Articulus 68
EXPOSITIO EJUSDEM PSALMI TRICESIMI DE ECCLESIA, ET QUOCUMQUE FIDELI IN TRIBULATIONIBUS CONSTITUTO.
PORRO Ecclesia, quilibetque fidelis persecutionibus, tentationibus et variis pœnis lassatus, in se ipso quoque deficiens, ad Deum confugiat, et corde devotissimo dicat : In te, Domine, speravi, non in viribus meis : ideo non confundar in æternum, id est, non cadam a spe mea, nec priver effectu ipsius, nec a tentationibus vincar, atque æternam confusionem incidam post vitam præsentem. In justitia1 tua, quæ est ipsa essentia tua : in hac justitia, qua sperantes in te salvas, et præsumentes de se atque malignos relinquis, libera me a tentationibus et omni periculo interioris salutis. Vel, In justitia tua, id est propter meritum justæ conversationis, quam mihi dedisti, ita ut sperarem in te; libera me, non permittendo me tentari, affligi et concuti supra id quod possum sufferre, sed faciendo cum tentatione proventum, sic ut omnia cooperentur mihi in bonum.23
Inclina ad me aurem tuam, id est, misericordiam tuam effunde super me, et preces meas pio favore prosequere. Satis autem dictum opinor, quomodo in Deo non sunt corporeæ aures; sed misericordia per quam exaudit, et sapientia per quam universa cognoscit Deus, sunt aures ejus. Accelera ut eruas me, id est, cito et immediate succurre, quoniam vehementer indigeo. Esto mihi in Deum protectorem, id est, sis tu Deus protector meus, et in domum refugii, id est salvator, ad quem semper fiducialiter fugiam; ut salvum me facias, id est, eruas me ab omni peccato cordis, oris et operis. Propter nomen tuum deduces me in isto exsilio, ostendendo mihi viam bonam per illuminationem internam, deducesque me de via ad patriam; et enutries me, dando mihi panem quotidianum, panem sacramentalem, panem gratiarum, panem lacrimarum, et ab omni imperfecto animalique statu, ad statum spiritualem atque perfectum me transferendo.
Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi: id est, ab insidiis omnium adversariorum meorum, præcipue dæmonum, quorum laquei tanto sunt periculosiores quo invisibiliores, salvabis me. Ab his laqueis educit nos Deus per angelorum custodiam, per Sanctorum suffragia, per orationum merita, gratiam conferens, per quam illuminamur, roboramur, et vitiis reluctantamur. In manus tuas commendo spiritum meum, tam in corpore exsistentem quam de corpore egredientem, ut in omni loco, tempore, atque negotio eum paterne custodias. Tu es enim creator meus fidelis, amator præcipuus, salvator piissimus. Ideo sequitur: Redemisti me, Domine, Deus veritatis, Domine Jesu Christe, qui pretioso sanguine tuo liberasti animam meam. Ego autem in Domino speravi, id est in bonitate et misericordia Christi, et in virtute ac merito passionis ipsius, sperans ab ejus misericordia adipisci quidquid mihi salubre est, per sanguinis sui pretium mortisque meritum, atque per dignitatem et sanctitatem totius conversationis suæ in sæculo isto. Exsultabo et lætabor in misericordia tua, id est in contemplatione tantæ pietatis ac beneficentiæ tuæ.
Quoniam respexisti humilitatem meam, id est, pie considerasti paupertatem, vilitatem, parvitatemque meam, et subvenisti mihi egeno et fragili. Nam salvasti de necessitatibus animam meam, id est de malis quæ evadere nequeo: ut sunt mala venialium peccatorum, de quibus salvat nos Christus per pœnitentiam; mala naturalium passionum atque hostilium persecutionum, de quibus salvat nos Christus per patientiam; mala quoque corporalium indigentiarum, de quibus salvat nos Christus per temperantiam. Ab his necessitatibus jam salvati sumus in spe, et in futuro salvabimur de eis in re, quando mortale hoc induet immortalitatem, et corruptibile incorruptionem.45 Unde Apostolus:6 Spe, inquit, salvati estis. Et Isaias: In silentio, ait, et spe erit fortitudo vestra.7 Nec conclusisti me in manibus inimici, id est, non permisisti me superari et rapi ab hostibus meis, nec damnasti me, dum dignus eram damnatione, in mortali peccato vivendo; sed statuisti in loco spatioso, id est in ipsa Ecclesia, quæ per orbem terrarum longe ac late diffunditur, pedes meos, id est me ipsum et opera ac desideria mea, subjiciendo me præceptis ac monitis sanctæ matris Ecclesiæ.89
Miserere mei, Domine, misericorditer indulgendo, celeriter succurrendo, et fortiter triumphando, quoniam tribulor con-
38 cupiscentiis malis, tentationibus variis, pœnis diversis; conturbatus est in ira oculus meus, id est, passio iræ interdum immoderata fuit in me, perturbans rationis judicium. Vel sic: Conturbatus est in ira oculus meus, id est, propter peccata mea tam iratus fui mihi ipsi, sicque ultus sum ea in me, ut oculus meus tam interior quam exterior aliqualiter turbaretur, non tamen vitiose: nam et ira per zelum, rationem aliquo modo perturbat; ira vero per vitium, eam excæcat. Vel: Conturbatus est in ira, id est propter iram adversariorum meorum contra me, oculus meus. Anima mea, id est vita mea sensitiva ac animalis, et venter meus, id est corpus ipsum. Passio enim iræ fit cum corporali transmutatione, et ita conturbat et afficit totam naturam irascentis. Per ventrem tamen intelligi potest memoria, quæ est velut venter et locus specierum et cogitationum. Quoniam defecit in dolore vita mea, id est, tantis miseriis, angustiis, pœnis atque tristitiis plena fuit, quod ad defectum sive interitum multum appropinquavit. Passiones quippe, præsertim pœnales, ut odium, ira, tristitia, timor et dolor, corporalem vitam vehementer abbreviant, et nonnunquam omnino exstinguunt, propter innaturalem transmutationem quam corpori inferunt. Et anni mei, id est conversatio mea, per annos exacta, defecit in gemitibus et singultibus, quibus affligor et gemo, propter mala quibus mundum repletum conspicio, quibus et ego afficior ac diversimode crucior.
Infirmata est in paupertate virtus mea: id est, perfectio cordis mei et exercitatio bona, frequenter interrumpitur ac debilitatur, propter carnis fragilitatem et necessitudines corporales; et ossa mea, id est, fortiores virtutes animæ meæ, conturbata sunt, id est ab actione sua suspensæ, impeditæ ac motæ: quoniam passiones interiores et exteriores frequenter impediunt actum virtutum, eo quod anima circa unius potentiæ operationem intenta, minus queat vacare operationi alterius potentiæ.
Super omnes inimicos meos, id est magis quam omnes hostes mei: non quod ego odio habeam eos, sed quia odiunt me; factus sum opprobrium vicinis meis, id est conchristianis et proximis seu carne propinquis, valde, ita ut multum abhorreant ac spernant me, propter adversa et mala quæ mihi contingunt; et timor notis meis: id est, tantis miseriis et afflictionibus sum repletus, ut familiares mei me viso timerent, meque relinquerent, ne similia mala inciderent.
Iste versus cum tribus sequentibus, maxime convenit Ecclesiæ vehementer oppressæ a tyrannis, hæreticis, schismaticis et persecutoribus, sicut erat primitiva Ecclesia, et sicut erit Ecclesia tempore Antichristi; unicuique quoque fidelium, cui multum successus adversi eveniunt, et qui infortunatus videtur, atque præ ceteris sibi propinquis ac notis contemptus, qualis erat beatissimus David auctor psalmi præsentis, quando Saul eum persequebatur. Nam et occasione illius persecutionis creditur fecisse hunc psalmum.10 Unde et psalmus iste facile de eo exponi posset, si devotionem importaret. Præcipue ergo competunt verba ista sanctis martyribus et justis hominibus a toto mundo contemptis. Talibus namque Christus in Evangelio ait: Trademini autem a parentibus et propinquis et amicis, et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum.11 Et: Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit;12 vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.
Prædictis denique convenit quod sequitur: Qui videbant me ita afflictum et miserum, foras fugerunt a me, ne fierent participes pœnarum mearum, vel ne viderentur consentientes mihi, atque ob hoc associarentur mihi in pœnis. Hoc est quod sanctus Job ait: Fratres mei elongaverunt a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me.13 Oblivioni datus sum tanquam mortuus a corde, id est, prædicti vicini ac noti mei, obliti sunt mei, nil curando de me, nec compatiendo, neque succurrendo miseriis meis. Factus sum tanquam vas perditum, id est, omnino vilis et inutilis reputatus sum, quasi ad aliud nihil valens, nisi ad conculcationem; quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu: id est, vicini et noti mei inter quos habito, vituperant me, detrahendo, calumniando, et persequendo. In eo casu, conventu, negotio vel tempore, dum convenirent simul adversum me, facti concordes ad infestandum virum innoxium, accipere animam meam consiliati sunt, id est, consilium habuerunt inter se, ut vitam meam exstinguerent, læderent, aut suæ voluntati perversæ subjicerent, conantes me a via recta subvertere, et suis injustitiis conformare.
Ego autem in te speravi, Domine, confidens tua pietate præservari ac triumphare. Dixi ex corde et animo: Deus meus es tu, quem singulariter colo et diligo, et cui æternaliter adhærebo. Eripe me de manu inimicorum meorum, id est de potestate adversariorum meorum, ne eis in malo consentiam, et a persequentibus me, ne vitam meam corrumpant malo exemplo, fraude, aut simili modo. Illustra faciem tuam, id est, radium tuæ notitiæ ac lucem sapientiæ tuæ effunde super me servum tuum, illuminando fidem, dirigendo in omnibus rationem, et cœlestium contemplationem intellectui infundendo; salvum me fac, in præsenti ab omni peccato per gratiam, in misericordia tua, id est propter bonitatis tuæ clementiam. Domine, non confundar propria peccata confiteri, tuam legem servare; nec confundar, repellar, seu reprober a te, præsertim quum fuero tuo tribunali oblatus, quoniam invocavi te.
Erubescant impii, id est, confusione digni appareant, et deducantur in infernum post vitam præsentem. Hoc dicit Christianus fidelis de impiis, eo modo quo Christus, videlicet prædicendo quid restat, vel insinuando quid mali merentur, vel conformando se divinæ justitiæ. Muta fiant labia dolosa: id est, fraudulenta verba proferre prohibeantur a te, et cessent detrahere, vel jam per pœnitentiam, vel in futuro per pœnam; quæ loquuntur adversus justum, quicumque sit ille, iniquitatem, eum mendaciter criminando, in superbia, id est ex proprii cordis tumore, et abusione, id est ex perversa interpretatione, qua vitam justi ex simulatione seu vana intentione procedere asserunt; et sic abutuntur bono exemplo justorum: nam inde invidia inflammantur, unde ædificari debebant.
Benedictus Dominus, id est, gratias ago Deo, et laudo eum, quoniam mirificavit, id est magnam fecit, misericordiam suam mihi, dando mihi gratiam magnam, indulgentiam integram, profectum in bono, et alia dona mihi indignissimo contulit: in quo constat, quam mirabiliter magna sit misericordia ejus. Hanc autem misericordiam suam mirificavit mihi in civitate munita, id est in anima mea, quæ est civitas regis cœlestis, quando virtutum consonantia venustatur; vel, In civitate munita, id est in congregatione devota seu claustro; vel certe in ipsa Ecclesia, faciens me vivum fideleque membrum ipsius. Ego autem dixi in excessu mentis meæ, id est ex abundantia tribulationum, et ex quadam alienatione cordis mei a se ipso, quæ accidit ex dolore, timore, seu acerbissima aliqua afflictione: Projectus sum, id est derelictus sum, a facie oculorum tuorum, id est ab effectu tui piissimi respectus, videlicet a gratia et misericordia tua. Superius dixit ex abundantia divinæ consolationis et gratiæ, Non movebor in æternum; nunc dicit ex abundantia tribulationis et miseriæ, Projectus sum a facie oculorum tuorum. Et videtur utrumque esse incautum, quoniam inter prospera et adversa semper regia debemus incedere via, ne in prosperis extollamur aut nimium gloriemur, nec in adversis dejiciamur, quemadmodum scriptum est: In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bo-
Ps. xxix, 7.
Eccli. xi, 27.
14
15
16
17
18
19
B
C
D
22
23 norum. Et sapientissimus Paulus : In omnibus exhibeamus nos sicut Dei ministros in multa patientia, per arma justitiæ a dextris et a sinistris.14 Quæ autem jam exposita non sunt, ex præcedenti expositione satis innotescunt.
Ecce quam præclarus, mysterialis, affectuosusque psalmus, in quo tam ardentissimæ preces continentur, in quo verba bonæ spei abundant, in quo Christi passio explicatur, in quo divinæ dulcedinis copia commemoratur, in quo Dei beneficia describuntur, in quo humanæ infirmitatis fragilitas reseratur, et quid nos pati oporteat, si Christi vestigia sequi optamus, ostenditur. Cum quanta ergo ardentissimæ dilectionis devotione, cum quanta spei fiducia et orationis fervore cantare nos decet psalmum tam splendidum, præsertim in Completorio, usque ad illum versum, In manus tuas commendo spiritum meum! Quem versum dicendo, recommendare debemus nos ipsos totaliter fideli Creatori nostro, cum ingenti affectu ac plena fiducia contra omnes noctis molestias.
PRECATIO.
Spes et salus fidelium Deus, in te sperantes non confundamur in æternum, lapsis nobis te exorantibus aurem clementiæ inclina propitius, et laxando debita mitis nos justifica, atque indulta delictorum venia, salva nos ineffabili misericordia tua.
Footnotes
Chapter 70 of 244