sepulcro a corruptione, et nomen ab infamatione. Hoc est quod apud Jeremiam ait Salvator: Tu scis, Domine, recordare mei, et visita me, et tuere me ab his qui persequuntur me.2 Esto mihi quoque, o Domine, et in domum refugii, id est pro domo refugii, quatenus in omni necessitate ad te confugiam, atque in te securus sim. Quemadmodum homo ab hostibus insecutus, ad domum munitam fugit, et in ea tute quiescit; sic oro et ego in te quiescere, stabiliri, et imperterritus permanere. Ut salvum me facias a corporis passibilitate, ac morte corporea.

Et hoc ideo oro, (4) Quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu: id est, præter te aliud firmamentum non habeo, neque refugium; sed tu es firmamentum meum, id est causa totius stabilitatis meæ, et refugium in quo sicut in ultimo fine quiesco. Et propter nomen tuum, id est propter te ipsum, seu nominis tui clarificationem ac venerationem, deduces me a cruce in sepulcrum, a sepulcro ad discipulos in conclave et alio, et ab eis, utpote a monte Oliveti, in regnum cœlorum; et enutries me, transferendo me a nutrimento status mortalis, ad alimentum impassibilis status, et a cibo terreno ad cibum cœlestem. Vel, Enutries me, id est corpus meum mysticum, videlicet congregationem fidelium, dando eis gratiam paulatim proficiendi, ac spiritualis virtutem augmenti. Primitivam quoque Ecclesiam Deus enutrivit, quoniam de die in diem auxit fideles merito et numero, sicut in Actibus Apostolorum Lucas testatur: Verbum, inquiens, Domini crescebat, et confortabatur valde, et Dominus auxit quotidie qui salvi fierent.3

(5) Educes me de laqueo hoc, id est a mortis periculo, quem laqueum absconderunt mihi, id est, quem putabant Judæi se mihi occulte parare, et me eorum nequitiam ignorare. Putabant namque Judæi Christum nescire studia eorum contra se. Ideo autem Educes me de laqueo isto, quoniam tu es protector meus, sicut paulo ante precatus sum, dicens: Esto mihi in Deum protectorem. Et quia omnino sic est, idcirco ego Christus pendens in cruce, dico tibi, Pater: (6) In manus tuas, id est in potestatem et caritatem tuam, commendo spiritum meum, id est animam meam, commendatione gratiarum actionis, ut eam corpori statim reunias; redemisti me ab omni pœna in ipsa separatione animæ meæ a corpore, Domine, Deus veritatis, id est causa, mensura et conservator omnis veritatis creatæ. Nam mors Christi fuit finis suæ miseriæ, et principium suæ felicitatis seu glorificationis in corpore. In proferendo hujus versus principium, scilicet, In manus tuas commendo spiritum meum, libenter sequi solent homines boni, qui vere sunt membra Christi, Caput suum, utpote Christum:4 ita ut ipsi dicant morti jam proximi, In manus tuas commendo spiritum meum. Et utinam, Domine Jesu, talem vitam mihi conferre digneris, ut in hora mortis meæ, hæc verba dulcissima, digne, fiducialiter atque affectuosissime promam.

(7) Odisti, o Domine, observantes vanitates, id est peccatores vana sectantes, supervacue, id est inutiliter. Quomodo autem Deus dicatur peccatores odio habere, quum tamen nihil eorum quæ fecit odio habeat, dictum est in expositione quinti psalmi, in quo dicitur :5 Odisti omnes qui operantur iniquitatem.6 (8) Ego autem in Domino speravi, et non in me, sicut illi qui vanitates observant : de quibus Michæas ait, Væ qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris.7 Idcirco, Domine Pater, exsultabo forinsecus, et lætabor intrinsecus, in misericordia tua, id est, contemplando tuam misericordiam, vel recipiendo ejus effectum. Hoc modo exsultavit atque lætatus est Christus in die resurrectionis.

(9) Quoniam respexisti oculo paternæ dilectionis ac piæ subventionis, humilitatem meam, id est me Filium tuum mitem et humilem ; salvasti de necessitatibus animam meam : id est, de pœnis quas necesse fuit me pati propter verificandas Prophetarum Scripturas, eripuisti me per resurrectionem beatam. (10) Nec conclusisti me in manibus inimici, id est, non permisisti me comprehendi ac detineri finaliter in pœnis atque convitiis, quæ inferebantur mihi ab adversariis meis. Vel sic : Nec conclusisti me in manibus inimicorum, id est, non permisisti me superari et opprimi ab hostibus meis, sed ego potius superavi oppressique eos. Ideo subdit : statuisti in die ascensionis, in loco spatioso, id est in regno cœlorum, pedes meos, id est, me ipsum collocando ad dexteram tuam in solio majestatis tuæ. Hoc est quod in Apocalypsi ait Salvator :8 Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus. Vel sic : Statuisti in loco spatioso, id est in toto universo, pedes meos, id est virtutem meam operativam : quemadmodum apud Matthæum dicitur, Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra.9 Vel sic : Statuisti in loco spatioso, id est in latitudine caritatis, quæ angustiari et coarctari non novit, pedes meos, id est opera mea et desideria. Nam Christus indesinenter caritatem habet ad nos, et caritative interpellat pro nobis.10 Vel : Statuisti in loco spatioso, id est, per totum mundum misisti, dispersisti ac collocasti, pedes meos, id est sanctos Apostolos aliosque prædicatores devotos, qui sunt columna, basis ac pedes Ecclesiæ.

(11) Miserere mei, Domine, liberando me in resurrectione ab istis miseriis, quibus pro hominibus crucior et occidor, quoniam tribulor, in passione variis pœnis ; conturbatus est in ira oculus meus, [anima mea et venter meus.] Quomodo hoc conveniat Christo, pensandum est. Nam in eo inordinata ira non fuit, nec aliqua passio ejus intellectum (qui nomine oculi designatur) impedivit in actu suo aut obnubilavit. Est igitur sensus : Conturbatus est conturbatione pœnali, non conturbatione culpabili, in ira, id est propter iram et iræ effectum, videlicet persecutionem inimicorum meorum Judæorum, oculus meus, id est ratio mea seu consideratio virtutis cogitativæ. Jam enim ostensum est, quod tempore passionis etiam intellectus atque voluntas animæ Christi patiebantur, secundum quod erant naturales potentiæ humanitatis Christi, quæ tota exstitit in dolore. Potest quoque per oculum intelligi corporalis oculus Christi : quoniam in passione, propter vehementissimam Christi pœnam, oculi ejus corporei obtenebrati, lacrimati, et item eversi sunt. (12) Quoniam defecit in dolore vita mea, id est, propter acerbitatem pœnarum, exstincta est in cruce vita mea corporalis, et anni mei in gemitibus : id est, tota conversatio mea in mundo a nativitate usque ad passionem, adversitatibus et compassionibus proximorum tam plena fuit, quod quasi defecisse, id est ab exsultatione et prosperis minorata, videretur. Christus enim semper elegit quod carni molestius est, quatenus imitemur vestigia ejus.

(15) Infirmata est in paupertate virtus mea : id est, omnipotentia mea seu divina potestas est infirmata, id est infirmæ ac debili potestati similis reputata, et apparenter assimilata : quoniam actionem suam suspendit, et naturam quam assumpsit, quodammodo dereliquit in paupertate, id est tempore abjectissimæ mortis meæ. Vel

Christus ex parte naturæ assumptæ sic ait: Infirmata est, id est variis infirmitatibus naturalibus atque defectibus indetrahibilibus subdita, virtus mea, id est persona Verbi quod est virtus et sapientia Patris, et etiam virtus mea assumptam naturam fulciens et conservans. Hæc virtus infirmata est in paupertate, id est in humanitate assumpta, ita quod prædicationes prædictæ conveniunt ei ratione naturæ assumptæ, quamvis ipsa secundum se propriamque naturam impassibilis sit. Nam de persona Verbi seu Filio Dei, imo de vero et incommutabili Deo, vere conceditur quod sit incarnata, passa ac mortua, et per consequens infirmata. In Christo enim divina conveniunt homini, humanaque Deo; sed quid, propter quid dicatur, intueri oportet. Et ossa mea conturbata sunt, id est, caro mea et tota corporalis natura infirmata est in gemitibus propter afflictionum mearum molestiam: sicut superius dictum est, Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea.11 Denique quod dictum est, Infirmata est in paupertate virtus mea, exponi potest de virtute seu fortitudine Christi corporali, humana et naturali, secundum illum intellectum quo antea dixit, Aruit tanquam testa virtus mea.12

(14) Super omnes inimicos meos, id est plus quam adversarii mei, factus sum opprobrium, id est contemptus et vilipensus, vicinis meis, id est his qui aliquando me sequebantur, et opera mea laudabant, jamque videbantur pertinere ad me. His factus sum opprobrium [valde], præsertim in passione, quando quidam eorum ex instructione principum sacerdotum, clamabant coram Pilato:13 Non hunc, sed Barabbam dimitte nobis. Factus sum quoque et timor notis meis, id est causa timoris his qui familiariter mihi adhærebant, videlicet Apostolis aliisque discipulis, qui ex timore fugerunt a me, et post passionem clausi sedebant in conclavi propter metum Judæorum.1415 (15) Qui videbant me, foras fugerunt a me: id est, tam horribiliter et miserabiliter patiebar, tractabar et apparebam, quod homines ex solo adspectu abominati sunt me, atque aversi a me. Oblivioni datus sum, tanquam mortuus a corde: id est, statim dum eram sepultus, obliti sunt mei infideles Judæi: non simpliciter, quia fecerunt custodiri sepulcrum;16 sed quantum ad hoc, oblivioni datus sum, quod nihil curabant de me, nec reputaverunt me pro aliquo quasi resurrecturus essem a morte, sed inter damnatos et reprobos æstimaverunt computandum. Hoc modo usque in hodiernum diem datus est oblivioni in cordibus Judæorum: non tamen simpliciter obliti sunt ejus, quia quotidie blasphemant nomen ejus, et orant pro destructione Romani imperii atque exstinctione nominis christiani.

(16) Factus sum tanquam vas perditum: id est, ita a Judæis contemptus sum, quasi nulli utilitati proficuus essem, nec aliquid boni continerem in me, sed essem fraudibus atque blasphemiis plenus.17 Reprobi enim dicuntur vasa perdita, quoniam a gratia vacui sunt, nilque meritorium continent; electi vero appellantur vasa felicia, sicut de Paulo Christus, Vas, inquit, electionis est mihi iste. Ideo autem ego Christus assero me factum tanquam vas perditum, quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu. Nam in diebus azymorum, populi universæ Judææ in circuitu Jerusalem habitantes confluxerant ad ipsam urbem Jerusalem: et hi pene omnes consenserunt in mortem Christi, vituperantes eum. (17) In eo tempore dum convenirent simul adversum me, scilicet in die Parasceves, accipere animam meam consiliati sunt, id est, occidere vitam meam corporalem consuluerunt.18 Nam coram Pilato clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum.

(18) Ego autem in te speravi, Domine: sicut in exordio psalmi dictum est atque expositum. Dixi: Deus meus es tu, id est, coram hominibus confessus sum, teque veraciter colui, idcirco false accusor et injuste condemnor; in manibus tuis, id est in virtute ac dispositione tua, sunt sortes meæ, id est eventus mei vel tempora mea. Quasi dicat: Quidquid mihi contingit, in potestate tua repositum est, et potes me liberare ab illo; nec aliquid evenit mihi, nisi secundum moderamen sapientiæ tuæ: propterea patienter cuncta sustineo, sciens te non sine magna ratione permittere.

(19) Eripe me, per resurrectionem beatam et acceleratam, de manu inimicorum meorum, id est de potestate Judæorum crucifigentium me, et a persequentibus me, id est, corpus meum mysticum tuere a persecutoribus suis. Unde Paulo adhuc sævienti Christus dixit:19 Saule, Saule, quid me persequeris? Hoc ergo Christus pro Ecclesia orat, quia quod fidelibus suis infertur, ipse sibi ipsi inferri testatur.20 (20) Illustra faciem tuam super servum tuum. Christus a principio sapientia plenus fuit, et comprehensor perfectus: non ergo pro illuminatione sui intellectus nunc orat. Quid itaque est quod ait, Illustra faciem tuam super servum tuum, nisi quod alibi ait, Clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui priusquam mundus esset?21 Orat igitur Christus ut lux divina corpus suum claritate gloriosa adornet, atque hominibus gloriam suam revelet. Salvum me fac a morte et pœnalitatibus corporis, in misericordia tua, id est propter te ipsum, et nominis tui bonitatem. Quamvis Christus justissime meruit tertio die resurgere, tamen potius quærit exaudiri a Patre propter divinam bonitatem, quam humanam justitiam. In quo præstat nobis exemplum, quatenus quantumcumque profecerimus aut justi fuerimus, semper in misericordia Dei principaliter confidamus.

Domine, non confundar, id est, non inveniar falsum dixisse, asserendo me tertio die resurrecturum, quoniam invocavi te, id est, interna affectuosaque prece, pro hac re deprecatus sum te. Itaque, Non confundar ego, sed potius (21) Erubescant impii, id est blasphemi Judæi, et deducantur in infernum, in æternum damnati.

A Hoc Christus dicit, vel prædicendo quod futurum erat, vel se divinæ justitiæ conformando, vel explicando quid reprobi mereantur. Muta fiant labia dolosa: id est, ora Judæorum, qui me dolose occidere tentaverunt, retundantur atque claudantur, et comprehendantur astuti in sua astutia; (22) Quæ loquuntur adversus justum iniquitatem, id est, quæ mihi Sancto Sanctorum, et justo Filio Dei, peccata imposuerunt, in superbia, qua me aspernabantur et vilipendebant, et abusione, qua beneficiis meis abusi sunt, omnia opera mea atque miracula dæmoni adscribendo, et meam doctrinam tanquam seductionem reputando: ac per hoc abusi sunt bonis meis, quia unde meliorari debebant, inde pejores effecti sunt. Hinc Stephanus dixit Judæis: Dura cervice et incircumcisi corde et auribus, vos semper restitistis Spiritui Sancto, sicut et patres vestri. Quem Prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Et occiderunt eos, qui annuntiarunt de adventu Justi: cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis.22

(25) Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine! Hoc noverunt, qui eam experti sunt. Et quoniam nemo eam tam plene experiebatur in hac vita ut Christus, idcirco nemo tam congruenter dicere potest verbum istud, quam Christus. Denique multitudo dulcedinis Dei, in suo fonte, videlicet in ipso Deo, est vere immensa, imo intensive atque simpliciter infinita; sed et multitudo dulcedinis Dei, quam ipse carissimis suis ministris in præsenti vita sæpe infundit, magna est nimis, et omnem carnalem dulcedinem prorsus excedens: et ista dulcedo est quoddam præambulum futuræ dulcedinis Beatorum.

Quam abscondisti timentibus te. Duplex est timor, videlicet filialis atque servilis. Secundum hoc dupliciter potest exponi hic locus. Primo sic: quam dulcedinis tuæ multitudinem, abscondisti, id est, occultasti, ignotam fecisti et inexpertam, timentibus te timore servili. Tales enim neque digni sunt, neque capaces degustationis divinæ dulcedinis, quoniam operantur bona, non amore boni, sed horrore supplicii. Secundo sic: quam abscondisti, id est, occulte ostendisti, et per gustum internum in cordis abscondito declarasti, timentibus te timore filiali. Hi enim, quoniam omnem inordinatam lætitiam, omnem corporalem delectationem, omnemque superfluam consolationem contemnunt, et semper solliciti sunt ne Deum quem filialiter super omnia diligunt, aliquo modo offendant; propterea experiri merentur quanta sit multitudo dulcedinis Dei. Verumtamen interdum timentes Deum timore initiali, sicut noviter conversi, ad horam admittuntur ad mensam filiorum, ita ut paululum gustent dulcedinem Dei, et clament ad Dominum: Quam magna est multitudo dulcedinis tuæ, Domine! Sed hoc eis præstat Sapientia Dei Jesus Christus, quatenus eos sibi alliciat, ab exterioribus revocet, ad interiora invitet, in adversis constantes efficiat, faciatque eos in die malorum, memores esse bonorum.23 Unde hujusmodi magna egent cautela et discretione præcipua, ne dum prædicta consolatione diutius carent, pusillanimes fiant, vel eam importune desiderent: imo Domino committendum est quando eam donare dignetur.

Hanc divinæ dulcedinis multitudinem experiri, est edere de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum, scilicet beatorum comprehensorum;24 estque ad mensam Christi sedere, ad quam Sapientia Dei Patris invitat suos electos, dum ait:25 Comedite, amici, et bibite; et inebriamini, carissimi. Et: Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini;26 spiritus enim meus super mel dulcis, et hereditas mea super mel et favum. Ad hanc quoque mensam sedit beatissimus Jeremias, qui diem hominis, id est delectationem temporalem et corporalem aut humanam, non concupivit, quemadmodum ipse de se in libro visionum suarum profitetur:27 Factum est mihi verbum tuum, Domine, in gaudium et lætitiam cordis mei.28 Et alio loco: Factus est, inquit, sermo Domini in corde meo, quasi ignis exæstuans, claususque in ossibus meis; et defeci, ferre non sustinens.29 Hinc ait Apostolus: Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra.30

(24) Perfecisti eis qui sperant in te, in conspectu filiorum hominum: id est, prædictam dulcedinis tuæ multitudinem perfecte ostendisti, et gustare fecisti eos qui non erubescunt nomen tuum coram hominibus, qui propter spem quam habent in te, patienter ferunt adversa, et in omni persecutione atque contemptu sperant in te, non erubescentes viam justitiæ. (25) Abscondes eos in abscondito faciei tuæ, a conturbatione hominum:31 id est, corda eorum qui dulcedinem tuam degustant, convertes ad te, et ab exterioribus reduces ad interiora, ut ponant se in præsentia vultus tui per contemplationem sinceram, ne ab hostibus conturbati, amittant gustum internum et tranquillitatem mentis.32 Absconditum enim faciei divinæ, est ipsa contemplatio ejus, per quam occulte ad Deum convertimur; vel ipsamet facies Dei, quæ mundanis hominibus abscondita est, quoniam in malevolam animam non introibit sapientia.33 Hoc modo abscondit Deus contemplativos ac solitariam vitam ducentes: quorum animabus competit quod per Osee Dominus dicit, Ecce ego lactabo eam, et ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus.34 (26) Proteges eos in tabernaculo tuo, id est in militanti Ecclesia, vel potius in ipso eorum cordis cubiculo, in quo intra se conversi, stant in Deo securi, a contradictione linguarum, id est a strepitu adversantium veritati, et ab omni tumultu eorum qui interiorem suavitatem auferre conantur. Ex quibus ostenditur quam sit necesse, eum qui vult divinam experiri dulcedinem, fugere homines, fugere lites et contradictiones, omnesque sæculares tumultus, ut sit corde tranquillus ac stabilis.

(27) Benedictus Dominus, id est, laudatus sit Deus, et benedicatur ac glorificetur ab omnibus, quoniam mirificavit misericordiam suam mihi, id est, mirabiliter magnam gratiam misericorditer mihi impendit, in civitate munita, id est in Ecclesia militanti ac triumphanti, quarum utraque firma est, et Deo protegente munita. Hoc maxime convenit Christo : nam ejus humanitas, sola misericordia Dei, assumpta est ad personalem unionem cum Verbo, ab omni culpa præservata, et omni gratia adimpleta, quantum creata potest capere natura. Hanc autem misericordiam contulit Deus Christo homini, primo in terris; et deinde in cœlis conservavit et adimplevit eamdem. Vel : Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam mihi, id est ad laudem et gloriam meam, in civitate munita, id est in populo christiano, dando eis diversa charismata Spiritus Sancti, atque ineffabilem gratiam ejus, præsertim in primitiva Ecclesia, et in die Pentecostes, dum misit ad instantiam meam Spiritum Sanctum in igneis linguis.35 Unde Christus discipulis dixit : Ecce ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere.36

(28) Ego autem dixi in excessu mentis meæ, id est in magna passione et cordis mei ecstasi quadam : Projectus sum a facie oculorum tuorum, id est derelictus ab adspectu tuæ pietatis paternæ. Christus enim in cruce clamavit :37 Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Quod qualiter intelligendum sit, in expositione psalmi vicesimi primi præhabitum est. (29) Ideo, id est, quia in tanta angustia invocavi te, exaudisti vocem orationis meæ, dum clamarem ad te, dicendo in cruce :38 Pater, ignosce illis, et, In manus tuas commendo spiritum meum. Idcirco, (30) Diligite Dominum, omnes sancti ejus, id est, qui immaculatam vitam ducitis, et sine reprehensione atque querela Domino servitis, quoniam veritatem requiret Dominus, id est, justitiam exiget, et pro me, qui tanta patior sine propria culpa, judicabit, nilque indiscussum relinquet; et retribuet abundanter facientibus superbiam : quia pro culpa temporali infliget eis pœnam æternam, quemadmodum scriptum est : Si ascenderit usque ad cœlum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur. Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur; juxta multitudinem adinventionum suarum sustinebit.39 Idcirco in Apocalypsi habetur : Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum.40 Et apud Sophoniam Dominus ait :41 Visitabo super omnem qui arroganter ingreditur. (31) Viriliter agite præcepta sive consilia Christi, et confortetur cor vestrum in gratia Dei : sicut ait Apostolus, Optimum est gratia stabiliri cor;42 omnes qui speratis in Domino. Qui enim in se ipsis confidunt, deficient.

Footnotes

  1. Jer. xvii, 18. ↩

  2. Jer. xv,15. ↩

  3. Act. vi, 7; xii, 24; ii, 47. ↩

  4. Luc. xxiii, 46. ↩

  5. Ps. v, 7. ↩

  6. Sap. xi, 25. ↩

  7. Mich. II, 1. ↩

  8. Apoc. III, 21. ↩

  9. Matth. XXVIII, 18. ↩

  10. Rom. VIII, 34. ↩

  11. Ps. xxi, 15. ↩

  12. Ibid. 16. ↩

  13. Joann. xviii, 40. ↩

  14. Joann. xx, 19. ↩

  15. Matth. xxvi, 56. ↩

  16. Matth. xxvii, 64-66. ↩

  17. Act. ix, 15. ↩

  18. Joann. xix, 15. ↩

  19. Act. ix, 4. ↩

  20. Matth.xxv, 40. ↩

  21. Joann.xvii, 5. ↩

  22. Act. vii, 51, 52. ↩

  23. Eccli. xi, 27. ↩

  24. Matth. xv, 27. ↩

  25. Cant. v, 1. ↩

  26. Eccli. xxiv, 26, 27. ↩

  27. Eccli. xv, 16. ↩

  28. Jer. xv, 16. ↩

  29. Jer. xx, 9. ↩

  30. II Cor. 1, 5. ↩

  31. Luc. ix, 26; ↩

  32. I Petr. iv, 16. ↩

  33. Sap. 1, 4. ↩

  34. Osee ii, 14. ↩

  35. Act. u, 3. ↩

  36. Joann. xiv, 16, 17. ↩

  37. Matth. xxvii, 46. ↩

  38. Luc. xxiii, 34, 46. ↩

  39. Job xx, 6, 7, 18. ↩

  40. Apoc. xviii, 7. ↩

  41. Soph. i, 9. ↩

  42. Hebr. xiii, 9. ↩

Chapter 69 of 244